|
Cum vos, dilectissimi, ad vigilandum et orandum ipsa solemnitas
sanctae hujus noctis hortetur; etiam nostrum vobis tamen solemniter
debetur alloquium, ut adversus contrarias et invidas potestates
rectoresque tenebrarum, velut contra nocturnas bestias, dominicum
gregem etiam vox pastoralis exsuscitet. Non est enim nobis colluctatio
adversus carnem et sanguinem, sicut Apostolus dicit; id est,
adversus homines mortali corpore infirmos: sed adversus principes et
potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia
nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Nec ideo sane
diabolum et angelos ejus, quos Apostolus his verbis significat, mundi
hujus existimetis esse rectores, de quo scriptum est, Et mundus per
eum factus est (Joan. I, 10). Nam eos rectores mundi cum etiam
ipse dixisset, ne quis mundum intelligeret, qui plerisque
Scripturarum locis coeli et terrae nomine nuncupatur; continuo tanquam
exponendo addidit, tenebrarum harum, hoc est, infidelium. Propter
quod jam fidelibus dicit, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux
in Domino (Ephes. V, 8). Sunt ergo ista spiritualia nequitiae
in coelestibus; non ubi sidera disposita effulgent, et sancti Angeli
commorantur; sed in hujus aeris infimi caliginoso habitaculo, ubi et
nebula conglobatur: et tamen scriptum est, Qui cooperit coelum
nubibus (Psal. CXLVI, 8). Ubi et aves volitant: et tamen
dicuntur volatilia coeli (Psal. XLIX, 11). In his ergo
coelestibus, non in illa superiore tranquillitate coelestium, habitant
isti nequissimi spiritus, contra quos nobis colluctatio spiritualis
indicitur: ut devictis angelis malis, illo praemio perfruamur, quo
Angelis bonis incorrupta aeternitate sociemur. Unde alio loco idem
apostolus, cum significaret tenebrosum diaboli principatum: Secundum
spiritum, inquit, mundi hujus secundum principem potestatis aeris
hujus, qui nunc operatur in filiis infidelitatis (Ephes. II,
2). Quod ergo est spiritus mundi hujus, hoc sunt rectores mundi.
Et sicut illic exposuit quid dixerit mundum, in filiis infidelitatis:
sic etiam hic, cum addidit, tenebrarum harum. Et quod ibi ait,
principem potestatis aeris; hoc isto loco, in coelestibus. Gratias
itaque Domino Deo nostro, qui nos eruit de potestate tenebrarum, et
transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 12,
13). Ab illis ergo tenebris evangelica luce distincti, et ab illis
potestatibus sanguine pretioso redempti, vigilate et orate, ne
intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Nam quicumque
habetis fidem quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6),
missus est princeps hujus mundi foras a cordibus vestris (Joan.
XII, 31): sed forinsecus tanquam leo rugiens circuit quaerens
quem devoret (I Petr. V, 8). Non ergo detis locum diabolo,
quacumque ex parte penetrare volenti: sed qui eum foras misit patiendo
pro vobis, adversus eum habitet intus in vobis. Cum vobis ille
dominaretur, fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino:
sicut filii lucis ambulate. Adversus tenebras earumque rectores in
matre luce vigilate, et Patrem luminum de sinu matris lucis orate.
|
|