|
1. Mira in Christo infante dissidentium attributorum convenientia.
Laudem Domini loquetur os meum: ejus Domini, per quem facta sunt
omnia, et qui factus est inter omnia: qui est Patris revelator,
matris creator: Filius Dei de Patre sine matre, filius hominis de
matre sine patre: magnus dies Angelorum, parvus in die hominum:
Verbum Deus ante omnia tempora, Verbum caro opportuno tempore:
conditor solis, conditus sub sole: cuncta saecula ordinans de sinu
Patris, hodiernum diem consecrans de utero matris: ibi manens, hinc
procedens: effector coeli et terrae, sub coelo exortus in terra:
ineffabiliter sapiens, sapienter infans: mundum implens, in praesepio
jacens: sidera regens, ubera lambens: ita magnus in forma Dei,
brevis in forma servi; ut nec ista brevitate magnitudo illa
minueretur, nec illa magnitudine ista brevitas premeretur. Neque enim
quando membra humana suscepit, opera divina deseruit: nec attingere a
fine usque ad finem fortiter, et disponere omnia suaviter destitit
(Sap. VIII, 1); quando infirmitate carnis indutus, virginali
utero receptus est, non inclusus; ut nec Angelis subtraheretur
sapientiae cibus, et nos gustaremus quam suavis est Dominus.
2. Verbum a Patre non recessisse adventu in carnem, similitudine
monstratur. Quid hoc miramur de Verbo Dei, cum sermo iste quem
promimus ita liber sensibus influat, ut eum et recipiat, et non
includat auditor? Nam nisi reciperetur, neminem instrueret: si
includeretur, ad alios non veniret. Et utique sermo iste verbis
syllabisque dividitur: nec tamen ex eo tanquam ex cibo ventris singulas
particulas tollitis; sed omnes totum auditis, totum singuli capitis.
Nec timemus dum loquimur, ne totum audiendo unus absumat, nec alter
possit habere quod sumat: sed ita vos attentos esse volumus, nullius
aurem mentemque fraudantes, ut et totum singuli audiatis, et totum ad
audiendum caeteris relinquatis. Neque hoc fit alternis temporibus, ut
cum sermo qui dicitur ad te primum intraverit, exeat a te, ut ad alium
possit intrare: sed simul ad omnes venit, et totus ad singulos
pervenit. Et si totus memoria teneri valuisset, sicut ad totum
audiendum omnes venistis, ita cum toto singuli rediretis. Quanto
magis Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, et quod in se manens
innovat omnia; quod nec locis concluditur, nec temporibus tenditur,
nec morulis brevibus longisque variatur, nec vocibus texitur, nec
silentio terminatur; quanto magis hoc tantum et tale Verbum potuit
matris uterum assumpto corpore fecundare, et de sinu Patris non
emigrare? hinc ad oculos humanos exire, inde mentes angelicas
illustrare? hinc ad terras procedere, inde coelos extendere ? hinc
homo fieri, inde homines facere?
3. Verbum incarnatione non mutatum. Nemo ergo credat Dei Filium
conversum et commutatum esse in hominis filium: sed potius credamus et
non consumpta divina et perfecte assumpta humana substantia, manentem
Dei Filium, factum hominis filium. Neque enim quia dictum est,
Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est (Joan. I, 1,
14); sic Verbum caro factum est, ut esse desineret Deus: quando
in ipsa carne quod Verbum caro factum est, Emmanue, natum est,
nobiscum Deus (Matth. I, 23). Sicut verbum quod corde
gestamus, fit vox cum id ore proferimus, non tamen illud in hanc
commutatur, sed illo integro ista in qua procedat assumitur, ut et
intus maneat quod intelligatur, et foris sonet quod audiatur: hoc idem
tamen profertur in sono, quod ante sonuerat in silentio; atque ita
verbum cum fit vox, non mutatur in vocem; sed manens in mentis luce,
et assumpta carnis voce procedit ad audientem, et non deserit
cogitantem. Non cum ipsa vox in silentio cogitatur, quae vel graecae
est, vel latinae, vel linguae alterius cujuslibet: sed cum ante omnem
linguarum diversitatem res ipsa quae dicenda est, adhuc in cubili
cordis quodam modo nuda est intelligenti, quae ut inde procedat
loquentis voce vestitur. Verumtamen utrumque hoc, et quod cogitatur
intelligendo, et quod sonat loquendo, mutabile atque dissimile est:
neque illud manebit, cum oblitus fueris; neque hoc, cum silueris:
Verbum autem Domini manet in aeternum, et incommutabiliter manet.
4. Verbum incarnatum Deus et homo. Et cum carnem assumpsit ex
tempore, ut ad temporalem vitam nostram procederet, non in carne
amisit aeternitatem, sed etiam carni praestitit immortalitatem. Ita
ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad
currendam viam (Psal. XVIII, 6). Qui cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: sed ut propter
nos fieret quod non erat, semetipsum exinanivit; non formam Dei
perdens, sed formam servi accipiens: et per hanc in similitudinem
hominum factus; nec propria substantia; sed habitu inventus ut homo
(Philipp. II, 6 et 7). Hoc enim totum quod sumus vel in anima
vel in corpore, nostra natura est, illius habitus: nos nisi hoc
essemus, non essemus; ille si hoc non esset, esset utique Deus. Et
cum hoc esse coepit quod non erat, homo factus est permanens Deus: ut
non unum horum, sed utrumque verissime diceretur; et propter quod homo
factus est, Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28); et
propter quod permansit Deus, Ego et Pater unum sumus (Id. X,
30). Nam si Verbum in carnem, hoc est, Deus in hominem mutatus
converteretur, non esset verum, nisi, Pater major me est; quia
homine major est Deus: illud autem falsum esset, Ego et Pater unum
sumus; quia non sunt unum Deus et homo. Sed forsitan posset dicere:
Ego et Pater, non unum sumus, sed unum fuimus. Quod enim erat et
esse destitit, non est utique, sed fuit. Nunc autem, et propter
veram formam servi, quam acceperat, verum dixit, Pater major me
est; et propter veram formam Dei, in qua permanebat, verum dixit,
Ego et Pater unum sumus. Exinanivit ergo se apud homines, non ita
factus quod non erat, ut non esset quod erat: sed occultans quod
erat, et demonstrans quod factus erat. Proinde quia Virgo concepit
et peperit filium, propter manifestam servi formam, Puer natus est
nobis (Isai. IX, 6). Quia vero Dei Verbum quod manet in
aeternum, caro factum est, ut habitaret in nobis, propter Dei formam
latentem, sed manentem, sicut nuntiavit Gabriel, vocamus nomen ejus
Emmanuel. Factus est enim homo, permanens Deus, ut et filius
hominis recte vocetur Nobiscum Deus: non alter Deus, alter homo.
Exsultet itaque in credentibus mundus, quibus salvandis venit per quem
factus est mundus. Conditor Mariae, natus ex Maria: filius
David, Dominus David: semen Abrahae, qui est ante Abraham:
factor terrae, factus in terra: creator coeli, creatus sub coelo.
Ipse est dies quem fecit Dominus, et dies cordis nostri ipse est
Dominus. Ambulemus in lumine ejus, exsultemus et jucundemur in eo.
|
|