|
1. Dies, fideles baptizati. Hortatur ut bones imitentur, tolerent
malos. In libro qui appellatur Genesis, Scriptura dicit: Et vidit
Deus lucem quia bona est. Et divisit Deus inter lucem et tenebras:
et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem (Gen. I,
4, 5). Si ergo Deus vocavit diem lucem, sine dubio illi quibus
dicit apostolus Paulus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux
in Domino (Ephes. V, 8), dies erant: quoniam ille qui jussit
de tenebris lumen clarescere, illuminavit eos (II Cor. IV,
6). Infantes isti, quos cernitis exterius dealbatos, interiusque
mundatos, qui candore vestium splendorem mentium praefigurant, cum
peccatorum suorum nocte premerentur, tenebrae fuerunt. Nunc autem
quia mundati sunt lavacro indulgentiae, quia irrigati fonte
sapientiae, quia perfusi luce justitiae: Hic est dies quem fecit
Dominus, exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24).
Audiat nos dies Domini, audiat nos dies factus a Domino: audiat,
et obaudiat; ut exsultemus et laetemur in eo. Quoniam, sicut ait
Apostolus, hoc est gaudium et corona nostra, si vos statis in Domino
(Philipp. IV, 1). Audite ergo nos, o novelli filii castae
matris: imo audite nos, filii virginis matris. Quoniam fuistis
aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: ut filii lucis
ambulate, filiis lucis adhaerete; atque ut hoc ipsum planius dicam,
bonis fidelibus adhaerete. Sunt enim, quod pejus est, fideles mali.
Sunt fideles qui vocantur, et non sunt. Sunt fideles, in quibus
sacramenta Christi patiantur injuriam: qui sic vivunt, ut et ipsi
pereant, et alteros perdant. Pereunt quippe ipsi, male vivendo:
perdunt vero alios, male vivendi exempla praebendo. Vos ergo,
dilectissimi, nolite talibus jungi. Bonos quaerite, bonis
adhaerete: boni estote.
2. Bonorum et malorum permixtio in Ecclesia. Neque miremini
multitudinem christianorum malorum, qui ecclesiam implent, qui ad
altare communicant, qui episcopum, vel presbyterum de bonis moribus
disputantem magnis vocibus laudant: per quos impletur quod congregator
noster praedixit in Psalmo, Annuntiavi, et locutus sum,
multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). In
Ecclesia hujus temporis possunt esse nobiscum: in illa vero, quae
post resurrectionem futura est, congregatione sanctorum esse non
poterunt. Ecclesia enim hujus temporis areae comparatur, habens mixta
grana cum paleis, habens permixtos bonis malos; habitura post judicium
sine ullis malis omnes bonos. Haec area continet messem ab Apostolis
seminatam, a sequentibus usque in praesens tempus bonis doctoribus
irrigatam, non parum etiam inimicorum persecutione contritam; sed quod
solum restat, nondum superna ventilatione purgatam. Veniet autem ille
de quo reddidistis in Symbolo, Inde venturus est judicare vivos et
mortuos: et, sicut Evangelium loquitur, habebit ventilabrum in manu
sua, et expurgabit aream suam; et congregabit triticum suum in
horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III,
12). Quod dico audiant et antiqui fideles. Qui granum est, cum
tremore gaudeat, et permaneat, et ab area non recedat. Non se
judicio suo velut a palea conetur exuere: quoniam si se voluerit modo a
palea separare, non poterit in area permanere. Et cum venerit ille
qui sine errore discernit, quod in area non invenerit, ad horreum non
levabit. Incassum se de spica tunc grana jactabunt, quaecumque nunc
ab area recesserunt. Implebitur illud horreum, atque claudetur.
Quidquid extra remanserit, flamma vastabit. Qui ergo bonus est,
charissimi, toleret malum: qui malus est, imitetur bonum. In hac
quippe area possunt in paleas grana deficere; possunt rursus grana de
paleis consuscitari. Quotidie fiunt ista, fratres mei: plena est
vita haec suppliciis atque solatiis. Quotidie qui videbantur boni,
labuntur et pereunt: et rursus qui videbantur mali, convertuntur et
vivunt. Non vult enim Deus mortem impii, tantum ut revertatur et
vivat (Ezech. XVIII, 23). Audite me, grana; audite me,
qui estis quod esse desidero: audite me, grana. Nolite contristari
de permixtione palearum: non erunt vobiscum in aeternum. Quantum est
hoc quod premit palea? Deo gratias, quia levis est. Nos tantum
grana simus, et quantacumque fuerit, non gravabit. Fidelis est enim
Deus, qui non permittet nos tentari supra id quod possumus; sed
faciet cum tentatione etiam exitum, ut sustinere possimus (I Cor.
X, 13). Audiant nos et paleae; ubicumque sunt, audiant. Nolo
hic sint: alloquamur eas tamen, ne forte sint. Ergo audite me,
paleae: quamvis, si auditis, paleae non eritis. Audite ergo.
Prosit vobis Dei patientia. Granorum conjunctio, commonitio, grana
vos faciat. Non vobis desunt imbres verborum Dei: non sit sterilis
in vobis ager Dei. Ergo revirescite, granascite, maturascite. Qui
enim vos seminavit, spicas vult invenire, non spinas.
|
|