|
1. Gratia baptizatis collata. Bonos imitentur, non malos.
Hodierno die qui baptizati sunt, et renati sunt in Christo Jesu,
alloquamur eos, et vos in eis, et ipsos in vobis. Ecce facti estis
membra Christi. Si cogitetis quid facti estis, omnia ossa vestra
dicent : Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10)?
Non enim digne cogitari potest illa dignatio Dei, et deficit omnis
sermo sensusque humanus, venisse vobis gratuitam gratiam nullis meritis
praecedentibus. Ideo et gratia dicitur, quia gratis datur. Quam
gratiam? Ut sitis membra Christi, filii Dei, ut sitis fratres
Unici. Si ille Unicus, unde vos fratres, nisi quia ille Unicus
natura, vos gratia fratres facti? Quia ergo membra Christi facti
estis, admoneo vos: timeo vobis, non tantum a Paganis, non tantum a
Judaeis, non tantum ab haereticis, quantum a malis catholicis.
Eligite vobis in populo Dei quos imitemini. Nam si turbam imitari
volueritis, inter paucos angustam viam ambulantes non eritis.
Abstinete vos a fornicatione, a rapinis, a fraudibus, a perjuriis,
ab illicitis rebus, a jurgiis: ebrietas repellatur a vobis:
adulterium sic timete quomodo mortem; mortem, non quae animam solvit a
corpore, sed ubi anima semper ardebit cum corpore.
2. Carnis peccata diabolus levia facit, cum sint gravia et
mortifera. Fratres mei, filii mei, filiae meae, sorores meae, scio
agere diabolum partes suas, nec quiescere loqui in cordibus eorum quos
obligatos suis vinculis tenet: scio fornicatoribus, adulteris qui
contenti non sunt conjuge sua, dicere diabolum in cordibus eorum, Non
sunt magna carnis peccata. Contra hanc diaboli susurrationem debemus
habere Christi incarnationem. Hoc est unde Christianos decipit
inimicus per carnis illecebras, cum eis facit leve quod grave est,
lene quod asperum, dulce quod amarum est. Sed quid prodest quia
satanas facit leve, quod Christus ostendit grave? Numquid novum
aliquid facit diabolus dicere Christianis fidelibus: Nihil grave est
quod facis? In carne tua peccas: numquid in spiritu? Facile deletur
carnis peccatum, facile a Deo venia datur? Quid magnum facit?
Artificium suum facit, quod in paradiso dixit; Manducate, et eritis
sicut dii: nequaquam moriemini. Deus dixerat: Qua die
manducaveritis, morte moriemini (Gen. II, 17). Venit
inimicus, et ait: Non moriemini, sed aperientur oculi vestri, et
eritis sicut dii. Dimissa est jussio Dei, et audita est persuasio
diaboli. Tunc inventa est vera jussio Dei, et falsa deceptio
diaboli. Numquid profuit, obsecro vos, quia dixit mulier, Serpens
seduxit me? Numquid valuit excusatio? Si valuit excusatio, quare
secuta est damnatio (Id. III)?
3. Incontinentes corripiuntur et excommunicantur. Meretrix est
quaecumque concubina praeter uxorem. Ideo vobis dico, fratres mei,
filii mei, qui habetis uxores, ut nihil aliud noveritis; et qui non
habetis, et ducere vultis, integros vos ad eas servate, sicut
integras vultis eas invenire. Vos qui continentiam Deo vovistis,
nolite retro respicere. Ecce dico vobis, ecce clamo vobis, ego me
absolvo: erogatorem me Deus posuit, non exactorem. Et tamen ubi
possumus, ubi datur locus, ubi conceditur, ubi scimus, corripimus,
objurgamus, anathematizamus, excommunicamus: et tamen non
corrigimus. Quare? Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui
rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Modo
quia loquor, quia moneo, quid opus est, nisi exaudiat me Deus pro
vobis, et agat aliquid in vobis, hoc est, in cordibus vestris?
Breviter dico, et vobis commendo, et fideles terreo, et vos
aedifico. Membra Christi estis: nolite me, sed Apostolum audire:
Tollens, inquit, membra Christi, faciam membra meretricis (Id.
VI, 15)? Sed dicit nescio quis: Meretrix non est quam habeo,
concubina mea est. O sancte episcope, meretricem fecisti concubinam
meam! Numquid ego dixi? Apostolus clamat, et ego incurri
calumniam. Ego te volo esse sanum: in me quare furis sicut insanus?
Habes uxorem, qui hoc dicis? Habeo, inquis. Bene: velis nolis,
illa quae praeter uxorem tecum dormit, jam dixi, meretrix est. Ecce
vade, et dic ei quia injuriam tibi fecit episcopus. Habes uxorem tuam
legitimam, et alia tecum dormit: quaecumque est illa, jam dixi,
meretrix est. Sed servat tibi uxor tua fidem, nec novit alium nisi te
solum, et non disponit se nosse alterum. Cum sit ergo illa casta, tu
quare fornicaris? Si illa te unum, tu quare duas? Sed dicis:
Ancilla mea concubina mea est, numquid ad uxorem alienam vado?
numquid ad meretricem publicam vado? An non licet mihi in domo mea
facere quod volo? Dico tibi, non licet. In gehennam vadunt, qui
hoc faciunt, in sempiterno igne ardebunt.
4. Morum correctio non differenda. Vel hic liceat mihi loqui, et
dicere. Corrigant se qui tales sunt, dum vivunt; ne postea velint,
et non possint: quia subito venit mors, et non est qui corrigatur,
sed qui in ignem mittatur. Et quando veniat ipsa novissima hora,
nescitur, et dicitur, Corrigo. Quando corrigis, quando mutaris?
Cras, inquis. Ecce quoties dicis, Cras, cras; factus es corvus.
Ecce dico tibi, cum facis vocem corvinam, occurrit tibi ruina. Nam
ille corvus, cujus vocem imitaris, exiit de arca, et non rediit
(Gen. VIII, 7). Tu autem, frater, redi in Ecclesiam,
quam tunc illa arca significabat. Sed vos me audite, o baptizati;
audite me, vos per sanguinem Christi renati: obsecro vos per nomen
quod super vos invocatum est, per illud altare ad quod accessistis,
per Sacramenta quae accepistis, per judicium futurum vivorum et
mortuorum; obsecro vos, obstringo vos per nomen Christi, ut non
imitemini eos quos tales esse cognoscitis; sed illius sacramentum
maneat in vobis, qui de ligno descendere noluit, sed voluit de
sepulcro resurgere.
|
|