|
1. Christus quid erat ante incarnationem. Commendat nobis divinae
circa nos altitudinem gratiae Filius Dei sine tempore natus ex
Patre. Quid enim erat antequam esset in homine? Putate vos
quaesisse atque dixisse. Putamus enim, fratres mei, antequam
Christus de Maria virgine nasceretur, erat, an non erat? Putate
nos quaerere, unde non licet dubitare. His itaque cogitationibus ipse
Dominus respondit, quando ei dictum est: Quinquaginta annos nondum
habes, et Abraham vidisti? Respondit enim, et dixit: Amen, amen
dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum (Joan. VIII,
57, 58). Ergo erat, sed homo nondum erat. Ne forte aliquis
dicat, Angelus erat; sanctum Evangelium dixit vobis quia Christus
erat. Et quaeritis quid erat? In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum. Ecce quod erat, In principio erat Verbum. Non
est in principio factum Verbum, sed erat Verbum. De isto autem
mundo audi quid dicit Scriptura: In principio fecit Deus coelum et
terram (Gen. I, 1). Quaeritis per quod fecit? In principio
erat Verbum, per quod fieret coelum et terra. Non est factum, sed
erat Verbum. Jam restat quaerere quale Verbum: quia verba dicuntur
et nostra. Nostra quidem verba cogitatione concipiuntur, voce
pariuntur; et tamen cogitata et prolata transeunt. Illud autem quid?
Et Verbum erat apud Deum. Dic ubi erat, dic quid erat. Jam
dixi. Sanctum Evangelium dixit tibi: In principio erat Verbum.
Dic ubi erat, dic quid erat. Et Verbum erat apud Deum. Sed ego
quaesivi quale Verbum. Vultis audire quid erat? Et Deus erat
Verbum. O Verbum! quale Verbum? Quis explicet verbum: Et Deus
erat Verbum. Sed forte factum a Deo? Absit. Audi quid dicit
sanctum Evangelium: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I,
1-3). Quid est, Omnia? Quidquid factum est a Deo, per ipsum
factum est. Et quomodo ipse factus est, qui omnia fecit? Numquid
ipse se fecit? Postremo si ipse se fecit, qui se faceret erat. Si
ergo erat qui se faceret, nunquam non erat.
2. Incarnatio Christi opus est totius Trinitatis. Virginitatis
propositum in Maria. Quomodo in virgine tale Verbum? Omnia per
ipsum facta sunt. Quid est, Omnia? Quidquid factum est a Deo,
per ipsum factum est. Noli, frater, ab isto tanto opere separare
Spiritum sanctum. A quo tanto opere? Non parvum opus, magnum opus
sunt Angeli: carnem Christi sedentem ad dexteram Patris adorant
Angeli. Tale ergo opus operatus est maxime Spiritus sanctus. In
isto opere cognominatus est, quando sanctae Virgini per angelum
futurus nuntiatus est filius. Illa quia proposuerat virginitatem, et
erat maritus ejus, non ablator, sed custos pudoris: imo non custos,
quia Deus custodiebat; sed testis pudoris virginalis fuit maritus, ne
de adulterio gravida putaretur: quando ei nuntiavit angelus, ait,
Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Si cognoscere
disponeret, non miraretur. Illa admiratio, propositi est
testificatio, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
Quomodo fiet? Et angelus ad eam: Spiritus sanctus superveniet in
te. Ecce quomodo fiet quod quaeris: Et virtus Altissimi obumbrabit
tibi. Ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei
(Luc. I, 34, 35) Et bene dixit, Obumbrabit tibi: ne tua
virginitas aestum libidinis sentiat. Et cum praegnans esset, dictum
est de illa, Inventa est Maria habens de Spiritu sancto in utero
(Matth. I, 18). Operatus est ergo Spiritus sanctus carnem
Christi. Operatus est et ipse unigenitus Filius Dei carnem suam.
Unde probamus? Quia inde ait Scriptura: Sapientia aedificavit sibi
domum (Prov. IX, 1).
3. Incarnatione quomodo Verbum non recessit a Patre. Ergo
animadvertite. Tantus Deus, Deus apud Deum, Verbum Dei per quod
facta sunt omnia, quomodo in utero includitur? Primum ut ibi esset
Verbum, deseruit coelum? Ut esset in utero virginis Verbum,
deseruit coelum? Et unde Angeli viverent, si Verbum deseruit
coelum? Sed ut panem Angelorum manducaret homo, Dominus Angelorum
factus est homo. Adhuc cogitatio humana erret per nebulas suas,
deficiat, quaerat, dicat, ut inveniat, quomodo Verbum Dei in utero
virginis, per quod facta sunt omnia, Angelos non deseruit, Patrem
non deseruit. Quomodo in illo utero includi potuit? Esse potuit,
includi non potuit. Quomodo, inquit, esse potuit tantus in loco
tantillo? Ergo cepit uterus, quod non capit mundus. Nec minoratus
est, ut esset in utero. In utero erat, et tantus erat. Quantus
erat? Dic quantus erat, dic quod erat.
Et Verbum erat apud Deum. Dic quod erat. Et Deus erat Verbum.
Et ego scio, inquam, qui tecum loquor; nec ego comprehendo: sed
cogitatio facit nos extendi, extensio dilatat nos, dilatatio nos
capaces facit. Nec facti capaces totum comprehendere poterimus: sed
verbo meo vobiscum ago. Ecce quod dico, quod dicturus sum, hoc
audite, hoc comprehendite verbum meum, hoc est verbum humanum. Si
autem nec hoc comprehendere poteritis, videte ab illo quam longe
sitis. Certe miramur quomodo Christus carnem accepit, de virgine
natus est, et a Patre non recessit: ecce ego qui vobiscum loquor,
antequam ad vos venirem, cogitavi ante quod vobis dicerem. Quando
cogitavi quod vobis dicerem, jam in corde meo verbum erat. Non enim
vobis dicerem, nisi ante cogitarem. Inveni te Latinum, latinum tibi
proferendum est verbum. Si autem Graecus esses, graece tibi loqui
deberem, et proferre ad te verbum graecum. Illud verbum in corde nec
latinum est, nec graecum: prorsus antecedit linguas istas quod est in
corde meo. Quaero illi sonum, quaero quasi vehiculum; quaero unde
perveniat ad te, quando non recedit a me. Ecce audistis quod est in
corde meo, jam est et in vestro. In meo est et in vestro est: et vos
habere coepistis, et ego non perdidi. Sicut verbum meum assumpsit
sonum, per quem audiretur: sic Verbum Dei assumpsit carnem, per
quam videretur. Quantum potui, dixi. Et quid dixi? Quoniam quis
dixi? Homo loqui volui de Deo. Tantus est, talis est, ut nec eum
loqui possimus, nec eum tacere debeamus.
4. Ab ebrietate caveri debet. Ebrietas sancta. Gratias tibi ago,
Domine, quia quod dico, vel dicere volui, tu scis: tamen de micis
mensae tuae pavi conservos meos; pasce et tu ac nutri interius quos
regenerasti. Ecce multitudo ista quid fuit? Tenebrae: nunc autem
lux in Domino. Talibus enim Apostolus dicit: Fuistis aliquando
tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). O vos qui
baptizati estis, fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in
Domino. Si lux, utique dies: vocavit enim Deus lucem diem (Gen.
I, 5). Fuistis tenebrae, fecit vos lucem, fecit vos diem: de
vobis cantavimus, Hic est aies quem fecit Dominus, exsultemus et
jucundemur in eo (Psal. CXVII, 24). Fugite tenebras.
Ebrietas ad tenebras pertinet. Nolite discedere sobrii, et redire
ebrii: et post meridiem videbimus vos. Spiritus sanctus habitare
coepit, non migret: nolite illum excludere de cordibus vestris.
Bonus hospes, inanes invenit, implet vos: esurientes invenit,
pascit vos: postremo sitientes invenit, inebriat vos. Ipse vos
inebriet: Apostolus enim ait, Nolite inebriari vino, in quo est
omnis luxuria. Et quasi volens nos docere unde inebriari debeamus:
Sed implemini, inquit, Spiritu sancto; cantantes vobismet ipsis,
hymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus, cantantes in cordibus
vestris Domino (Ephes. V, 18, 19). Qui laetatur in
Domino, et cantat laudes Domino magna exsultatione, nonne ebrio
similis est? Probo istam ebrietatem: Quoniam apud te, Deus, fons
vitae est, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Unde? Quia apud
te, Deus, fons vitae est, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal.
XXXV, 9, 10). Spiritus Dei et potus et lux est. Si
invenires fontem in tenebris, lucernam accenderes, ut pervenires ad
eum. Noli accendere lucernam ad lucis fontem: ipse tibi lucet, et ad
se te ducet. Cum veneris ad bibere, accede et illuminare. Accedite
ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6): nolite
recedere, ne contenebremini. Domine Deus, voca, et accedatur ad
te: firma, ne recedatur. Fac filios tuos novos, de parvulis senes,
sed non de senibus mortuos. In ista enim sapientia senescere licet,
mori non licet.
|
|