|
Sic audistis praedicari Dominum Christum, quia in principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan.
I, 1). Ipse est enim Dominus Christus, qui si non se
humiliaret, sed semper sic manere voluisset, homo perisset.
Agnoscimus Verbum Deum apud Deum, agnoscimus Patri aequalem
unigenitium Filium, agnoscimus lumen de lumine, diem ex die. Ipse
est dies, qui fecit diem: a die non factus, sed genitus. Si ergo
dies de die, non factus, sed genitus est; quis est dies quem fecit
Dominus? Quare dies? Quia lux est. Et vocavit Deus lucem diem.
Quaeramus quem diem fecit Dominus, ut exsultemus et jucundemur in
eo. In prima conditione mundi legitur quia tenebrae erant super
abyssum, et Spiritus Dei ferebatur super aquam. Et dixit Deus,
Fiat lux; et facta est lux. Et divisit Deus inter lucem et
tenebras; et lucem vocavit diem, et tenebras vocavit noctem (Gen.
I, 2-5). Ecce dies quem fecit Dominus. Sed numquid ipse est,
in quo exsultare et jucundari debemus? Est alius dies quem fecit
Dominus, quem magis debemus agnoscere, et in eo jucundari et
exsultare. Quoniam dictum est fidelibus in Christum credentibus,
Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Si lux, utique dies:
quia lucem vocavit diem. Ferebatur ergo etiam hic hesterno die Dei
Spiritus super aquam, et tenebrae erant super abyssum, quando isti
Infantes adhuc sua peccata portabant. Quando ergo illis per Spiritum
Dei peccata dimissa sunt, tunc dixit Deus, Fiat lux; et facta est
lux. Ecce dies quem fecit Dominus, exsultemus et jucundemur in eo
(Psal. CXVII, 24). Alloquamur istum diem apostolicis
verbis. O dies quem fecit Dominus, fuistis aliquando tenebrae: nunc
autem lux in Domino. Fuistis, inquit, aliquando tenebrae.
Fuistis, aut non? Recolite facta vestra, si non fuistis.
Respicite conscientias vestras, quibus renuntiastis. Quia ergo
fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux, non in vobis, sed in
Domino; sicut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8). Satis sint
vobis pauca ista, quoniam et post laboraturi sumus, et de Sacramentis
altaris hodie Infantibus disputandum est.
|
|