|
Memor sum promissionis meae. Promiseram enim vobis, qui baptizati
estis, sermonem quo exponerem mensae Dominicae Sacramentum, quod
modo etiam videtis, et cujus nocte praeterita participes facti estis.
Debetis scire quid accepistis, quid accepturi estis, quid quotidie
accipere debeatis. Panis ille quem videtis in altari, sanctificatus
per verbum Dei, corpus est Christi. Calix ille, imo quod habet
calix, sanctificatum per verbum Dei, sanguis est Christi. Per ista
voluit Dominus Christus commendare corpus et sanguinem suum, quem pro
nobis fudit in remissionem peccatorum. Si bene accepistis, vos estis
quod accepistis. Apostolus enim dicit: Unus panis, unum corpus,
multi sumus (I Cor. X, 17). Sic exposuit sacramentum mensae
Dominicae: Unus panis, unum corpus, multi sumus. Commendatur
vobis in isto pane quomodo unitatem amare debeatis. Numquid enim panis
ille de uno grano factus est? Nonne multa erant tritici grana? Sed
antequam ad panem venirent, separata erant: per aquam conjuncta sunt,
et post quamdam contritionem. Nisi enim molatur triticum, et per
aquam conspergatur, ad istam formam minime venit, quae panis vocatur.
Sic et vos ante jejunii humiliatione et exorcismi sacramento quasi
molebamini. Accessit Baptismum et aqua; quasi conspersi estis, ut
ad formam panis veniretis. Sed nondum est panis sine igne. Quid ergo
significat ignis? Hoc est Chrisma. Oleum etenim ignis nostri,
Spiritus sancti est sacramentum. In Actibus Apostolorum advertite,
quando legitur. Modo incipit liber ipse legi: hodie coepit liber qui
vocatur Actuum Apostolorum. Qui vult proficere, habet unde.
Quando convenitis ad ecclesiam, tollite fabulas vanas: intenti estote
ad Scripturas. Codices vestri nos sumus. Attendite ergo, et
videte, quia venturus est Pentecoste Spiritus sanctus. Et sic
veniet: in linguis igneis se ostendit. Inspirat enim charitatem, qua
ardeamus in Deum, et contemnamus mundum, et fenum nostrum exuratur,
et cor quasi aurum purgetur. Accedit ergo Spiritus sanctus, post
aquam ignis: et efficimini panis, quod est corpus Christi. Et ideo
unitas quodam modo significatur. Tenetis sacramenta ordine suo.
Primo post orationem, admonemini sursum habere cor. Hoc decet membra
Christi. Si enim membra Christi facti estis, caput vestrum ubi
est? Membra habent caput. Si caput non praecessisset, membra non
sequerentur. Quo ivit caput vestrum? Quid reddidistis in Symbolo?
Tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad
dexteram Patris. Ergo in coelo est caput nostrum. Ideo cum
dicitur, Sursum cor; respondetis. Habemus ad Dominum. Et ne hoc
ipsum quod cor habetis sursum ad Dominum, tribuatis viribus vestris,
meritis vestris, laboribus vestris, quia Dei donum est sursum habere
cor; ideo sequitur episcopus, vel presbyter qui offert, et dicit,
cum responderit populus, Habemus ad Dominum sursum cor: Gratias
agamus Domino Deo nostro, quia sursum cor habemus. Gratias
agamus, quia nisi donaret, in terra cor haberemus. Et vos
attestamini, Dignum et justum est dicentes, ut ei gratias agamus qui
nos fecit sursum ad nostrum caput habere cor. Deinde post
sanctificationem sacrificii Dei, quia nos ipsos voluit esse
sacrificium suum, quod demonstratum est, ubi impositum est primum
illud, sacrificium Dei et nos, id est signum rei quod sumus: ecce
ubi est peracta sanctificatio dicimus orationem dominicam, quam
accepistis et reddidistis. Post ipsam dicitur, Pax vobiscum: et
osculantur se Christiani in osculo sancto. Pacis signum est: sicut
ostendunt labia, fiat in conscientia. Id est, quomodo labia tua ad
labia fratris tui accedunt, sic cor tuum a corde ejus non recedat.
Magna ergo sacramenta, et valde magna. Vultis nosse quomodo
commendentur? Ait Apostolus: Qui manducat corpus Christi, aut
bibit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini
(I Cor. XI, 27). Quid est indigne accipere? Irridenter
accipere, contemptibiliter accipere. Non tibi videatur vile, quia
vides. Quod vides, transit: sed quod significatur invisibile, non
transit; sed permanet. Ecce accipitur, comeditur, consumitur:
numquid corpus Christi consumitur? numquid Ecclesia Christi
consumitur? numquid membra Christi consumuntur? Absit. Hic
mundantur: ibi coronantur. Manebit ergo quod significatur
aeternaliter, quanquam transire videatur. Sic ergo accipite, ut vos
cogitetis, ut unitatem in corde habeatis, sursum cor semper figatis.
Spes vestra non sit in terra, sed in coelo: fides vestra firma sit in
Deum, acceptabilis sit Deo. Quia quod modo hic non videtis, et
creditis; visuri estis illic, ubi sine fine gaudebitis.
|
|