|
1. Dies Sacramentis Infantium deputati. Infantibus exempla
probitatis praebeant alii fideles. Post laborem noctis praeteritae,
quoniam etsi spiritus promptus est, caro tamen infirma, diu vos tenere
sermone non debeo, et tamen sermonem vobis debeo. Dies istos, quibus
post passionem Domini nostri Deo cantamus Alleluia, festos habemus
in laetitia usque ad Pentecosten, quando missus est de coelo promissus
Spiritus sanctus. Ex his diebus, septem vel octo qui nunc aguntur,
Sacramentis Infantium deputantur. Qui paulo ante vocabantur
Competentes, modo vocantur Infantes. Competentes dicebantur,
quoniam materna viscera, ut nascerentur, petendo pulsabant: Infantes
dicuntur, quia modo nati sunt Christo, qui prius nati fuerant
saeculo. In illis est novata, quae in vobis debet esse firmata : et
qui jam fideles estis, non eis exempla, quibus pereant, sed quibus
proficiant praebeatis. Intendunt enim vos modo nati, quomodo vivatis
olim nati. Hoc faciunt qui etiam secundum Adam nascuntur: prius
parvuli sunt; post mores majorum cum sentire coeperint, quid imitentur
attendunt. Et quoniam quo duxerit major, sequitur minor; optandum
est ut bona via major eat, ne sequendo major et minor pereant. Itaque
vos, fratres, qui jam quodam modo per aetatem regenerationis parentes
estis, alloquor vos, ac exhortor, ut ita vivatis, ut cum eis qui vos
imitantur, gaudeatis, non pereatis. Attendit modo natus nescio quem
fidelem ebriosum; timeo ne dicat sibi: Quare ille fidelis est, et
tantum bibit? Attendit nescio quem feneratorem, tristem datorem,
truculentum exactorem, et dicit sibi: Faciam et ego, Respondetur
ei: Jam fidelis es, noli facere; baptizatus es, renatus es, mutata
est spes, mutentur mores. Et ille; Quare ille et ille fideles
sunt? Nolo dicere alia; quis enim commemoret omnia? Ideo, fratres
mei, quando male vivitis, qui jam fideles estis, et de vobis et de
istis malam rationem Deo reddetis.
2. Infantes hortatur ut imitentur bonos. Jam ipsos alloquor, ut
grana sint in area, ut paleam quae vento circumfertur, non sequantur,
cum qua pereant; sed maneant pondere charitatis, ut perveniant ad
regnum immortalitatis. Vos ergo, fratres, vos filii, vos novella
germina matris Ecclesiae, obsecro vos per quod accepistis, ut
attendatis in eum qui vos vocavit, qui dilexit vos, qui perditos
quaesivit vos, qui inventos illuminavit vos, ut non sectemini vias
perditorum, in quibus errat nomen fidelium: non enim quaeritur quid
vocentur, sed utrum nomini suo consonent. Si natus est, ubi est nova
vita? Si fidelis est, ubi est fides? Audio nomen, agnoscam et
rem. Eligite vobis quos imitemini, Deum timentes, ecclesiam Dei
cum timore intrantes, verbum Dei diligenter audientes, memoria
retinentes, cogitatione ruminantes, factis implentes; ipsos eligite
quos imitemini. Non dicat cor vestrum: Et ubi inveniemus tales?
Estote tales, et invenietis tales. Omnis res similis ad similem
cohaeret: si perditus vixeris, non se tibi junget nisi perditus.
Incipe bene vivere, et videbis quanti socii te circumdent, de quanta
fraternitate gratuleris. Postremo, non invenis quod imiteris? Esto
quod alius imitetur.
3. Sermo debitus Infantibus, de Sacramento altaris. Sermonem ad
altare Dei debemus hodie Infantibus de Sacramento altaris.
Tractavimus ad eos de sacramento Symboli, quod credere debeant:
tractavimus de sacramento orationis dominicae, quomodo petant; et de
sacramento fontis et Baptismi. Omnia haec et disputata audierunt, et
tradita perceperunt: de Sacramento autem altaris sacri, quod hodie
viderunt, nihil adhuc audierunt; hodie illis de hac re sermo debetur.
Propterea hic sermo brevis esse debet, et propter laborem nostrum, et
propter aedificationem illorum.
|
|