|
Sicut Domino nostro cantavimus, ita illo adjuvante faciamus. Omnis
enim dies a Domino factus est: non tamen sine causa de aliquo
praecipue scriptum est, Hic est dies quem fecit Dominus. Legimus
cum Deus conderet coelum et terram, quia dixit, Fiat lux; et facta
est lux. Et vocavit Deus lucem, diem; et tenebras, noctem (Gen.
I, 3, 5). Sed est alius dies certus nobis et praecipue
commendandus, de quo dicit Apostolus: Sicut in die honeste
ambulemus. Dies iste vulgaris quotidianus, oriente sole et occidente
perficitur. Est alius dies, quo fulget verbum Dei in cordibus
fidelium, et pellit tenebras, non oculorum, sed morum malorum.
Ipsum ergo agnoscamus, in ipso gaudeamus. Audiamus Apostolum
dicentem,
|
“Filii enim lucis sumus, et filii diei: non sumus
noctis, neque tenebrarum (I Thess. V, 5). Sicut in die
honeste ambulemus: non in comessationibus et ebrietatibus, non in
cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed
induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis
in concupiscentiis”
|
|
(Rom. XIII, 13, 14). Hoc si
facitis, toto corde cantatis, Hic est dies quem fecit Dominus.
Quod enim cantatis, vos estis, si bene vivatis. Quam multi per hos
dies inebriantur? Quam multi per hos dies, parum est quia
inebriantur, insuper etiam turpiter crudeliterque rixantur? Tales non
cantant, Hic est dies quem fecit Dominus. Respondet eis Dominus:
Tenebrae estis; non ego feci vos. Si vultis esse dies quem fecit
Dominus, bene vivite; et habebitis lucem veritatis, quae nunquam
occasum faciet in cordibus vestris.
|
|