|
1. Discipuli non credentes merito objurgati. Resurrectio Domini
nostri Jesu Christi ex more legitur his diebus ex omnibus libris
sancti Evangelii. In hac lectione animadvertimus, quomodo ipse
discipulos suos prima membra sua, haerentes lateri suo objurgavit
Dominus Jesus: quia quem dolebant occisum fuisse, non credebant
vivum esse (Marc. XVI, 14). Patres fidei, nondum fideles:
magistri, ut crederet totus orbis terrarum quod praedicaturi fuerant,
et propter quod fuerant morituri, nondum credebant. Quem viderant
mortuos suscitasse, non credebant resurrexisse. Merito ergo
objurgabantur: ostendebantur sibi, ut innotescerent sibi qui essent
per se ipsos, qui futuri essent per illum. Sic etiam Petrus
demonstratus est sibi; quando Domini imminente passione praesumpsit,
et veniente ipsa passione titubavit. Vidit se in se, doluit se in
se, flevit se in se: conversus est ad eum qui fecerat se (Matth.
XXVI, 33-35, 69-75). Ecce isti adhuc non credebant,
cum jam viderent. Qualis illius dignatio, qui nobis dedit credere
quod non videmus? Nos credimus eorum verbis, illi non credebant
oculis suis.
2. Sacramentum passionis et resurrectionis Christi quodnam sit.
Mortis parens peccatum. Resurrectio autem Domini nostri Jesu
Christi nova vita est credentium in Jesum, et hoc est sacramentum
passionis et resurrectionis ejus, quod valde nosse et agere debetis.
Non enim sine causa vita venit ad mortem. Non sine causa fons vitae
unde bibitur ut vivatur, bibit hunc calicem qui ei non debebatur. Non
enim Christo debebatur mori. Unde venerit mors, originem ipsius
quaeramus. Pater mortis peccatum est. Si enim nunquam peccaretur,
nemo moreretur. Legem Dei, hoc est, praeceptum Dei cum conditione
homo primus accepit; ut si servaret, viveret; si corrumperet,
moreretur. Non se se credendo moriturum, fecit unde moreretur; et
invenit verum fuisse quod dixerat qui legem dederat. Inde mors, inde
mortalis, inde labor, inde miseria, inde etiam post mortem primam
mors secunda, id est, post mortem temporalem mors sempiterna. Huic
ergo traditioni mortis, his legibus inferni obstrictus nascitur omnis
homo: sed praeter illum hominem, qui homo factus est, ne periret homo
. Non enim legibus mortis venit obstrictus: ideo dicitur in Psalmo,
Inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6). Quem sine
concupiscentia virgo concepit quem et virgo peperit, et virgo
permansit. Qui vixit sine culpa, qui non est mortuus propter culpam:
communicans nobiscum poenam, non communicans culpam. Poena culpae
mors: Dominus Jesus Christus mori venit, peccare non venit:
communicando nobiscum sine culpa poenam, et culpam solvit et poenam.
Quam poenam solvit? Quae nobis debebatur post istam vitam. Ergo
crucifixus est, ut in cruce ostenderet veteris hominis nostri occasum:
et resurrexit, ut in sua vita ostenderet nostrae vitae novitatem. Sic
enim doctrina docet apostolica: Traditus est, inquit, propter
peccata nostra. et resurrexit propter justificationem nostram (Rom.
IV, 25). Hujus rei signum circumcisio data erat Patribus, ut
octavo die circumcideretur omnis masculus (Gen. XVII, 12).
Circumcisio fiebat in cultellis petrinis (Josue V, 2): quia
petra erat Christus (I Cor. X, 4). In ista circumcisione
significabatur exspoliatio carnalis vitae octavo die per Christi
resurrectionem. Septimus enim dies hebdomadis sabbato completur.
Sabbato Dominus jacuit in sepulcro, septima sabbati: resurrexit
octava. Resurrectio ipsius innovat nos. Ergo octavo die resurgendo
circumcidit nos. In ipsa spe vivimus.
3. Bona vita mortem comprehendit et resurrectionem. Audiamus
Apostolum dicentem, Si resurrexistis cum Christo. Quomodo
resurgimus, qui nondum mortui sumus? Quid est ergo quod voluit dicere
Apostolus, Si resurrexistis cum Christo? Numquid ille
resurrexisset, nisi prius mortuus fuisset? Viventibus loquebatur,
nondum morientibus, et jam resurgentibus? Quid sibi vult? Videte
quid dicat:
|
“Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt
quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt
sapite, non quae super terram. Mortui enim estis.”
|
|
Ipse dicit
Apostolus, non ego: sed tamen verum dicit; et ideo dico et ego.
Quare illud dico et ego? Credidi, propter quod locutus sum (Psal.
CXV, 1). Si bene vivimus, mortui sumus, et resurreximus. Qui
autem nondum mortuus est, nec resurrexit, male adhuc vivit: et si
male vivit, non vivit: moriatur, ne moriatur. Quid est, moriatur,
ne moriatur? Mutetur, ne damnetur.
|
“Si resurrexistis cum
Christo,”
|
|
verba repeto Apostoli,
|
“quae sursum sunt quaerite, ubi
Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non
quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est
cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et
vos cum illo apparebitis in gloria”
|
|
(Coloss. III, 1-4).
Haec sunt verba Apostoli. Ei qui nondum mortuus est, dico ut
moriatur: ei qui adhuc male vivit, dico ut mutetur. Si enim male
vivebat, et jam non male vivit, mortuus est: si bene vivit,
resurrexit.
4. Bene vivere, quid. Beatam vitam in terra quaerere, mendacium.
Sed quid est bene vivere? Quae sursum sunt sapere, non quae super
terram. Quamdiu terra es, et in terram vadis (Gen. III,
19)? Quamdiu lingis terram? Amando terram, utique lingis
terram, et efficeris ejus inimicus, de quo dicit Psalmus: Et
inimici ejus terram lingent (Psal. LXXI, 9). Quid eratis?
Filii hominum. Quid estis? Filii Dei. Filii hominum quousque
graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?
Quod mendacium quaeritis? Dico modo. Beati esse vultis, scio.
Da mihi hominem latronem, sceleratum, fornicatorem, maleficum,
sacrilegum, omnibus vitiis inquinatum, omnibus flagitiis seu
facinoribus obrutum, qui non velit beate vivere. Scio, omnes vultis
beate vivere: sed unde homo beate vivit, hoc non vultis quaerere.
Quaeris aurum, quia putas te de auro beatum futurum: sed aurum te non
facit beatum. Quare quaeris mendacium? Quare vis esse in isto
saeculo sublimatus? Quia honore hominum et pompa saeculi putas te
beatum futurum: sed pompa saeculi non te facit beatum. Quare quaeris
mendacium? Et quidquid hic aliud quaeris, cum saeculariter quaeris,
cum amando terram quaeris, cum lingendo terram quaeris; propterea
quaeris, ut sis beatus: sed nulla res terrena te facit beatum. Quare
non cessas quaerendo mendacium? Unde ergo eris beatus? Filii hominum
quousque graves corde? Non vultis esse graves corde, qui terra
oneratis cor vestrum? Quousque fuerunt graves corde homines?
Antequam veniret Christus, antequam resurgeret Christus, fuerunt
homines graves corde. Quousque graves corde? Utquid diligitis
vanitatem, et quaeritis mendacium? Volentes beati esse, eas res
quaeritis unde miseri sitis. Fallit vos quod quaeritis: mendacium
est, quod quaeritis.
5. Beata vita ubi quaerenda. Beatus vis esse? Ostendo, si vis,
unde sis beatus. Sequere ibi: Quousque graves corde? Utquid
diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Scitote. Quid?
Quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum (Psal. IV, 3,
4). Venit Christus ad miserias nostras; esurivit, sitivit,
fatigatus est, dormivit; mira fecit, mala passus est, flagellatus
est, spinis coronatus est, sputis illitus est, alapis caesus, ligno
confixus, lancea vulneratus, in sepulcro positus; sed tertio die
resurrexit, finito labore, mortua morte. Ecce ibi oculum habete in
ejus resurrectione; quia ita magnificavit Sanctum suum, ut
resuscitaret eum a mortuis, et daret ei honorem in coelo sedendi ad
dexteram suam. Ostendit tibi quid debeas sapere, si vis beatus esse:
hic enim esse non potes. In hac vita beatus esse non potes: nemo
potest. Bonam rem quaeris, sed terra ista non est regio ejus rei quam
quaeris. Quid quaeris? Beatam vitam. Sed non est hic. Aurum si
quaereres in loco ubi non est, ille qui novit quia non est ibi, nonne
diceret tibi: Quid fodis? quid terram sollicitas? Fossam facis quo
descendas, non ubi aliquid invenias. Quid es responsurus admonenti
te? Aurum quaero. Et ille: Non tibi dico, Nihil est quod
quaeris; sed, Non est ubi quaeris. Sic et ru quando dicis, Beatus
esse volo; bonam rem quaeris, sed non est hic. Si habuit hic illud
Christus, habebis et tu. In regione mortis tuae, quid ille
invenit, attende: veniens de alia regione quid hic invenit, nisi quod
hic abundat ? Manducavit tecum, quod abundat in cella miseriae tuae.
Acetum hic bibit, fel hic habuit. Ecce quid in cella tua invenit.
Sed ad magnam mensam suam te invitavit, mensam coeli mensam
Angelorum, ubi ipse panis est. Descendens ergo et ista mala
inveniens in cella tua, et non dedignatus est talem mensam tuam, et
promisit tibi suam. Et quid nobis dicit? Credite, credite vos
venturos ad bona mensae meae, quando non sum dedignatus mala mensae
vestrae. Malum tuum tulit, et bonum suum non dabit? Utique dabit.
Vitam suam promisit nobis: sed incredibilius est quod fecit. Mortem
suam praerogavit nobis: tanquam diceret, Ad vitam meam vos invito,
ubi nemo moritur, ubi vere vita beata est, ubi cibus non corrumpitur,
ubi reficit et non deficit. Ecce quo vos invito, ad regionem
Angelorum, ad amicitiam Patris et sancti Spiritus, ad coenam
sempiternam, ad fraternitatem meam; postremo ad me ipsum, ad vitam
meam vos invito. Non vultis credere quia dabo vobis vitam meam?
Tenete pignus mortem meam. Modo ergo cum in ista carne corruptibili
vivimus, morum mutatione cum Christo moriamur, amore justitiae cum
Christo vivamus: beatam vitam non accepturi, nisi cum ad illum
venerimus, qui venit ad nos, et cum illo esse coeperimus, qui mortuus
est pro nobis.
|
|