|
1. Resurrectio secundum quatuor Evangelistas recitari solita.
Passio nonnisi secundum Matthaeum. Resurrectio Domini nostri Jesu
Christi et hodie recitata est; sed de altero libro Evangelii, qui
est secundum Lucam. Primo enim lecta est secundum Matthaeum,
hesterno autem die secundum Marcum, hodie secundum Lucam : sic habet
ordo Evangelistarum. Sicut enim passio ipsius ab omnibus
Evangelistis conscripta est; sic dies isti septem vel octo dant
spatium, ut secundum omnes Evangelistas resurrectio Domini
recitetur. Passio autem quia uno die legitur, non solet legi, nisi
secundum Matthaeum. Volueram aliquando, ut per singulos annos
secundum omnes Evangelistas etiam passio legeretur: factum est; non
audierunt homines quod consueverant, et perturbati sunt. Qui autem
amat Litteras Dei, et non vult esse semper idiota, omnia novit, et
omnia diligenter inquirit. Sed sicut cuique Deus partitus est
mensuram fidei, sic quisque proficit.
2. Incredulitas discipulorum audita resurrectione Christi. Nunc
attendamus quod hodie, cum legeretur, audivimus: nam quod heri
commendavi Charitati vestrae, expressius hodie audivimus,
infidelitatem discipulorum: ut intelligamus quantum ejus beneficio
nobis praestitum est, ut quod non vidimus, sic credamus. Vocavit
eos, instruxit eos, vixit cum eis in terra, fecit ante eorum oculos
tanta mirabilia usque ad mortuos suscitandos. Mortuos resuscitavit,
carnem suam posse resuscitare non credebatur. Venerunt mulieres ad
monumentum: corpus in monumento non invenerunt; resurrexisse Dominum
ab Angelis audierunt: feminae viris nuntiaverunt. Et quid scriptum
est? quid audistis? Visa sunt ista ante oculos eorum quasi
deliramenta. Magna infelicitas conditionis humanae! Quando locuta
est Eva quod dixerat serpens, audita est cito. Mulieri mentienti
creditum est, ut moreremur: non est creditum feminis vera dicentibus,
ut viveremus. Si non erat credendum feminis, quare Adam credidit
Evae? Si feminis credendum, quare sanctis mulieribus non crediderunt
discipuli? Et ideo in hoc facto consideranda est benigna dispensatio
Domini nostri. Nam hoc est quod egit Dominus Jesus Christus, ut
prius illum sexus femineus resurrexisse nuntiaret. Quia per sexum
femineum cecidit homo, per sexum femineum reparatus est homo, quia
virgo Christum pepererat, femina resurrexisse nuntiabat. Per feminam
mors, per feminam vita. Sed non crediderunt discipuli ut dixerant
feminae: delirare putaverunt, quando tamen vera nuntiabant.
3. Discipuli abeunt in alienorum opiniones de Christo. Petri de
Christo confessio. Ecce alii duo ambulabant in via, et loquebantur
secum de his quae acciderant in Jerusalem, de iniquitate Judaeorum,
de morte Christi: ambulabant fabulantes, et quasi mortuum dolentes,
resurrexisse nescientes. Apparuit et ipsis, factus est tertius
viator, miscuit cum eis amica colloquia. Oculi eorum tenebantur, ne
agnoscerent eum. Oportebat enim, ut melius cor instrueretur:
cognitio differtur: quaerit ab eis quid inter se loquerentur, ut quod
ipse sciebat illi faterentur. Et quod audistis, mirari coeperunt,
quia de re clara et tam manifesta velut a nesciente interrogabantur.
Tu solus, inquiunt, peregrinus es in Jerusalem, et nescis quae ibi
gesta sunt? At ille dixit: Quae? De Jesu Nazareno, qui fuit
propheta potens factis et dictis (Luc. XXIV, 1-19). Hoc
est, o discipuli? Propheta erat Christus, Dominus prophetarum?
Judici vestro nomen praeconis imponitis. Ad alienorum verba
devenerant. Quid est quod dixi, alienorum verba? Recolite, quando
ipse Jesus ait discipulis suis, Quem me homines esse dicunt filium
hominis? responderunt opiniones alienas. Alii dicunt quod Elias es;
alii, quia Joannes Baptista; alii, quia Jeremias, aut unus ex
Prophetis. Verba ista alienorum erant, non discipulorum. Ecce ad
ipsa verba discipuli venerunt. Nunc ergo vos quem me esse dicitis?
Respondistis mihi opiniones alienas, fidem vestram volo audire. Tunc
ait Petrus, unus pro omnibus, quia unitas in omnibus : Tu es
Christus Filius Dei vivi. Non quicumque unus ex Prophetis, sed
Filius Dei vivi; adimpletor Prophetarum, creator et Angelorum.
Tu es Christus Filius Dei vivi. Audivit quod decuit illum audire
ex hac voce, et tali voce.
|
“Beatus es, Simon Bar-Jona; quia
non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est.
Et ego dico tibi, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. Tibi dabo
claves regni coelorum: et quaecumque solveris in terra, soluta erunt
et in coelo; et quaecumque ligaveris in terra, ligata erunt et in
coelo.”
|
|
Fides hoc meruit audire, non homo. Nam ipse homo quid
erat, nisi quod ait Psalmus, Omnis homo mendax (Psal. CXV,
11)?
4. Petri mox humana cogitatio de Christo. Denique continuo post
haec verba denuntiavit illis passionem suam et mortem. Expavit
Petrus, et ait: Absit a te, Domine, non fiet istud. Tunc
Dominus: Redi post me, satanas. Petrus satanas? Ubi sunt illa
verba, Beatus es, Simon Bar-Jona? Numquid beatus satanas?
Beatus, de Dei : satanas, de hominis. Denique ipse Dominus
exposuit quare illum dixerit satanam: Non enim sapis quae sunt Dei;
sed quae sunt hominis (Matth. XVI, 13-23). Unde tunc
beatus? Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui
in coelis est. Unde postea satanas? Non sapis quae Dei sunt; quae
quando sapiebas, beatus eras: sed sapis quae hominum sunt. Ecce
quomodo alternabat anima discipulorum, quasi ex ortu et occasu: modo
stabat, modo jacebat; modo illuminabatur, modo tenebrabatur; quia de
Dei illuminabatur, de suo tenebrabatur. Unde illuminabatur?
Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Unde
tenebrabatur? Qui loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan.
VIII, 44). Filium Dei vivi dixerat, et timebat ne
moreretur, cum Filius Dei esset, et ad hoc venisset, ut moreretur.
Nisi ille venisset ut moreretur, nos unde viveremus?
5. Nec mors Christo, nec vita nobis debebatur. Unde nobis vita,
unde illi mors? Ipsum attende: In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quaere ibi mortem.
Ubi? unde? quomodo? Erat Verbum, Verbum apud Deum, Deus
Verbum. Si invenis ibi carnem et sanguinem, invenis mortem. Ergo
illi Verbo unde mors? Nobis autem hominibus in terra positis,
mortalibus, corruptibilibus, peccatoribus, unde vita? Non erat illi
unde haberet mortem; non habebamus nos unde haberemus vitam: accepit
ille mortem de nostro, ut daret nobis vitam de suo. Quomodo ille
mortem de nostro? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
Accepit hinc a nobis, quod offerret pro nobis. Vita autem unde
nobis? Et vita erat lux hominum (Joan. I, 1, 14, 4).
Ipse nobis vita, nos illi mors. Sed qualis mors? Dignatione, non
conditione; quia dignatus est, quia voluit, quia misertus est:
potestate mortuus est. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam
meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Id. X, 18). Hoc
Petrus nesciebat, quando audita morte Domini expavit. Sed ecce jam
dixerat Dominus moriturum se, et resurrecturum tertia die. Factum
est quod praedixerat, et non credebant qui audierant. Ecce jam
triduum est, ex quo ista facta sunt; et nos putabamus quia ipse esset
redempturus Israel (Luc. XXIV, 21). Sperabatis, jam
desperatis? de spe cecidistis? Levat vos qui vobiscum ambulat.
Discipuli erant, ipsum audierant, cum ipso vixerant, magistrum ipsum
noverant, ab illo instructi erant, et non potuerunt imitari et habere
fidem latronis pendentis in cruce!
6. Latronis fides quam magna, cum titubant discipuli. Sed forte
aliqui vestrum nesciunt quod dixi de latrone, non audiendo passionem
secundum omnes Evangelistas. Iste enim evangelista Lucas narravit
quod dico. Quia duo latrones crucifixi sunt cum Christo, dixit hoc
et Matthaeus (Matth. XXVII, 38)? sed unus eorum latronum
quia insultavit Domino, et alter eorum quia credidit in Christum,
Matthaeus non dixit, Lucas dixit. Recolamus fidem latronis, quam
non invenit Christus post resurrectionem in discipulis suis. Pendebat
in cruce Christus, pendebat et latro: in medio ille, illi a
lateribus. Insultat unus, credit alter, judicat medius ille. Ille
enim qui insultabat, hoc dixit: Si Filius Dei es, libera te. Et
alius ad illum: Tu non times Deum. Si nos propter facta nostra
merito patimur, ipse quid fecit? Et conversus ad eum: Memento mei,
Domine, cum veneris in regnum tuum. Magna fides! huic fidei quid
addi possit, ignoro. Titubaverunt ipsi qui viderunt Christum mortuos
suscitantem: credidit ille qui videbat secum in ligno pendentem.
Quando illi titubaverunt, tunc ille credidit. Qualem fructum
Christus de arido ligno percepit? Quid ei dixerit Dominus audiamus.
Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII,
39-43). Tu differs te, ego agnosco te. Quando speraret
latro, de latrocinio ad judicem, de judice ad crucem, de cruce ad
paradisum? Denique ipse attendens merita sua, non dixit, Memento
mei, ut liberes me hodie: sed, cum veneris in regnum tuum, tunc mei
memor esto; ut si mihi tormenta debentur, vel quousque veneris in
regnum tuum. Et ille: Non sic; invasisti in regnum coelorum, vim
fecisti, credidisti, rapuisti. Hodie mecum eris in paradiso. Non
te differo: tantae fidei hodie reddo quod debeo. Latro dicit,
Memento mei, cum veneris in regnum tuum. Non solum credebat
resurrecturum, sed etiam regnaturum. Pendenti, crucifixo, cruento,
haerenti: Cum veneris, inquit, in regnum tuum. Et illi, Nos
sperabamus. Ubi spem latro invenit, discipulus perdidit.
7. In fractione panis agnoscitur Dominus. Deinde jam,
charissimi, magnum sacramentum quod cognovimus, audite. Ambulabat
cum illis, suscipitur hospitio, panem frangit, et cognoscitur
(Luc. XXIV, 21-31). Et nos non dicamus quia Christum
non cognovimus: novimus, si credimus. Parum est, novimus si
credimus; habemus si credimus. Habebant illi Christum in convivio,
nos intus in animo. Plus est Christum habere in corde, quam in
domo. Cor enim nostrum interius nobis est, quam sit domus nostra.
Jam vero ubi eum debet fidelis agnoscere? Agnoscit qui fidelis est:
qui autem catechumenus est, ignorat. Sed januam contra illum nemo
claudat, ut noverit.
8. Ad poenitentes. Hesterno die monui, et admoneo Charitatem
vestram, quia resurrectio Christi est in nobis, si bene vivamus; si
vita vetus nostra mala moriatur, et quotidie nova proficiat (In
sermone superiori, nn. 2, 3). Abundant hic poenitentes: quando
illis imponitur manus, fit ordo longissimus. Orate, poenitentes; et
eunt orare poenitentes. Discutio poenitentes, et invenio male
viventes. Quomodo poenitet quod fit? Si poenitet, non fiat. Si
autem fit, nomen errat, crimen manet. Aliqui ipsi sibi poenitentiae
locum petierunt; aliqui excommunicati a nobis in poenitentiae locum
redacti sunt: et qui sibi petierunt, hoc volunt facere quod
faciebant; et qui a nobis excommunicati in poenitentiae locum redacti
sunt, nolunt inde surgere, quasi electus sit locus poenitentium. Qui
debet esse locus humilitatis, fit locus iniquitatis. Vobis dico,
qui vocamini poenitentes, et non estis: vobis dico. Quid vobis
dicam? Laudo vos, in hoc non laudo: sed gemo et plango.
Et quid faciam, factus vile canticum ? Mutamini, mutamini, rogo.
Vitae finis incertus est. Omnis homo cum casu suo ambulat. Quid
differtis bene vivere, cum putatis quia longa erit vita? Longam vitam
putatis, et mortem subitaneam non timetis? Sed ecce longa sit: et
quaero unum poenitentem, et non invenio. Quanto melius longa bona,
quam, mala vita erit? Longam coenam malam nemo ferre, longam vitam
malam omnes volunt habere. Utique si grande est quod vivimus, bonum
sit ipsum grande. Quid enim vis mali, dic mihi, in omnibus tuis
actibus, cogitationibus, cupiditatibus? Terram malam non vis,
segetem malam non vis utique, sed bonam; arborem bonam, equum bonum,
servum bonum, amicum bonum, filium bonum, uxorem bonam. Et quid
haec magna commemoro: quandoquidem vestem ipsam malam non vis habere,
sed bonam; caligam postremo ipsam non vis nisi bonam? Aut da mihi
aliquid te velle quod malum est, nec te velle aliquid bonum. Puto,
villam malam non vis, sed bonam; solam animam malam vis ? Quid te
offendisti? Quid de te male tu ipse meruisti? Inter bona tua non vis
esse malum, nisi te solum. Putate quia dico quod soleo, et facitis
quod soletis. Ego coram Deo excutio vestimenta mea. Timeo ne mihi
imputetur, quia non dico. Officium meum impleo, fructum vestrum
quaero; de bonis operibus vestris gaudium habere volo, non pecuniam.
Non enim qui bene vivit, divitem me facit. Et tamen bene vivat, et
facit. Divitiae meae non nisi spes vestra est in Christo. Gaudium
meum, solatium meum, et respiramentum periculorum meorum in his
tentationibus nullum est, nisi bona vita vestra. Obsecro vos,
fratres, si obliti estis vestri miseremini mei.
|
|