|
1. Verbum Dei explicari ab homine non potest. Filium Dei, sicuti
est apud Patrem aequalis illi et coaeternus, in quo condita sunt omnia
in coelo et in terra, visibilia et invisibilia, Verbum Dei et
Deum, vitam et lucem hominum, si laudare moliamur; non mirum est
quod nulla humana cogitatio, nullus sermo sufficiat. Quomodo enim
laudare digne valeat lingua nostra, quem cor nostrum adhuc videre non
valet, ubi oculum condidit quo possit videri, si purgetur iniquitas,
si sanetur infirmitas, et fiant beati mundo corde, quia ipsi Deum
videbunt (Matth. V, 8)? Non mirum est, inquam, nos non
invenire, quibus verbis unum Verbum dicamus, in quo dictum est ut
essemus, qui de illo aliquid diceremus. Haec enim verba cogitata
atque prolata mens nostra format, illo autem Verbo ipsa formatur.
Nec eo modo facit homo verba, quo modo est factus ipse per Verbum:
quia nec eo modo genuit Pater unicum Verbum, quo modo fecit cuncta
per Verbum. Deum quippe genuit Deus; sed simul gignens et genitus
unus est Deus. Mundum autem fecit Deus; mundus transit, et
permanet Deus. Et sicut ea quae facta sunt, se ipsa utique non
fecerunt: sic a nullo factus est, per quem fieri omnia potuerunt.
Non igitur mirum, si homo factus inter omnia, verbis nonexplicat
Verbum, per quod facta sunt omnia.
2. Verbum aeternum nostri causa natum in tempore. Huc itaque
paululum aures et animos advertamus, si forte valeamus aliquid congruum
dignumque dicere, non ex eo quod in principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum: sed ex eo quod Verbum caro
factum est: si forte dicatur a nobis per quod habitavit in nobis
(Joan. I, 1, 14); si forte ibi possit esse dicibilis, ubi
voluit esse visibilis. Propter hoc enim et istum celebramus diem, quo
nasci est dignatus ex virgine: quam generationem suam fecit ab
hominibus utcumque narrari. In illa vero aeternitate, in qua Deus de
Deo natus est, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII,
8)? Ibi talis dies non est, qui solemniter celebretur. Neque enim
transit anniversario volumine rediturus; sed manet sine occasu, quia
non coepit exortu. Est ergo illud unicum Dei Verbum, illa vita,
illa lux hominum, aeternus quidem dies: iste autem in quo humanae
carni copulatus, factus est tanquam sponsus procedens de thalamo suo,
nunc hodiernus est, cras fit hesternus. Verumtamen hodiernus natum ex
virgine commendat aeternum, quia aeternus natus ex virgine consecravit
hodiernum. Quas itaque laudes charitati Dei dicamus, quas gratias
agamus? Qui nos ita dilexit, ut propter nos fieret in tempore, per
quem facta sunt tempora; et multis servis suis in mundo minor esset
aetate, ipso mundo antiquior aeternitate ; homo fieret qui hominem
fecit, crearetur ex matre quam creavit, portaretur manibus quas
formavit, sugeret ubera quae implevit, in praesepi muta vagiret
infantia Verbum, sine quo muta est humana eloquentia.
3. Verbum infans doctor humilitatis. Vide, o homo, quid pro te
factus est Deus: doctrinam tantae humilitatis agnosce, etiam in
nondum loquente doctore. Tu quondam in paradiso tam facundus fuisti,
ut omni animae vivae nomina imponeres (Gen. II, 19, 20):
propter te autem Creator tuus infans jacebat, et nomine suo nec matrem
vocabat. Tu in latissimo fructuosorum nemorum praedio te perdidisti,
obedientiam negligendo: ille obediens in angustissimum diversorium
mortalis venit, ut mortuum quaereret moriendo. Tu cum esses homo,
Deus esse voluisti, ut perires (Id. III): ille cum esset
Deus, homo esse voluit, ut quod perierat inveniret. Tantum te
pressit humana superbia, ut te non posset nisi humilitas sublevare
divina.
4. Maria Christum sine virginitatis damno peperit. Celebremus ergo
cum gaudio diem quo peperit Maria Salvatorem, conjugata conjugii
creatorem, virgo virginum principem; et data marito, et mater non de
marito ; virgo ante conjugium, virgo in conjugio; virgo praegnans,
virgo lactans. Sanctae quippe Matri omnipotens Filius nullo modo
virginitatem natus abstulit, quam nasciturus elegit. Bona est enim
fecunditas in conjugio: sed melior integritas in sanctimonio. Homo
igitur Christus qui utrumque praestare posset ut Deus (idem namque
homo idem Deus), nunquam sic daret Matri bonum quod conjuges
diligunt, ut auferret melius propter quod virgines matres esse
contemnunt. Virgo itaque sancta Ecclesia celebrat hodie Virginis
partum. Huic enim dicit Apostolus: Aptavi vos uni viro virginem
castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Unde virginem
castam in tot populis utriusque sexus, in tot non solum pueris et
virginibus, verum etiam conjugatis patribus, matribusque? unde,
inquam, virginem castam, nisi in fidei, spei, et charitatis
integritate? Virginitatem proinde Christus Ecclesiae facturus in
corde, prius Mariae servavit in corpore. Humano quippe conjugio
sponso femina traditur, ut virgo jam non sit: Ecclesia vero virgo
esse non posset, nisi sponsum cui traderetur, filium virginis
invenisset.
|
|