|
1. Resurrectionis fides propria Christianorum. Audistis lectionem
sancti Evangelii de resurrectione Christi. In resurrectione Christi
constabilita est fides nostra. Passionem Christi et Pagani et impii
et Judaei crediderunt: resurrectionem nonnisi Christiani. Passio
Christi significat miserias hujus vitae: resurrectio Christi ostendit
beatitudinem futurae vitae. In praesenti laboremus: in futura
speremus. Modo tempus est operis: tunc mercedis. Qui piger est in
exhibendo opere, impudens est in exigenda mercede. Audistis quid
dixerit discipulis suis post resurrectionem. Misit eos ad Evangelium
praedicandum, et factum est: praedicatum est Evangelium, pervenit ad
nos. Et ecce, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis
terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Ambulando et
ambulando, Evangelium pervenit ad nos, et ad fines terrae. Breviter
constituit nobis, loquens discipulis suis quid faciamus, quid
speremus. Ait enim, sicut audistis quando loquebatur: Qui
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI,
16). Exigitur a nobis fides, offertur salus: Qui crediderit et
baptizatus fuerit, salvus erit. Pretiosum est quod nobis
promittitur, gratis fit quod jubetur.
2.---Salus credentibus promissa discernenda a salute temporali.
Christus est fons vitae.---Qui crediderit et baptizatus fuerit,
salvus erit. Quid enim? qui haec audiebant, salvi non erant? Nonne
multi salvi credunt, salvi sunt et antequam credant? Salvi plane:
sed vana salus hominum (Psal. LIX, 13). Qualis est ista
salus, quae tibi cum jumento tuo communis est? Verumtamen etiam ipsa
unde, nisi ab illo, de quo scriptum est: Homines et jumenta salvos
facies, Domine? Et addidit: Secundum multitudinem misericordiae
tuae, Deus. Tanta est enim multitudo misericordiae tuae, ut veniat
a te salus in istam carnem mortalem hominum, veniat et ad carnem
pecorum. Haec est multitudo misericordiae tuae. Filiis tuis quid?
Ecce homines et jumenta salvos facies, Domine. Nihil nobis
amplius? Quod hominibus quibuscumque, quod pecoribus, hoc praestatur
et nobis? Non plane hoc.
Sed quid? Audi: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum
sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente
voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae (Psal.
XXXV, 7-10). Christus est fons vitae. Habebamus salutem
cum jumentis, quousque veniret ad nos fons vitae: fons vitae venit ad
nos, et fons vitae mortuus est propter nos. Negabit vitam suam, qui
nobis erogavit mortem suam? Ipsa est salus, quae non est vana.
Quare? Quia non transit.
3. Homines et filii hominum in quo differant. Bene animadvertenda
est ista distinctio, Homines et jumenta salvos facies, Domine:
Homines, pertinentes ad hominem. Filii autem hominum, pertinentes
ad Filium hominis, sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Constituite
vobis ante oculos duos homines. Erigite fidem, evigilet cor vestrum:
recordamini hominem in quo decepti sumus; recordamini hominem a quo
redempti sumus. Ille homo numquid filius hominis? Adam homo erat,
filius hominis non erat. Ideo Dominus Christus assidue se dicit
filium hominis, ut faciat nos recordari hominem qui non fuit filius
hominis: ut recordemur in illo mortem, in isto vitam; in illo
peccatum, in isto remissionem peccatorum; in illo vinculum, in isto
libertatem; in illo damnationem, in isto absolutionem. Duo ergo isti
homines significati sunt in his verbis, Homines et jumenta salvos
facies, Domine. Homines, pertinentes ad hominem: et jumenta,
simul cum jumentis eos salvos facies. Homo enim in honore positus non
intellexit, sicut scriptum est: Homo in honore positus non
intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est
eis (Psal. XLVIII, 13). Propterea, Homines et jumenta,
quibus similes facti sunt homines, quia non intellexerunt, et eis
quibus dominari creati sunt, comparati sunt, salvos facies.
4. Salus hic vera non inventa a Christo. Christus natus mortalis,
ut mortem auferret. Numquid ipsa est salus, de qua dictum est, Qui
crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit? Alia est illa salus,
longe alia. Angeli hanc habent: nolite eam quaerere in terra. Magna
est, sed non est hic. Non est ista res de ista regione, non est hic
talis salus. Sursum cor. Quid hic quaeris in terra salutem hanc?
Ipsa salus huc venit, et mortem nostram hic invenit. Numquid
Dominus noster Jesus Christus, quando venit ad nos in carne,
invenit hic salutem istam in regione nostra? Magnum quid huc attulit
mercator iste de regione sua veniens: mercator iste invenit in regione
nostra quod hic abundat. Quid hic abundat? Nasci et mori. Plena
est terra his mercibus, nasci et mori. Natus est, et mortuus est.
Sed qua via natus est? Ad istam regionem venit, sed non ea via qua
et nos venit. De coelo enim venit a Patre. Et tamen natus est
mortalis. Natus est de Spiritu sancto ex virgine Maria. Numquid
nos sic de Adam et Eva? Nos per concupiscentiam carnis, ille autem
non per ipsam. Maria enim virgo sine virili amplexu, sine
concupiscentiae aestu; quoniam ne pateretur hunc aestum, ideo ei
dictum est, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi
obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Virgo ergo Maria non concubuit
et concepit: sed credidit et concepit. Natus est enim mortalis
mortalibus. Quare mortalis? Quia in similitudine carnis peccati
(Rom. VIII, 3): non in carne peccati, sed in similitudine
carnis peccati. Quid habet caro peccati? Mortem et peccatum. Quid
habuit similitudo carnis peccati? Mortem sine peccato. Si haberet
peccatum, caro esset peccati: si mortem non haberet, non esset
similitudo carnis peccati. Talis venit, Salvator venit: mortuus
est, sed mortem occidit: finivit in se quam timebamus; suscepit
illam, et occidit illam; quomodo summus venator leonem cepit, et
necavit.
5. Mors in Christo mortua. Ubi est mors? Quaere in Christo,
jam non est: sed fuit, et mortua est ibi. O vita, mors mortis!
Bono animo estote, morietur et in nobis. Quod praecessit in capite,
reddetur in membris: morietur et in nobis mors. Sed quando? In fine
saeculi, in resurrectione mortuorum, quam credimus, et de qua non
dubitamus. Qui enim crediderit et baptizatus fuerit, ipse salvus
erit. Sequere quod timeas: Qui autem non crediderit,
condemnabitur. Ergo mors morietur in nobis, victura est in damnatis.
Ubi mors nesciet mortem, sempiterna mors erit: quia aeterna tormenta
erunt. In nobis morietur, et non erit. Vultis nosse? Dico vobis
pauca verba triumphantium, ut habeatis quod meditemini, quod corde
cantetis, quod toto animo speretis, quod fide et bono opere
requiratis. Audite verba triumphantium, quando non erit mors; quando
et in nobis, sicut et in capite nostro, morietur mors. Paulus
apostolus dicit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et
mortale hoc induere immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus est,
Absorpta est mors in victoriam. Dixi vobis quia morietur mors in
nobis: Absorpta est mors in victoriam. Ista est mors mortis.
Absorbebitur, ut non appareat. Quid est, ut non appareat? Ut non
sit, nec intus, nec foris. Absorpta est mors in victoriam.
Gaudeant triumphantes; gaudeant, dicant quod sequitur: Ubi est,
mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV,
53-55)? Ubi est, Cepisti, possedisti, vicisti, et tibi ad
dixisti; percussisti, et occidisti; Ubi est, mors, victoria tua?
ubi est, mors, aculeus tuus? Nonne confregit illum Dominus meus?
O mors, quando Domino meo haesisti, tunc et mihi peristi. Ista
salute salvus erit, qui crediderit et baptizatus fuerit. Qui autem
non crediderit, condemnabitur. Fugite condemnationem, amate et
sperate salutem aeternam.
|
|