|
1. Quatuor Evangelia legi debent. Quatuor Evangelistae
necessarii. Resurrectio Domini secundum omnes quatuor Evangelistas
legitur his diebus. Ideo enim necessarium est ut legantur omnes, quia
singuli non dixerunt omnia; sed quae alius praetermisit, alius dixit:
et quodam modo sibi dederunt locum omnes, ut necessarii essent omnes.
Marcus evangelista, cujus hesterno die Evangelium recitatum est,
breviter dixit quod Lucas uberius prosecutus est, de duobus quibusdam
discipulis, qui non erant de numero quidem duodecim, sed tamen
discipuli erant quibus iter agentibus Dominus apparuit, et cum eis
ambulavit. Ille enim tantummodo dixit quia apparuit duobus iter
agentibus: iste vero evangelista Lucas, et quid illis dixerit, et
quid eis responderit, et quousque cum eis ambulaverit, et quomodo eum
in panis fractione cognoverint; omnia haec dixit, sicut audivimus.
2. Discipuli de Christo dubitantes, a latrone victi. Quid ergo,
fratres, quid hic discutimus? Aedificamur ad credendum resurrexisse
Dominum Christum. Jam credebamus quando Evangelium audivimus, et
in hanc ecclesiam hodie credentes ingressi sumus: et tamen nescio
quomodo cum gaudio auditur, quod memoria renovatur. Quomodo vultis
laetificetur cor nostrum, quando videmur istis qui in via ambulabant,
et quibus Dominus apparuit, esse meliores? Nos enim credimus quod
illi nondum credebant. Spem perdiderant, et nos non dubitamus, unde
illi dubitabant. Crucifixo Domino spem perdiderant: hoc apparuit in
verbis illorum, quando eis dixit, Qui sunt isti sermones quos habetis
inter vos, et quare tristes estis? Et illi: Tu solus peregrinaris
in Jerusalem, et nescis quae ibi contigerunt? Et respondit ille:
Quae? Sciens omnia de se ipso quaerebat: quia se in ipsis esse
cupiebat. Quae? dixit. Et illi: De Jesu Nazareno, qui fuit vir
propheta, magnus in dictis et factis. Ecce meliores sumus. Illi
dicebant Christum prophetam: nos eum novimus Dominum Prophetarum,
Fuit, inquiunt, propheta magnus in factis et dictis. Et quomodo eum
principes sacerdotum crucifixerunt: et ecce tertia dies est ex quo haec
omnia facta sunt. Nos autem sperabamus. Sperabatis: jam non
speratis? Hic est omnis discipulatus vester? In cruce latro vos
vicit. Vos obliti estis eum qui docebat: ille agnovit cum quo
pendebat. Nos sperabamus. Quid sperabatis? Quia ipse erat
redempturus Israel. Quod sperabatis, et illo crucifixo perdidistis,
hoc latro crucifixus agnovit. Ait enim Domino: Domine, memento
mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Ecce
quia ipse erat redempturus Israel. Crux illa, schola erat. Ibi
docuit Magister latronem. Lignum pendentis, cathedra factum est
docentis. Sed qui reddidit se vobis, revocet spem vobis. Sic et
factum est. Mementote tamen, charissimi, quemadmodum Dominus Jesus
ab eis, quorum oculi tenebantur ne illum agnoscerent, in fractione
panis voluit se agnosci. Norunt fideles quid dicam: norunt Christum
in fractione panis. Non enim omnis panis, sed accipiens benedictionem
Christi, fit corpus Christi. Ibi illi agnoverunt, exsultaverunt,
ad alios perrexerunt: jam scientes invenerunt, narrantes quod
viderant, Evangelio addiderunt (Id. XXIV, 13-35).
Dicta sunt, facta sunt, scripta sunt: pervenerunt ad nos.
3. Fides Christianos a Paganis et Judaeis discernens. Fides
Christianorum quonam differt a fide daemonum. Credamus in Christum
crucifixum; sed eum qui die tertio resurrexit. Ipsa est fides quae
nos distinguit ab eis, distinguit a Paganis, distinguit a Judaeis;
fides qua credimus Christum resurrexisse a mortuis. Apostolus dicit
Timotheo: Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex
semine David, secundum evangelium meum (II Tim. II, 8).
Itemque ipse Apostolus: Quia si credideris in corde tuo, inquit,
quia Dominus est Jesus, et confessus fueris ore tuo quia Deus illum
suscitavit a mortuis, salvus eris (Rom. X, 9). Ipsa est
salus, de qua hesterno die disputavi (In super. serm.). Qui
crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI,
16). Scio vos credere: salvi eritis. Corde retinete, ore
proferte quia Christus resurrexit a mortuis. Sed fidem habete
Christianorum, non daemoniorum. Ecce enim distinguo ista vobis:
quod meum est, distinguo; secundum gratiam Dei quae data est mihi,
distinguo vobis. Cum distinxero, eligite, diligite. Ecce dixi,
Fides ista, qua credimus Christum Jesum resurrexisse a mortuis,
distinguit nos a Paganis. Quaere a Pagano, utrum crucifixus fuerit
Christus: clamat, Valde. Utrum resurrexerit: negat. Quaere a
Judaeo, utrum crucifixus sit Christus: confitetur crimen parentum
suorum; confitetur crimen, ubi habet et partem. Bibit enim quod ei
parentes sui propinaverunt: Sanguis ejus super nos, et super filios
nostros (Matth. XXVII, 25). Sed quaere ab illo, utrum
resurrexerit a mortuis: negabit, irridebit, accusabit. Distincti
sumus. Credimus enim nos Christum ex semine David secundum carnem
resurrexisse a mortuis. Numquid hoc daemones nescierunt, aut ista
daemones non crediderunt, quae et viderunt? Adhuc antequam
resurrexisset, clamabant et dicebant: Scimus qui sis, Filius Dei.
Discernebamus nos a Paganis, credendo Christum resurrexisse: si
aliquid possumus, a daemonibus nos discernamus. Quid est, obsecro
vos, quid est quod dixerunt daemones? Scimus qui sis, Filius Dei.
Et audiunt, Obmulescite (Marc. I, 24, 25). Nonne hoc
dixerunt quod et Petrus, quando quaesivit ab eis et dixit: Quem me
dicunt homines esse? Et cum opiniones respondissent alienas, addidit
et interrogavit dicens: Vos autem quem me esse dicitis? Respondit
Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Hoc daemones, hoc
Petrus: hoc maligni spiritus, hoc Apostolus. Et audiunt daemones,
Obmutescite: audit Petrus, Beatus es (Matth. XVI,
13-17). Quod discernebat illos, hoc discernat et nos. Unde
hoc daemones clamabant? Timendo. Unde Petrus? Diligendo.
Eligite, diligite. Ipsa est fides quae Christianos a daemonibus
discernit; fides non quaecumque. Nam ait apostolus Jacobus, Tu
credis: Epistola hoc habet apostoli Jacobi: Tu credis quia unus est
Deus: bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi
II, 19). Ipse hoc dixit, qui in eadem Epistola scripsit, Si
fidem habeat aliquis, opera autem non habeat, numquid potest fides
salvare eum (Ibid. 14)? Et apostolus Paulus discernens, ait:
Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides quae per
dilectionem operatur (Galat. V, 6). Discrevimus, distinximus:
imo distinctam invenimus, distinctam legimus, distinctam esse
didicimus. Quomodo distinguimur fide; sic distinguamur et moribus,
sic distinguamur et operibus, accensi charitate, quam daemones non
habebant. Quo igne et illi duo in via ardebant. Cognito enim
Christo et ab eis discedente, dixerunt apud se: Nonne cor nostrum
erat ardens in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV,
32)? Ardete - ne ardeatis igne quo arsuri sunt daemones (Matth.
XXV, 41). Ardete igne charitatis, ut a daemonibus vos
discernatis. Ardor iste sursum vos rapit, sursum tollit, in coelum
levat. Quidquid molestiarum passi fueritis in terra, quantumcumque
christianum cor deorsum humiliatum premat inimicus; summa petit ardor
dilectionis. Similitudinem accipite. Si faculam teneas ardentem,
rectam capite sursum teneas; flammae crinis surgit in coelum: deprime
faculam, flamma in coelum it: fac faculam capite deorsum, numquid et
flammam deponis in terram? Quacumque ardens vergit, flamma aliam viam
nescit, coelum petit. Spiritu ferventes accendimini igne charitatis:
fervere facite vos laudibus Dei, et moribus optimis. Alter calidus,
alter frigidus: calidus frigidum accendat; et qui parum ardet, optet
augmentum, oret adjumentum. Dominus paratus est dare: nos pansis
cordibus optemus accipere. Conversi ad Dominum, etc.
|
|