|
1. Evangelistae salva narrationis veritate variant. Hesterno die,
id est nocte, lecta est ex Evangelio resurrectio Salvatoris. Lecta
est autem ex Evangelio secundum Matthaeum: hodie vero, sicut
audistis pronuntiare Lectorem, recitata est nobis Domini
resurrectio, sicut Lucas evangelista conscripsit. Quod saepe
admonendi estis, et memoriter tenere debetis; non vos debet movere
quod alius evangelista dicit, si quid alius praetermittit: quia et
ille qui praetermittit quod alius dicit, dicit aliquid quod ille
praetermiserat. Aliqua vero singuli dicunt, et alii tres non dicunt;
aliqua duo dicunt, et alii non dicunt; aliqua tres dicunt, et unus
non dicit. Auctoritas autem tanta est Evangelii sancti; ut quia in
eis loquebatur Spiritus unus, verum sit etiam quod dixerit unus. Hoc
ergo quod modo audistis, quia Dominus Jesus, posteaquam resurrexit a
mortuis, invenit duos in via ex discipulis suis, colloquentes invicem
de his quae contigerant, et dixit illis, Qui sunt sermones isti quos
loquimini vobiscum, et estis tristes? etc.; solus dixit Lucas
evangelista. Breviter hoc attigit Marcus, quia apparuit duobus in
via (Marc. XVI, 12, 13): sed quid illi dixerint Domino,
vel quid eis dixerit Dominus, praetermisit.
2. Christus cum discipulis in via. Quid ergo ista lectio contulit
nobis? Magnum aliquid, si intelligamus. Apparuit Jesus: videbatur
oculis, et non agnoscebatur. Magister ambulabat cum illis in via, et
ipse erat via: et nondum illi ambulabant in via; sed invenit eos
exorbitasse de via. Quando enim cum illis fuerat ante passionem,
omnia praedixerat, passurum se fuisse, moriturum, tertio die
resurrecturum (Matth. XX, 18, 19): omnia praedixerat; sed
mors illius, illorum oblivio fuit. Sic perturbati sunt, quando eum
viderunt in ligno pendentem, ut obliviscerent docentem, non
exspectarent resurgentem, nec renerent promittentem.
Nos, inquiunt, sperabamus quia ipse erat redempturus Israel. O
discipuli, sperabatis; ergo jam non speratis? Ecce Christus vivit,
et spes mortua est in vobis! Prorsus vivit Christus. Vivens
Christus mortua discipulorum corda invenit: quorum oculis et apparuit
et non apparuit; et videbatur et abscondebatur. Nam si non
videbatur, quomodo illum interrogantem audiebant, interroganti
respondebant? In via cum illis tanquam comes ambulabat, et ipse dux
erat. Utique videbant, sed non agnoscebant. Tenebantur enim oculi
eorum, sicut audivimus, ne eum agnoscerent. Non tenebantur, ne
viderent: sed tenebantur, ne eum agnoscerent.
3. Christus cur agnosci voluit in fractione panis. Hospitalitatis
merces. Eia, fratres, ubi voluit Dominus agnosci? In fractione
panis. Securi sumus, panem frangimus, et Dominum agnoscimus.
Noluit agnosci, nisi ibi; propter nos, qui non eum visuri eramus in
carne, et tamen manducaturi eramus ejus carnem. Quisquis ergo fidelis
es, quisquis non inaniter christianus vocaris, quisquis ecclesiam non
sine causa ingrederis, quisquis verbum Dei cum timore et spe audis,
consoletur te fractio panis. Absentia Domini, non est absentia:
habeto fidem, et tecum est quem non vides. Illi, quando cum eis
Dominus loquebatur; nec fidem habebant: quia eum resurrexisse non
credebant, non resurgere posse sperabant. Perdiderant fidem,
perdiderant spem. Ambulabant mortui cum vivente, ambulabant mortui
cum ipsa vita. Cum illis ambulabat vita; sed in eorum cordibus nondum
renovata erat vita.
Et tu ergo, si vis habere vitam, fac quod fecerunt, ut agnoscas
Dominum. Hospitio susceperunt. Similis enim erat Dominus tanquam
in longinqua pergenti, illi vero tenuerunt eum. Et posteaquam
venerunt ad locum quo tendebant, dixerunt: Jam hic nobiscum mane,
declinavit enim in vesperum dies. Tene hospitem, si vis agnoscere
Salvatorem. Quod tulerat infidelitas, reddidit hospitalitas.
Dominus ergo praesentavit se ipsum in fractione panis. Discite ubi
Dominum quaeratis, discite ubi habeatis, discite ubi agnoscatis,
quando manducatis. Norunt enim fideles aliquid quod melius intelligunt
in ista lectione, quam illi qui non noverunt.
4. Christus absentavit se corpore ut aedificetur fides. Dominus
Jesus cognitus est; et posteaquam cognitus est, nusquam comparuit.
Abscessit ab eis corpore, qui tenebatur fide. Ideo enim Dominus
absentavit se corpore ab omni Ecclesia, et ascendit in coelum, ut
fides aedificetur. Si enim non nosti nisi quod vides, ubi est fides?
Si autem credis et quod non vides, cum videris gaudebis. Aedificetur
fides, quia reddetur species. Veniet quod non videmus, veniet,
fratres, veniet: sed vide quomodo te inveniet. Nam veniet quod
dicunt homines: Ubi est, quando est, quomodo est, quando erit,
quando venturum est? Certus esto, veniet: nec solum veniet, sed et
si nolis veniet. Vae qui non crediderunt; erit enim his magnus
tremor; et magnum gaudium eis qui crediderunt. Gaudebunt fideles,
confundentur infideles. Fideles dicturi sunt: Gratias tibi,
Domine; vera audivimus, vera credidimus, vera speravimus, vera
cernimus. Infideles autem dicturi sunt: Ubi est quod non
credebamus? ubi est quod illa quae legebantur, mendacia putabamus?
[Laudandi ergo qui non vident et credunt: quia cum viderint,
gaudebunt. Causa salutis nostrae suscepit Dominus carnem; in qua
suscepit et mortem. Resurrexit die tertio, jam non ulterius
moriturus; et recepta quam deposuerat carnis substantia, primus nobis
resurrectionis incorruptibilis fecit exemplum. Ascendens in eodem
corpore ad Patrem, sedet ad dexteram Dei, judicium Patris
communicans potestate, quem venturum ad judicium speramus vivorum ac
mortuorum: ut et nos de nobis credamus, de ipso pulvere eamdem carnem
accipere, eadem ossa, eamdem semper mansuram membrorum reparationem.
Omnes sumus resurrecturi: sed non omnes laetaturi. Veniet dies,
inquit, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii
Dei: et procedent qui bona egerunt, in resurrectionem vitae; qui
vero male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28,
29)]. Ita fiet, ut confusioni reddatur supplicium, fiduciae
reddatur praemium. Ibunt enim illi in ambustionem aeternam. justi
autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Conversi ad
Dominum, etc.
|
|