|
1. Mors Christi propter aliud, et propter aliud resurrectio.
Dominus noster Jesus Christus, sicut Apostolus dicit, mortuus est
propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram
(Rom. IV, 25). Sicut morte ipsius seminamur, sic
resurrectione ipsius germinamus. Etenim morte ipsius significatur mors
vitae nostrae. De hac re audi Apostolum: Consepulti, inquit,
sumus Christo per Baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus
resurrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Id.
VI, 4). Ille non habuit quod emendaret in cruce: quia sine
peccato ascendit in crucem. Nos in cruce ejus emendemur, et ibi
ponamus quod male contraximus, ut justificari ejus resurrectione
possimus. Distinguere enim ita debetis: Traditus est propter delicta
nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Non dixit,
Traditus est propter justificationem nostram, et resurrexit propter
delicta nostra. In ejus traditione delictum sonat, in ejus
resurrectione justitia sonat. Ergo moriatur delictum, et resurgat
justitia.
2. Spes discipulis morte Christi ablata. Istam spem, hoc donum,
hanc promissionem, hanc tantam gratiam, quando mortuus est Christus,
discipuli ejus de animo perdiderunt, et in ejus morte ab spe
deciderunt. Ecce annuntiabatur illis resurrectio ejus, et videbantur
illis verba nuntiantium quasi deliramentum. Quasi deliramentum facta
erat veritas. Si quando praedicatur resurrectio in isto tempore, et
videtur alicui esse deliramentum, nonne omnes dicunt habere illum
grande tormentum? Nonne omnes detestantur, abhorrent, aversantur,
aures claudunt, audire nolunt? Ecce quod erant discipuli, mortuo
Christo: quod nos exhorremus, hoc erant illi. Hoc malum habebant
arietes, quod horrent agni. Deinde isti duo quibus apparuit in via,
et tenebantur oculi eorum, ne illum agnoscerent, ubi erat cor,
indicant verba; et quid agatur in animo, vox testis est, sed nobis:
nam illi etiam cor patebat. De illius morte loquebantur inter se.
Adjunxit se illis ipse quasi tertius viator; et via in via coepit
colloqui, commiscui sermonem. Quaerit quid inter se loquerentur, cum
omnia sciret; ut eos ad confessionem tanquam nesciens provocaret. Et
dicunt illi: Tu solus peregrinaris in Jerusalem, et nescis quid
actum sit in illa istis diebus, de Jesu Nazareno, qui fuit propheta
magnus? Jam non Dominus, sed propheta. Hoc enim eum putabant
fuisse, cum mortus esset. Adhuc honorabant quasi prophetam; nondum
agnoscebant Dominum, non solum Prophetarum, sed etiam Angelorum.
Quomodo, inquiunt, seniores nostri et principes sacerdotum
tradiderunt eum in damnationem mortis. Et ecce jam tertius est dies ex
quo ista gesta sunt. Nos autem sperabamus quia ipse erat redempturus
Israel. Ipse est totus labor? Sperabatis, jam desperatis?
Videtis quia perdiderant spem. Coepit ergo eis exponere Scripturas,
ut illic magis agnoscerent Christum, ubi deseruerant Christum. Ideo
enim desperaverant Christum, quia viderant mortuum. Ille vero
aperuit eis Scripturas, ut agnoscerent quia si mortuus non fuisset,
Christus esse non posset. Docuit de Moyse, docuit de subsequentibus
Scripturis, docuit de Prophetis, quod illis dixerat, Quia
oportebat Christum mori, et sic intrare in gloriam suam. Audiebant,
gaudebant, suspirabant; et quomodo ipsi confessi sunt, ardebant: et
praesentem lucem non agnoscebant.
3. Hospitalitatis meritum. Quale autem mysterium, fratres mei?
Intrat ad eos, fit eis hospes; et qui per totam viam non
agnoscebatur, in fractione panis agnoscitur. Discite hospites
suscipere, ubi agnoscitur Christus. An nescitis quia si quem
christianum susceperitis, ipsum suscipitis? Nonne ipse dicit,
Hospes fui, et suscepistis me? Et quando ei dicitur, Domine,
quando te vidimus hospitem? Respondet, Cum uni ex minimis meis
fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35, 38, 40). Cum
ergo christianus christianum suscipit, serviunt membra membris; et
gaudet caput, et sibi imputat datum quod membro ejus fuerit erogatum.
Hic ergo pascatur Christus esuriens, accipiat potum sitiens,
vestiatur nudus, suscipiatur peregrinus, visitetur aegrotus. Hoc
habet necessitas itineris. Sic in ista peregrinatione vivendum est,
ubi eget Christus. Eget in suis, plenus est in se. Sed qui eget in
suis, et plenus est in se, egentes adducit ad se. Ibi non erit
fames, non erit sitis, non erit nuditas, non erit aegritudo, non
erit peregrinatio, non erit labor, non erit dolor. Scio quia ista
ibi non erunt, et nescio quid ibi erit. Ista enim quae ibi non
erunt, novi: illud autem quod ibi inventuri sumus, nec oculus vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II,
9). Amare possumus, desiderare possumus, in hac peregrinatione
tanto bono suspirare possumus: digne hoc cogitare et verbis explicare
non possumus. Certe ego non possum. Ergo, fratres mei, quaerite
quis possit. Si invenire potestis; et me vobiscum discipulum
trahite. Illud scio, quoniam qui potens est, sicut Apostolus ait,
facere super quam petimus, aut intelligimus (Ephes. III,
20), illuc perducet, ubi fiat quod scriptum est, Beati qui
habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal.
LXXXIII, 5). Totum negotium nostrum, laus Dei erit. Quid
laudabimus, si non amabimus ; et illud amabimus, quod videbimus?
Verum enim videbimus, et ipsum verum Deus erit, quem laudabimus.
Ibi inveniemus quod hodie cantavimus, Amen, Verum est: Alleluia,
Laudate Dominum.
|
|