|
1. Discipulis spiritum, non carnem Christi se videre putantibus,
similes Manichaei. Negantes carnem Christi, totum mysterium
redemptionis nostrae evacuant. De resurrectione Domini quod
sequebatur in Evangelio secundum Lucam, hodie terminatum est, ubi
audivimus apparuisse Dominum in medio discipulorum suorum disceptantium
de resurrectione ejus, et non credentium. Tam vero eis inopinatum
fuit et incredibile, ut nec videntes viderent. Videbant enim vivum,
quem planxerat mortuum: videbant in medio sui stantem, quem doluerant
in cruce pendentem. Videbant ergo; et quia suis oculis non
credebant, ut verum viderent, falli se putabant. Existimabant enim,
sicut audistis, se spiritum videre. Quod postea crediderunt de
Christo pessimi haeretici, prius hoc crediderunt titubantes
Apostoli. Sunt enim hodie qui non credunt carnem habuisse Christum:
quia et partum virginis destruunt, et nolunt eum natum ex femina
credere. Verbum caro factum est (Joan. I, 14), prorsus
alienant a sua fide, vel potius a sua infidelitate. Totam istam
dispensationem salutis nostrae, quod factus est homo pro inveniendo
homine, qui Deus fecerat hominem; totum hoc, quod Christus in
remissionem peccatorum nostrorum verum, non falsum sanguinem fudit, et
de vero suo sanguine chirographum peccatorum nostrorum delevit; hoc
totum haeretici damnabiles evacuare conantur. Totum hoc, ut
Manichaei credunt, quod apparuit oculis hominum, spiritus fuit, caro
non fuit.
2. Non melius de Christo sentire, qui eum dicunt spiritum fuisse
sine carne. Ecce loquitur Evangelium. Stabat Dominus inter
discipulos suos, nondum credentes quod resurrexerat. Videbant eum,
et putabant se spiritum videre. Si nihil mali est, credere Christum
spiritum fuisse, non carnem; si nihil mali est, dimittantur in ista
opinione discipuli. Attendite, ut intelligatis quod volo dicere:
Deus autem donet ut dicam, id est, sic dicam, quomodo vos audire
expedit. Ecce hoc ipsum repeto. Aliquando ipsi detestabiles, carnem
detestantes, et secundum carnem viventes, aliquando hoc dicunt, et
sic decipiunt: Qui melius credunt de Christo, illi qui dicunt quia
carnem habuit, an nos qui dicimus, Deus erat, spiritus erat, et
oculis hominum non corpus, sed Deus apparebat? Quid est melius,
caro, an spiritus? Quid responsuri sumus, nisi spiritum carne esse
meliorem? Si ergo, dicit, confiteris quia spiritus melior sit quam
caro; melius ego de Christo sentio, qui eum spiritum fuisse dico,
non carnem. O infelix error! Quare? Ego carnem dico fuisse
Christum? Tu dicis spiritum: ego spiritum et carnem. Non tu melius
dicis, sed minus dicis. Audi ergo totum quod dico ego: id est, quod
dicit catholica fides, quod dicit fundatissima et serenissima veritas.
Tu qui dicis spiritum tantum fuisse Christum; quod est et spiritus
noster, id est, anima nostra, hoc dicis tantum fuisse Christum:
audi quid dicas. Dico quod dicis. Erat ipse spiritus ex ea natura et
substantia, unde et noster est spiritus. Quanto minus dicas,
attende. Erat ibi Verbum, erat ibi caro. Tu dicis: Humanus
spiritus solus. Ego dico: Verbum, spiritus, corpus; Deus et
homo. Si duo nolo dicere, si duas res nolo dicere; isto utor
compendio, Deus et homo. Et verus Deus, et verus homo. Nihil
falsum in humanitate, nihil falsum in divinitate. Sed de ipso homine
si quaeris a me, duo iterum dico: Anima humana, et caro humana. Tu
homo es propter animam et carnem: ille Christus propter Deum et
hominem. Ecce quod dico.
3. Manichaeorum error in discipulorum reprehensione damnatus.
Discipuli spiritum se videre putantes, reprehenduntur. Sed tu melius
te dicere putas, quia dicis: Spiritus erat, spiritus apparebat,
spiritus videbatur, spiritus in homine conversabatur. Hoc dicis: ut
dixi, hoc putabant et discipuli. Si nihil mali dicis, si bonum est
quod dicis; bonum erat et quod discipuli putabant. Si Dominus sic
eos dimisit, ut hoc putarent; dimittendus es et tu. Hoc enim
credebant quod et tu: si bonum est quod tu credis, bonum erat quod
illi credebant. Sed non erat bonum.
Ait illis Dominus, Quid turbati estis? Perturbatio credidit quod
credis. Quid? Putabant se spiritum videre. Et Dominus ad haec:
Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum?
Cogitationes istae terrenae sunt. Si enim coelestes essent,
descenderent in cor, non ascenderent. Quare enim dicitur nobis,
Sursum cor, nisi ut terrenae cogitationes non ante se inveniat cor
nostrum, quod sursum posuerimus? Ergo, Quid turbati estis, et
cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes
meos, palpate et videte. Si parum est vobis attendere; manus
mittite. Si parum est attendere, nec sufficiat tangere; palpate.
Nec, Tangite, solum dixit; sed Palpate et contrectate. Probent
sibi manus vestrae, si mentiuntur oculi vestri: Palpate et videte,
oculos in manibus habete. Quid palpate, et quid videte? Quia
spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Errabas
cum discipulis, corrigere cum discipulis. Humanum est, concedo.
Putatis spiritum Christum: hoc et Petrus, hoc et caeteri qui
spiritum putaverunt se videre; sed in isto errore non remanserunt, ut
scias prorsus hoc fuisse in cordibus eorum. Medicus eos non dimisit
sic: accessit, medicamentum adhibuit: vulnera in cordibus videbat;
et unde vulnera cordium curaret, in corpore cicatrices ferebat.
4. De Christo quid credendum. Verbum Dei. Incarnatione suscepit
totum hominem. Sic ergo credamus. Scio quia sic creditis: sed ne
forte in agro isto Domini sit herba mala, etiam eos alloquor quos non
video. Nemo credat de Christo, nisi quod de se credi voluit
Christus: ante quem nobis expedit, ut credamus quod credi de se
voluit, qui nos redemit, qui salutem nostram quaesivit, qui pro nobis
sanguinem fudit; qui pro nobis quod non ei debebatur pertulit, qui
nobis quod nobis non debebatur attulit: hoc credamus. Christus quid
est? Filius Dei, Verbum Dei. Quid est Verbum Dei? Quod dici
non potest per verbum hominis, hoc est Verbum Dei. Quaeris a me
quid sit Verbum Dei. Si tibi vellem dicere quid sit verbum hominis,
non explico, fatigor, haesito, succumbo; non possum explicare vim
verbi humani. Ecce antequam dicam vobis, quod volo dicere, jam
verbum est in corde meo; nondum a me dictum est, et apud me est:
dicitur a me, et pervenit ad te, et non recedit a me. Intenditis,
ut audiatis verbum a me; mentes vestras pasco, cum loquor.
Divideretis inter vos cibum, si afferrem ventribus, nec totus
perveniret ad singulos; sed quanto plures estis, tanto in plura frutra
quod ponerem divideretis, et tanto minus quisque acciperet, quanto
major esset accipientium multitudo. Modo autem cibum attuli mentibus;
dico, Accipite, sumite, comedite: accepistis, comedistis, et non
divisistis. Quidquid loquor, et omnibus totum est, et singulis totum
est. Ecce quomodo non potest satis explicari, quantam vim habet
hominis verbum: et dicitis mihi, Quid est verbum Dei? Verbum Dei
pascit Angelorum tot millia. Mente enim pascuntur, mente implentur.
Implet Angelos, implet mundum, implet virginis uterum: nec ibi
spatiatur, nec hic angustatur. Quid est Verbum Dei? Ipse dicat:
breviter de se dicit; sed magnum est quod dicit: Ego et Pater unum
sumus (Joan. X, 30). Nolo numeres, verba appende. Quid
ergo? Plura verba de uno verbo non sufficiunt explicando. Verbum
ergo quod non potest explicari, caro factum est, et habitavit in nobis
(Id. I, 14). Suscepit totum quasi plenum hominem, animam et
corpus hominis. Et si aliquid scrupulosius vis audire; quia animam et
carnem habet et pecus: cum dico animam humanam et carnem humanam,
totam animam humanam accepit. Fuerunt enim qui hinc haeresim
facerent, et dicerent quia anima Christi non habuit mentem, non
habuit intellectum, non habuit rationem; sed Verbum Dei fuit illi
pro mente, pro intellectu, pro ratione, Nolo sic credas. Totum
redemit, qui totum creavit: totum suscepit, totum liberavit Verbum.
Ibi mens hominis et intellectus, ibi anima vivificans carnem; ibi
caro vera et integra: peccatum solum non ibi.
|
|