|
1. Christus verus et vera Ecclesia ex loco Lucae agnoscitur. Sic
sacra perennisque evangelica lectio nobis demonstrat verum Christum,
et veram Ecclesiam, ne in aliquo eorum erremus, aut sancto sponso
aliam pro alia supponamus, aut sanctae sponsae non suum virum sed alium
importemus. Ergo ne in aliquo eorum erremus, tanquam matrimoniales
eorum Evangelii tabulas audiamus.
2. Contra Manichaeos et Priscillianistas, Christum habere veram
carnem. De Domino Christo non defuerunt, nec desunt, qui sic
falluntur, ut eum veram carnem habuisse non crederent. Audiant quod
modo audivimus. In coelo est, sed hic sonat: ad dexteram Patris
sedet, sed inter nos loquitur. Ipse se indicet, ipse se manifestet.
Quid opus est ut alium de illo testem quaeramus? Ipsum potius
audiamus. Apparuit discipulis suis, et subito stetit in medio eorum.
Cum legeretur audistis. Illi autem turbati sunt: existimabant enim
se spiritum videre. Hoc est quod putant, qui eum veram carnem habere
non credunt: Manichaei sunt, Priscillianistae sunt, et aliae
quaecumque nec nominandae pestes. Non enim putant Christum nihil
esse, hoc non putant: sed spiritum putant esse, carnem non habuisse.
Quid tu, Catholica? quid tu, sponsa, non adultera? Ergo quid
tu, nisi quod ab eo didicisti? Non enim alium meliorem de illo quam
ipsum testem invenire potuisti. Ergo quid tu? Et Verbum et spiritum
hominis et carnem hominis Christum esse didicisti. Quid didicisti de
Verbo? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I,
1, 2). Quid didicisti de spiritu hominis? Et inclinato capite
tradidit spiritum (Id. XIX, 30). Quid didicisti de carne?
Modo audi. Ignosce illis qui hoc putant, quod prius errantes
discipuli putaverunt. Sed illi in errore non perseveraverunt. Nam
hoc putaverunt discipuli, quod hodie putant Manichaei, quod hodie
putant Priscillianistae, non fuisse veram carnem in Domino Christo,
sed tantummodo spiritum. Videamus si dimisit eos errare. Videte quam
malus sit error, quem medicus festinabat sanare, noluit confirmare.
Putaverunt ergo se spiritum videre: et ille qui sciebat malas istas
cogitationes esse, de eorum cordibus eradicans, Quid turbati estis,
dixit? quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum?
Videte manus meas et pedes meos: tangite, et videte quia spiritus
carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Tene contra omnes
omnium insanas cogitationes, tene quod accepisti: alioquin peristi.
Christus verum Verbum, unigenitum, aequalis Patri, verus humanus
spiritus, vera caro sine peccato. Haec mortua est, haec resurrexit,
haec pependit in ligno, haec jacuit in sepulcro, haec sedet in coelo.
Volebat Dominus Christus persuadere discipulis quia illud quod
videbant, ossa et caro erant: sed tu contradicis. Ille ergo
mentitur, et tu verum dicis? tu aedificas, et ille decipit? Quare
mihi hoc voluit persuadere Christus, nisi quia sciebat quid mihi
prodest credere, et quid mihi nocet non credere? Sic ergo credite.
Ipse est sponsus.
3. Contra Donatistas, Ecclesiam esse toto orbe diffusam.
Audiamus et de sponsa: quia nescio qui rursus faventes adulteris,
volunt veram subvertere, falsamque supponere. Audiamus et de sponsa.
Cum ergo tetigissent pedes, manus, carnem, ossa; adjecit Dominus,
et ait, Habetis hic aliquid quod manducare ? ut etiam communicato
cibo probaretur verus homo. Accepit, manducavit, dedit; et cum
adhuc trepidarent prae gaudio, ait illis: Non ne haec dicebam vobis,
cum adhuc essem vobiscum? Quare modo non cum illis erat? Quid est,
cum adhuc essem vobiscum? Cum adhuc mortalis essem, quod et vos
estis. Quid ergo dicebam vobis?
|
“Quia oportebat impleri omnia quae
scripta sunt in Lege, et in Prophetis, et in Psalmis de me. Tunc
aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas; et dixit eis,
quia sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die
tertia.”
|
|
Tollite veram carnem, non erit vera passio, non erit vera
resurrectio. Ecce habes sponsum: Oportebat Christum pati, et
resurgere a mortuis tertia die. Tene caput: audi de corpore. Quid
enim modo debemus ostendere? Qui audivimus sponsum, agnoscamus et
sponsam. Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem
peccatorum. Ubi? unde? quousque? Per omnes gentes, incipientibus
ab Jerusalem. Ecce habes sponsam. Nemo tibi fabulas vendat, non
latret rabies haereticorum de angulo. Toto terrarum orbe Ecclesia
diffusa est: omnes gentes habent Ecclesiam. Nemo vos fallat: ipsa
est vera, ipsa est Catholica. Christum non vidimus, hanc videmus:
de illo credamus. Apostoli e contra illum videbant, de ista
credebant. Unam rem illi videbant, aliam credebant: et nos e contra
unam rem videmus, aliam credamus. Videbant illi Christum, credebant
Ecclesiam, quam non videbant: videmus et nos Ecclesiam, credamus in
Christum, quem non videmus; et tenentes quod videmus, perveniemus ad
eum quem nondum videmus. Cognoscentes itaque sponsum et sponsam, in
tabulis eorum eos agnoscamus, ne in tam sanctis nuptiis litigemus.
|
|