|
1. Resurrectio secundum quatuor Evangelistas recitari solita.
Hodierno die jam ecce tertio audivimus ex Evangelio Domini nostri
resurrectionem: quemadmodum me vobis locutum esse meministis: quoniam
hoc moris est, ut secundum omnes Evangelistas resurrectio Domini
recitetur. Marci Evangelium est, quod modo, cum legeretur,
audivimus. Marcus autem meruit istam dispensationem, cum in numero
illorum duodecim non fuisset, quemadmodum et Lucas. Nam cum sint
quatuor Evangelistae, Matthaeus, Joannes, Marcus, et Lucas;
duo sunt ex illis duodecim Apostolis, id est, Matthaeus et
Joannes. Sed illorum praecessio infecunda non fuit, ut consequentes
comites non haberent. Marcus et Lucas Apostolorum non pares, sed
suppares fuerunt. Ideo namque voluit Spiritus sanctus etiam ex his
qui inter duodecim non fuerunt, eligere ad Evangelium conscribendum
duos, ne putaretur gratia evangelizandi usque ad Apostolos
pervenisse, et in illis fontem gratiae defecisse. Cum enim dicat
Dominus de spiritu suo et de verbo suo, quod si quis perceperit
digneque habuerit, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
(Joan. IV, 14): fons utique manando se indicat, non
remanendo: per Apostolos pervenit gratia ad alios, et missi sunt
evangelizare. Quoniam qui vocavit primos, ipse vocavit secundos:
ipse vocavit etiam usque ad novissimum tempus corpus Unigeniti sui, id
est, Ecclesiam toto orbe diffusam.
2. Christus in panis fractione agnoscitur. Hospes esse Christus
cur voluerit. Quid ergo audivimus Marcum dicentem? Quod apparuerit
Dominus in via duobus, sicut dixit et Lucas, cujus Evangelium heri
audivimus: Apparuit, inquit, duobus in via in alia effigie (Marc.
XVI, 12). Lucas autem hoc ipsum aliis verbis dixit, sed ab
eadem sententia non deviavit. Lucas enim quid dixit? Tenebantur
oculi eorum, ne eum agnoscerent (Luc. XXIV, 16). Marcus
autem quid dixit? Apparuit eis in alia effigie. Quod ille dixit,
Tenebantur oculi eorum, ne eum agnoscerent; hoc iste dixit, in alia
effigie. Alia enim effigies visa est, retentis oculis, non apertis
. Quid ergo, fratres, quoniam Lucas dixit, quod credo vos de
lectione hesterna recentissime meminisse, quod cum benedictum frangeret
panem, aperti sunt oculi eorum; quid putamus, si tunc aperti sunt
oculi eorum, ergo clausis oculis in via cum illo comitabantur, et
poterant scire ubi gressus ponerent, si clausos oculos haberent?
Aperti sunt ergo ad cognitionem, non ad visionem. Dominus itaque
noster Jesus Christus ante panis fractionem ignotus loquitur cum
hominibus, in panis fractione cognoscitur: quia ibi percipitur, ubi
vita aeterna percipitur. Hospitio suscipitur, qui domum parat in
coelo. Ait enim secundum evangelistam Joannem: Multae mansiones
sunt apud Patrem meum: alioquin dicerem vobis, Ibo parare vobis
locum. Sed si iero et paravero, iterum veniens assumam vos (Joan.
XIV, 2, 3). Hospes in terra esse voluit Dominus coeli,
peregrinus in mundo, per quem factus est mundus: hospes esse dignatus
esse dignatus est, ut tu haberes suscipiendo benedictionem; non quia
ille indigebat, cum hospes intrabat.
3. Elias ad viduam mittitur pascendus, ut beneficium praestetur
pascenti. Eliam sanctum famis tempore per corvum Dominus pascebat:
et quem persequebantur homines, ei serviebant aves. Afferebat servo
Dei corvus mane panes, et ad vesperam carnes. Non indigebat ergo
ille, quem Deus ministris avibus pascebat: et tamen quamvis Elias
non indigeret, mittitur ad viduam in Sarepta, et dicitur ei, Vade
ad illam viduam, pascet te. Defecerat Deus, ut Elias ad viduam
mitteretur? Sed si Deus servo suo sine humano ministerio semper
praeberet panem, vidua unde haberet mercedem? Mittitur ergo non
indigens ad indigentem, non esuriens ad esurientem; et dicit ad eam:
Vade, et affer mihi pusillum, ut manducem. Illa modicum habebat,
quod consumptura fuerat, et moritura. Respondit, quantum haberet,
prophetae intimavit: et ait illi propheta, Vade, prius affer mihi.
Illa non dubitavit, sed attulit. Obtulit refectionem, et meruit
benedictionem. Benedixit sanctus Elias hydriam farinae, et capsacem
olei. Illud in domo repositum erat consumendum; et illud oleum in
palo pendebat finiendum: accessit benedictio, et vasa illa thesauri
facti sunt. Laguncula olei facta est fons olei, farina parva
uberrimas segetes superavit (III Reg. XVII).
4. Super pauperem non sese efferat, qui ipsum juvat. Si Elias non
indigebat, Christus indigebat? Ideo, fratres mei, admonet nos
Scriptura sancta, quia plerumque servos suos quos potest pascere
Deus, ideo facit indigentes, ut inveniat operantes. Nemo
superbiat, quia dat pauperi: Christus pauper fuit. Nemo superbiat,
quia hospitem suscipit: Christus hospes fuit. Melior est susceptus,
quam suscipiens; ditior accipiens, quam tradens. Qui accipiebat,
cuncta possidebat: qui dabat, ab illo cui dabat, acceperat quod
dabat. Nemo ergo superbiat, fratres mei, quando dat pauperi: non
dicat in animo suo, Ego do, ille accipit; ego suscipio, ille
indiget tecto. Forte quo tu indiges, plus est. Forte quem suscipis
justus est: ille indiget pane, tu veritate; ille indiget tecto, tu
coelo; ille indiget pecunia, tu justitia.
5. Fenerandum Deo. Fenerator esto, eroga quod recipias. Noli
timere, ne te feneratorem judicet Deus. Prorsus, prorsus esto
fenerator. Sed Deus tibi dicit: Quid vis? Fenerare vis? Quid
est fenerare? Minus dare, et plus accipere. Ecce mihi da, dicit
tibi Deus: ego accipio minus, et do plus. Quid? Centuplicia, et
vitam aeternam. Quem quaeris cui des, unde crescat pecunia tua,
homo quem quaeris, quando accipit, gaudet; quando reddit, plorat:
ut accipiat, precatur; ne reddat, calumniatur. Da quidem et
homini, et noli te avertere ab eo qui mutuum petit (Matth. V,
42). Sed tantum accipe, quantum dedisti. Non ploret cui
dedisti: nam beneficium perdidisti. Et si hoc ipsum quod datum est,
vel quod accepit exigitur, forte ad manum nondum habet: pertulisti
petentem, exspecta non habentem: cum habuerit, reddet tibi. Noli
facere angustias ei, cujus angustias relaxasti. Ecce tu dedisti, et
exigis: sed non habet unde reddat; cum habuerit, reddet tibi. Noli
clamare et dicere: Numquid fenus quaero? Tantum peto, quantum
dedi: quod dedi, hoc accipiam. Bene facis, sed nondum habet. Non
es fenerator, et vis cui praestitisti, ut quaerat feneratorem, ut
tibi reddat. Si propterea fenus non exigis, ne te feneratorem
patiatur; quare vis ut propter te alium feneratorem patiatur?
Premis, suffocas: etsi tantum exigis, quantum dedisti; suffocando
tamen et angustias faciendo, non beneficium dedisti, sed potius
majores angustias intulisti. Sed forte dicis: Habet unde reddat:
habet domum, vendat; habet possessionem, vendat. Quando a te
petivit, ideo petivit ne venderet: propter te non faciat, qui
subvenisti ne fieret. Hoc fiat ita circa homines, hoc jubet Deus,
hoc vult Deus.
6. Christus cur egenus factus est. Sed avarus es? Dicit tibi
Deus: Esto avarus, esto quantum potes avarus; sed me conveni pro
avaritia tua. Dicit tibi Deus: Me conveni, ego filium meum divitem
pauperem pro te feci. Propter nos enim pauper factus est Christus,
cum dives esset (II Cor. VIII, 9). Aurum quaeris? ille
fecit. Argentum quaeris? ille fecit. Familiam quaeris? ille
fecit. Pecora quaeris? ille fecit. Possessiones quaeris? ille
fecit. Quid quaeris tantum quae fecit? Ipsum accipe qui fecit.
Cogita quemadmodum te dilexit. Omnia per ipsum facta sunt, et sine
ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Omnia per ipsum, et ipse
inter omnia. Qui fecit omnia, factus est inter omnia. Qui fecit
hominem factus est homo: factus est quod fecit, ne periret quem
fecit. Qui fecit omnia, factus est inter omnia. Attende divitias:
quid ditius eo, per quem facta sunt omnia? Et tamen ille cum dives
esset, mortalem carnem accepit in utero virginis. Infans natus est,
pannis infantilibus involutus est, in praesepi positus est; patienter
exspectavit aetates, patienter tempora pertulit, per quem facta sunt
tempora. Suxit, vagivit, infans apparuit. Sed jacebat, et
regnabat: in praesepi erat, et mundum continebat: a matre
nutriebatur, et a Gentibus adorabatur: a matre nutriebatur, et ab
Angelis nuntiabatur: a matre nutriebatur, et stella fulgente
declarabatur. Tales divitiae, talis paupertas: divitiae, ut
creareris; paupertas, ut restituereris. Quod ille ergo pauper
susceptus est hospitio quasi pauper, dignatio fuit suscipientis, non
miseria egentis.
7. Christus in paupere eget. Forte dicis tibi: O beati qui
meruerunt Christum suscipere! O si ego tunc fuissem! o si unus
fuissem de duobus illis, quos invenit in via! Tu esto in via, non
deerit hospes Christus. Putas enim jam non tibi licere suscipere
Christum? Unde, inquis, licet? Jam resurgens manifestatus est
discipulis suis, ascendit in coelum, ibi est ad dexteram Patris; non
est venturus nisi in ultimo saeculo ad judicandos vivos et mortuos:
venturus autem in claritate, non in infirmitate; daturus regnum, non
quaesiturus hospitium. Quando dabit regnum, excidit tibi quod
dicturus est: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis
(Matth. XXV, 40)? Ille dives, egens est usque in finem
saeculi. Eget prorsus, non in capite, sed in membris suis. Ubi
eget? In quibus doluit, quando dixit: Saule, Saule, quid me
persequeris (Act. IX, 4)? Obsequamur ergo Christo. Nobiscum
est in suis, nobiscum est in nobis: nec frustra dixit, Ecce ego
vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII,
20). Haec faciendo agnoscimus Christum in bonis operibus, non
corpore, sed corde; non oculis carnis, sed oculis fidei. Quia
vidisti, credidisti, ait cuidam discipulo suo incredulo, qui
dixerat, Non credam, nisi tetigero. Et Dominus: Veni, tange,
et noli esse incredulus. Tetigit, et clamavit: Dominus meus et
Deus meus! Et Dominus: Quia vidisti me, credidisti (Joan.
XX, 25-29). Ipsa est tota fides tua, quia credis quod
vides: laudo eos qui non vident, et credunt; quia cum viderint,
gaudebunt.
|
|