|
Num. 1. Evangelistarum in historia resurrectionis varietas sine
discordia. Defensio fidei titubantibus necessaria. Per hos dies,
sicut recolit Charitas vestra, solemniter leguntur evangelicae
lectiones ad resurrectionem Domini pertinentes. Omnes enim
Evangelistae quatuor, neque de passione, neque de resurrectione ejus
tacere potuerunt. Nam quia multa fecit Dominus Jesus, non omnes
omnia conscripserunt: sed alius ista, alius illa; summa tamen
concordia veritatis. Multa etiam commemorat Joannes evangelista facta
esse a Domino Jesu Christo, quae a nullo eorum conscripta sunt.
Tanta facta sunt, quanta tunc fieri debuerunt: tanta scripta sunt,
quanta nunc legi debuerunt. Ut autem ostendantur Evangelistae omnes
quatuor, in eo quod simul omnes dicunt et non praetermittunt, id est,
vel de passione, vel de resurrectione Christi, non inter se dixisse
contraria, valde operosus est labor. Nonnulli enim putaverunt eos
inter se esse contrarios, cum ipsi essent contrarii animae suae. Et
ideo data est opera ab eis qui potuerunt, adjuvante Domino, ut
ostenderentur inter se non esse contrarii. Sed, sicut dixi, si hoc
vobis ostendam, et in populo velim ista tractare, multitudo audientium
prius obruitur taedio, quam reveletur scientia veritatis Sed scio
fidem vestram, id est, fidem hujus totius multitudinis, et eorum qui
hodie hic non sunt, et tamen fideles sunt; novi fidem eorum sic esse
certam de veritate Evangelistarum, ut expositione mea non indigeant.
Qui novit quomodo ista defendat, doctior est, non fidelior. Habet
fidem, habet facultatem defendendi fidem. Alius non habet facultatem
et copiam et doctrinam defendendi fidem, sed habet ipsam fidem. Ille
autem qui novit defendere fidem, titubantibus est necessarius, non
credentibus. In defensione enim fidei, curantur vulnera dubitationis
vel infidelitatis. Qui ergo defendit fidem, bonus est medicus: sed
in te non est infidelitatis morbus. Quando ille novit curare quod tu
non habes? Novit ille ponere medicamentum, sed in te non est vitium.
Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX,
12).
2. Resurrectio contra infideles probatur ex omnipotentia Dei.
Tamen quae possunt expeditius dici pro tempore, et commodius audiri,
subticere vobis non est consilii. De ipsa resurrectione, cujus in se
ipso Dominus praemisit exemplum, ut sciremus quid etiam in corporibus
nostris in fine saeculi sperare debeamus, multi multa disputant;
aliqui fideliter, aliqui infideliter. Qui fideliter disputant, scire
volunt diligentius quid respondeant infidelibus: qui autem infideliter
disputant, argumentantur contra animas suas, disputando contra
potentiam Omnipotentis, dicentes, Unde fieri potest ut mortuus
resurgat? Dico ego, Deus est qui facit, et tu dicis, Fieri non
potest? Non dico, Da mihi Christianum, da mihi Judaeum: sed, da
mihi Paganum, idolorum cultorem, daemonum servum, qui non dicat
Deum esse omnipotentem. Negare Christum potest, negare omnipotentem
Deum non potest. Quem tu ergo credis; quasi Pagano loquor; quem tu
credis Deum omnipotentem, ipsum ego dico mortuorum suscitatorem. Si
dixeris, Non potest fieri, derogas Omnipotenti. Si autem credis
illum omnipotentem, me quare respuis ista dicentem?
3. Caro resurget sine vitio. Calamitatum omnium causa peccatum.
Si diceremus carnem resurrecturam, ut esuriat, ut sitiat, ut
aegrotet, ut laboret; ut corruptionibus subjiciatur; merito credere
non deberes. Habet enim modo caro ista has vel necessitates vel
calamitates. Et hoc unde? Causa peccatum est. In uno peccavimus,
et omnes ad corruptionem nati sumus. Malorum omnium nostrorum causa
peccatum est. Non enim sine causa homines mala ista patiuntur.
Justus est Deus, omnipotens est Deus: nullo modo ista pateremur,
si non mereremur. Sed cum essemus in poenis, ad quas venimus de
peccatis, Dominus noster Jesus Christus voluit esse in poenis
nostris sine peccatis suis. Sustinendo sine culpa poenam, et culpam
solvit et poenam. Culpam solvit, peccata donando: poenam solvit, a
mortuis resurgendo. Hoc promisit, et nos in spe ambulare voluit:
perseveremus, et ad rem perveniemus. Caro resurget incorruptibilis,
caro resurget sine vitio, sine deformitate, sine mortalitate, sine
onere, sine pondere. Quae nunc tibi facit tormentum, postea tibi
erit ornamentum. Ergo si bonum est habere corpus incorruptibile,
quare hoc facturum Deum volumus desperare.
4. Philosophorum de animae conditione post mortem opiniones.
Philosophi saeculi hujus, qui magni fuerunt et docti, et caeteris
meliores, animam humanam immortalem esse senserunt: nec solum
senserunt, sed quantis potuerunt argumentationibus defenderunt, et
ipsas defensiones suas conscriptas posteris reliquerunt. Sunt libri,
leguntur. Ideo istos philosophos dixi aliis fuisse meliores in
comparatione pejorum; quia fuerunt philosophi qui dicerent homini, cum
mortuus fuerit, nullam vitam postea remanere. Talibus illi utique
praeponendi sunt. Et in quo erant illi meliores, quamvis in multis a
veritate deviantes, tamen in quo erant isti superiores, veritati
fuerant propinquantes. Hi ergo qui senserunt atque dixerunt animas
humanas immortales, de malis hominum, de aerumnis erroribusque
mortalium quaesierunt causas, quantum homines potuerunt; et dixerunt,
sicut potuerunt, praecessisse nescio quae in alia vita peccata, quorum
peccatorum merito ista corpora velut carcerem animae mererentur.
Deinde quaesitum est ab eis, quid postea cum fuerit homo mortuus,
quid erit. Et hic contriverunt ingenia sua; et laboraverunt, quantum
potuerunt, reddere hominibus rationem, vel sibi, vel aliis: et
dixerunt, animas hominum male viventium immundas pessimis moribus, cum
exierint de corporibus, rursus continuo revolvi ad alia corpora, et
poenas hic luere quas videmus; eas vero animas quae bene vixerunt, cum
exierint de corporibus, ire ad superna coelorum, requiescere ibi in
stellis et luminibus istis conspicuis, vel quibuscumque coelestibus
abditisque secretis, oblivisci omnium praeteritorum malorum, et rursus
delectari redire ad corpora, et venire iterum ad ista patienda. Hoc
ergo interesse voluerunt inter animas peccatorum et animas justorum,
quia peccatorum animas de proximo statim cum exierint de corporibus,
dicunt revolvi ad altera corpora; justorum autem animas diu esse in
requie; non tamen semper, sed rursus delectari corporibus, et de
summis coelis post tantam justitiam ad ista mala facere ruinam.
Sapientia mundi Deo stultitia. Resurrectio promissa piis credentibus
in Mediatorem. Hoc dixerunt valde magni philosophi. Isto plus
invenire nihil potuerunt philosophi mundi hujus, de quibus dicit
Scriptura nostra: Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi. Si
sapientiam, quanto magis stultitiam? Si sapientia mundi stultitia est
apud Deo? Est tamen quaedam stultitia mundi hujus, quae pervenit ad
Deum, de qua dicit Apostolus: Quoniam in sapientia Dei non
cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam
praedicationis salvos facere credentes. Et dicit:
|
“Quoniam Judaei
signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus
Christum crucifixum; Judaeis quidem scandalum, Gentibus
stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei
virtutem et Dei sapientiam”
|
|
(I Cor. I, 20-24). Venit
Dominus Christus, sapientia Dei: coelum tonat: ranae taceant.
Quod dixit veritas, hoc est verum. Quod dixit, in malo quidem esse
genus humanum causa peccati, manifestum est. Sed qui crediderit in
Mediatorem, qui constitutus est medius inter Deum et homines (inter
Deum justum et homines injustos, medius homo justus, humanitatem
habens de imo, justitiam de summo; et ideo medius: hinc unum, et
inde unum: quia si utrumque inde, ibi esset; si utrumque hinc,
nobiscum jaceret, et medius non esset): qui ergo crediderit in
Mediatorem, et fideliter ac bene vixerit, exiet quidem de corpore,
et erit in requie; postea vero recipiet corpus non ad tormentum, sed
ad ornamentum, et vivet cum Deo in aeternum. Non est quod eum
delectet ut redeat: quia secum habet corpus. Ergo, charissimi,
quoniam proposui vobis hodie quid dicant etiam philosophi mundi hujus,
quorum Deus sapientiam tanquam veram stultitiam reprobavit, crastino,
adjuvante Domino, exponere poterimus.
|
|