|
1. Resurrectionis fides manifesto probata, imprudenter ab hominibus
impugnatur. Diebus his sanctis resurrectioni Domini dedicatis,
quantum donante ipso possumus, de carnis resurrectione tractemus.
Haec enim fides est nostra, hoc donum in Domini nostri Jesu Christi
nobis carne promissum est, et in ipso praecessit exemplum. Voluit
enim nobis quod promisit in fine, non solum praenuntiare, sed etiam
demonstrare. Illi quidem qui tunc fuerunt cum illo, viderunt, et cum
expavescerent, et spiritum se videre crederent, soliditatem corporis
tenuerunt. Locutus est enim non solum verbis ad aures eorum, sed
etiam specie ad oculos eorum: parumque erat se praebere cernendum,
nisi etiam offerret pertractandum atque palpandum. Ait enim: Quid
turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Putaverunt
enim se spiritum videre.
|
“Quid turbati estis, inquit, et
cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes
meos: palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet,
sicut me videtis habere.”
|
|
Contra istam evidentiam disputant homines.
Quid enim aliud facerent homines, qui ea quae sunt hominum sapiunt,
quam disputarent de Deo contra Deum? Ille enim Deus est, illi
homines sunt. Sed Deus novit cogitationes hominum, quoniam vanae
sunt (Psal. XCIII, 11). In homine carnali tota regula
intelligendi est consuetudo cernendi. Quod solent videre, credunt:
quod non solent, non credunt. Praeter consuetudinem facit Deus
miracula, quia Deus est. Majora quidem miracula sunt, tot quotidie
homines nasci qui non erant, quam paucos resurrexisse qui erant: et
tamen ista miracula non consideratione comprehensa sunt, sed
assiduitate viluerunt. Resurrexit Christus, absoluta res est.
Corpus erat, caro erat, pependit in cruce, emisit animam, posita
est in sepulcro. Exhibuit illam vivam, qui vivebat in illa. Quare
miramur? Quare non credimus? Deus est qui fecit: considera
auctorem, et tolle dubitationem.
2. Contra resurrectionem carnis obtendunt, Si corruptio non erit,
cur manducabitur? Quaerunt ergo homines, utrum corruptio ista
corporis, quam sentiunt in carne sua, futura sit in resurrectione
mortuorum. Dicimus non futuram. Respondent nobis: Si corruptio non
erit, quare manducabitur? Aut si non manducabitur, quare post
resurrectionem Dominus manducavit? Modo Evangelium cum legeretur,
audivimus, quia cum exhiberet se vivum oculis manibusque discipulorum
suorum, parum illi visum est ad demonstrandam evidentiam corporalem:
sed addidit, Habetis hic aliquid quod manducetur? Et obtulerunt ei
partem piscis assi, et favum mellis: et manducavit, et reliquias
dedit illis (Luc. XXIV, 37-43). Dicitur ergo nobis: Si
corruptio corporis non resurget, quare manducavit Dominus Christus?
Legistis quia manducavit, numquid legistis quia esurivit? Quod
manducavit, potestatis fuit, non egestatis. Si desideraret
manducare, egeret. Rursus si manducare non posset, minus valeret.
Numquid et Angeli, quando suscepti sunt hospitio a patribus nostris,
non manducaverunt (Gen. XVIII, 1-9, et Tob. XII,
19), et tamen corruptibiles non fuerunt?
3. Si carnis vitia non resurgent, cur in Christo cicatrices.
Rursus dicunt: Resurgent vitia, quae erant in corpore humano, cum
quibus moritur homo? Respondemus: Non resurgent vitia. Et dicitur
nobis: Quare ergo Dominus cum suorum vulnerum cicatricibus
resurrexit? Quid ad hoc dicimus, nisi quia et hoc potestatis fuit,
non necessitatis? Sic resurgere voluit, sic se voluit quibusdam
dubitantibus exhibere. In illa carne cicatrix vulneris, sanavit
vulnus incredulitatis.
4. Parvulorum resurrectio qualis. Adhuc disputant, et quaerunt a
nobis: Parvuli qui moriuntur, parvuli resurrecturi sunt? an aetas
erit plena reviviscentium, quorum erat parva morienilum? Hoc quidem
in Scripturis definitum non invenimus. Incorruptibilia corpora et
immortalia resurrectura promissa sunt. Sed si parva aetas redditur,
si statura pusilla revocatur, numquid et propterea infirmitas
revocatur? Si parvi erunt, numquid jacebunt, et ambulare non
poterunt? Credibilius tamen accipitur et probabilius et
rationabilius, plenas aetates resurrecturas, ut reddatur munere, quod
accessurum erat tempore. Non enim credituri sumus etiam senectam
resurrecturam anhelam et curvam. Postremo corruptionem tolle, et quod
vis adde.
5. Terrenum corpus quomodo in coelo erit. Sed, inquis, quomodo
erit terrenum corpus in coelo? Philosophi enim Gentium, illi valde
magni, quorum vobis jam vel insanas vel certe humanas sententias
intimavi (quaesierunt quippe ista non spiritu Dei, sed conjectura
cordis humani); hinc maxime faciunt quaestionem, tractant subtiliter
de momentis ponderum et ordine elementorum: et dicunt, quod etiam
videmus, mundum sic esse dispositum, ut ima sit terra tanquam in fundo
ejus, secunda aqua superfundatur terrae, tertius aer veniat, quartus
aether cuncta cooperiat. Illud elementum supernum, quod aethera
appellant, ignem dicunt esse liquidum et purum, inde sidera esse
formata, ibi nihil posse esse terrenum, quoniam ordo ponderum non
admittit. Si dicamus eis nostra corpora in terra nova esse victura,
et in coelo non futura; audacter et temere, imo infideliter dicimus.
Credere enim debemus talia corpora nos habituros, ut ubi velimus,
quando voluerimus, ibi simus. Nam si respondemus, ad solvendam de
ordine ponderum quaestionem, in terra nos esse victuros; de ipso
corpore Domini nobis est quaestio, cum quo ascendit in coelum.
6. Christi corpus in coelo. Audistis quod de Evangelio modo recens
sonuit in auribus nostris: Elevatis manibus suis benedixit eis. Et
factum est, dum benediceret eis, recessit ab eis, et ferebatur in
coelum (Luc. XXIV, 50 et 51). Qui ferebatur in coelum?
Dominus Christus. Qui Dominus Christus? Dominus Jesus. Quid
enim, separaturus es hominem a Deo, et facturus es aliam personam
Dei, aliam hominis, u jam non sit Trinitas, sed quaternitas?
Quomodo tu homo anima es et corpus; sic Dominus Christus Verbum,
anima et corpus. Sed Verbum non recessit a Patre: et ad nos
venit, et Patrem non deseruit; et in utero carnem accepit, et mundum
rexit. Quid ergo levatum est in coelum, nisi quod sumptum est de
terra? id est, caro illa, corpus illud, de quo loquens ad discipulos
ait: Palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet,
sicut me videtis habere. Credamus hoc, fratres: et si argumenta
philosophorum difficile solvimus; illud quod demonstratum est in
Domino, sine difficultate fidei teneamus. Illi garriant, nos
credamus.
7. Deo volente fit quod alias fieri non potest. Sed non potest,
inquiunt, esse terrenum corpus in coelo. Quid, si hoc velit Deus?
Responde contra Deum, et dic: Non potest Deus. Nonne et tu
quicumque paganus, dicis omnipotentem Deum? Nonne in libro
Platonis, quod hesterno die demonstravi (In superiore sermone, n.
8), legitur dixisse Deus non factus diis a se factis:
|
“Quoniam
estis orti, immortales quidem esse et indissolubiles non potestis; non
tamen dissolvemini, neque ulla vos mortis fata periment; nec erunt
valentiora quam consilium meum, quod majus est vinculum ad
perpetuitatem vestram, quam illa quibus estis colligati ?”
|
|
Totum ad
voluntatem suam redegit Deus, qui potest et quod impossibile est.
Nam quid est aliud, Non potestis esse immortales, sed ut non
moriamini ego facio; nisi, et quod fieri non potest, ego facio?
8. Corporum ordo ex diversitate ponderum. Terrenum corpus contra
ponderum ordinem super aquam. Volo tamen aliquid etiam de diversitate
ponderum disputare. Rogo te, dic mihi, Terra terra est, Aqua aqua
est, Aer aer est, Aether, id est coelum, et ignis ille liquidus
coelum est. Quatuor nempe ista quasi gradatim construxerunt et
aedificaverunt mundum, hoc est, ex his quatuor aedificatus est
mundus. Quaere quid in imo sit, terra est: quid desuper, aqua est:
quid super aquam, aer est: quid super aerem, coelum est, aether
est. Quid corpora solida quae tenentur atque tractantur? Non humida
dico, quae labuntur et fluunt; corpora dico tractabilia, unde sunt?
Terrae deputanda sunt, an aquae, an aeri, an aetheri? Responsurus
es, Terrae. Terrenum ergo corpus est lignum? Plane terrenum. In
terra nascitur, in terra alitur, in terra crescit. Tractabile est,
non fluxibile. Redi mecum ad illum ordinem ponderum. Terra in
fundamento est: ordinem sequere. Quid super terram? Aqua. Quare
lignum natat super aquam? Terrenum est corpus: si revoces ad illum
ordinem ponderum, sub aqua esse debuit, non supra. Invenimus inter
terram et lignum aquam mediam: subter terram, super aquam, et super
aquam iterum terram, quandoquidem lignum terra est. Perdidisti illum
ordinem, tene fidem. Ergo terrena corpora inventa sunt super
elementum, quod secundum est in ordine elementorum, quando natant
ligna, neque merguntur.
9. Plumbum super aquam. Attende aliud, quod plus mireris.
Corpora ipsa gravissima, et tamen terrena, quae mox ut dimissa
fuerint super aquam, continuo demerguntur, et ad ima profunda
perveniunt, sicut est ferrum, postremo sicut est plumbum. Quid enim
plumbo gravius? Accedit tamen manus artificis ad plumbum, facit inde
aliquod vas concavum, et natat plumbum super aquam. Ergone non dabit
Deus corpori meo, quod dat artifex plumbo? Deinde aquam ipsam ubi
ponitis? Redite ad ordinem elementorum. Certe respondebitis, quod
aqua sit super terram. Quare ergo antequam currant in terra, pendent
nubibus flumina?
10. Corporum graviorum celerior quorumdam motus. Revoca inde
considerationem tuam et cogitationem ad ea quae dicturus sum, si
Domino adjuvante potuero. Quid facilius movetur, quid velocius
agitatur, gravius corpus, an levius? Quis non respondeat, Levius?
Leviora enim corpora facilius moventur, velocius aguntur: graviora
difficilius atque tardius. Certe regulam fixisti, certe
considerasti, et circumspectis omnibus respondisti quia facilius
moventur et velocius aguntur corpora leviora, quam graviora. Ita
est, dicis. Responde ergo mihi. Quare levissima aranea tarde se
movet, et gravis equus velociter currit? De ipsis hominibus loquar:
majus corpus hominis gravius est; brevius corpus quod minus habet
ponderis, levius est. Ita vero est, sed si alius portet. Si autem
ipse homo corpus suum portet, validus currit, macer languore vix
ambulat. Appende macrum et robustum hominem; illum languore vix
paucas libellas appendentem, illum salubritate corporis multa pondo in
carne sua gerentem: tenta tu ambos tollere; gravis est validus, levis
est macilentus. Recedat portator, appareat ambulator; ipsos dimitte
sibi, agant corpora sua - video macrum vix passum moventem, video
validum robustumque currentem. Si hoc valet sanitas, immortalitas
quid valebit?
11. Corpora spiritualia post resurrectionem, unde dicta. Dabit
ergo Deus miram facilitatem, miram levitatem. Non sine causa illa
corpora spiritualia nuncupata sunt. Non ideo dicta sunt spiritualia,
quia erunt spiritus, non corpora. Nam ista quae modo habemus,
dicuntur animalia corpora: et tamen animae non sunt, sed corpora.
Quomodo nunc ista animalia dicuntur, et animae non sunt: sic illa
spiritualia dicuntur, sed non sunt spiritus, quia corpora erunt.
Quare dicitur spirituale corpus, charissimi, nisi quia ad nutum
spiritus serviet? Nihil tibi contradicet ex te, nihil in te
rebellabit adversus te. Non ibi erit quod Apostolus gemit, Caro
concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat.
V, 17). Non ibi erit, Video aliam legem in membris meis
repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 23). daec bella non
ibi erunt: pax ibi erit, pax perfecta ibi erit. Ubi volueris,
eris: sed a Deo non recedes. Ubi volueris, eris: sed quocumque
ieris, Deum tuum habebis. De quo beatus eris, semper cum illo
eris.
12. Resurrectionis promissio tot aliis Dei promissionibus jam
impletis confirmatur. Nemo ergo fallat, nemo argumentetur, nemo sua
suspicione deliret: quod nobis promisit Deus, venturum esse
certissime teneamus. Quando videbatur Christus, fratres mei, quando
spiritus putabatur, ut se corpus esse persuaderet, non solum praebebat
oculis videndum, sed etiam manibus contrectandum. Quibus ad
exhibendam fidei veritatem in corpore, dignatus est etiam non
necessitate, sed potestate cibum sumere: tamen adhuc illis prae gaudio
trepidantibus, firmamentum cordis adhibuit de sanctis Scripturis; et
ait illis, Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem
vobiscum: quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in Lege
Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. Tunc aperuit illis
sensum, sicut Evangelium loquitur, quod modo lectum est, ut
intelligerent Scripturas; et dixit eis, Quia sic scriptum est, et
sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et
praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per
omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV,
44-47). Illud non vidimus, sed hoc videmus. Quando ista
promittebantur, nondum videbantur. Apostoli Christum praesentem
videbant: sed toto orbe terrarum diffusam Ecclesiam non videbant:
videbant caput, et de corpore credebant. Habemus vices nostras,
habemus gratiam dispensationis et distributionis nostrae: ad credendum
certissimis documentis, tempora nobis in una fide sunt distributa.
Illi videbant caput, et credebant de corpore: nos videmus corpus,
credamus de capite.
|
|