|
1. Difficultas in verbis Domini nolentis se a Maria tangi ante
ascensionem. Narratio resurrectionis Domini nostri Jesu Christi
secundum evangelistam Joannem hodie legi coepit. Hoc enim scitis, et
commendaveram vobis, secundum omnes quatuor Evangelistas istis diebus
resurrectionem Domini recitari. In his ergo quae audivimus, illud
tantum solet movere, quare dixerit Dominus Jesus mulieri quaerenti
corpus ejus, et eum jam vivum agnoscenti: Noli me tangere; nondum
enim ascendi ad Patrem meum. Dixi autem vobis, et meminisse
debetis, non omnia omnes dicere; sed dici ab aliis, quae ab aliis
praetermissa sunt. Non tamen ita, ut inter se repugnare credendi
sint, si absit contentio, et adsit pietas intelligentis. Nam sicut
legitur apud evangelistam Matthaeum, posteaquam resurrexit, occurrit
duabus mulieribus, in quibus et ista erat; et dixit eis, Avete.
Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum
(Matth. XXVIII, 9): et utique ad Patrem nondum
ascenderat. Quomodo ergo huic nunc dicitur, Noli me tangere; nondum
enim ascendi ad Patrem meum? Sic enim verba ista videntur sonare,
quasi tunc eum posset tangere Maria, quando ascendisset in coelum.
Si in terra positum non tangit, in coelo sedentem quis mortalium
potest tangere?
2. Tangere Christum quid. Sed ille tactus fidem significat.
Tangit Christum, qui credit in Christum. Nam et illa mulier quae
fluxum sanguinis patiebatur, dixit apud se ipsam: Si tetigero
fimbriam vestimenti ejus, salva ero (Id. IX, 21). Fide
tetigit, et sanitas subsecuta est, quam praesumpsit. Denique ut
nossemus quid sit vere tangere, Dominus continuo dixit discipulis
suis: Quis me tetigit? Et dixerunt discipuli: Turbae te
comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me
aliquis (Luc. VIII, 43-46). Quasi dicens: Turba
premit, fides tangit. Videtur ergo ista Maria, cui dixit Dominus,
Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum, Ecclesiae
gestare personam, quae tunc in Christum credidit, cum ascendisset ad
Patrem. Ecce vos interrogo, quando credidistis; interrogo
Ecclesiam toto orbe terrarum diffusam, cujus persona erat in una
femina: et una voce mihi respondet, Tunc credidi, cum Jesus
ascendisset ad Patrem. Quid est, Tunc credidi; nisi, tunc
tetigi? Multi carnales Christum tantummodo hominem putaverunt,
divinitatem in illo latentem non intellexerunt. Non bene tetigerunt,
quia non bene crediderunt. Vis bene tangere? Intellige Christum ubi
est Patri coaeternus, et tetigisti. Si autem hominem putas, et
nihil amplius putas, tibi nondum ascendit ad Patrem.
3. Difficultas de usu memororum post resurrectionem. Adhibuit ergo
Dominus Jesus speciem corporis sui humanis sensibus, ad confirmandam
carnis resurrectionem. Nihil nos aliud docere voluit, ostendendo se
vivum in corpore post resurrectionem suam, nisi ut credatur a nobis
resurrectio mortuorum. Cum ergo integra instauranda sint omnia,
quaeri solet ab eis qui scire desiderant, et rursus proponi solet ab
eis qui ligitare desiderant, quaestio difficilis de usu membrorum.
Dicunt enim, corpus nostrum habere omnia membra sua, et apparere quae
membra quibus sint operibus necessaria. Quis enim nesciat, quis non
videat, ad videndum nos habere oculos, aures ad audiendum, linguam ad
loquendum, nares ad olfaciendum, dentes ad mandendum, manus ad
operandum, pedes ad ambulandum; illa etiam membra quae pudenda
dicuntur, ad generandum? Porro autem interiora etiam viscera, quae
ne horrerent aspectibus, voluit Deus esse contecta; interiora nostra
et intestina quae dicuntur, ad quos usus valeant, et multi hominum,
et melius medici cognoverunt. Argumentantur ergo et dicunt nobis: Si
aures habebimus ut audiamus, oculos ut videamus, linguam ut loquamur;
dentes quare habebimus, si non manducabimus, fauces, pulmones,
stomachum, intestina qua cibi transeunt, et pro nostrae valetudinis
temperie commutantur; postremo illa ipsa membra quae vocantur pudenda,
quare, inquiunt, habebimus, ubi nulla erit generatio, nulla
digestio?
4. Membra corporis erunt aut ad usum, aut ad speciem. Harmonia
membrorum. Quid eis respondeamus? Numquidnam dicturi sumus sine
intestinis nos resurrecturos, ad similitudinem statuarum? Nam de
dentibus facile respondetur. Dentes enim non tantum nos adjuvant ad
mandendum, verum etiam ad loquendum; sicut plectrum nervos, sic
linguam nostram, ut syllabas sonet, percutientes. Caetera ergo
membra nostra erunt ad speciem, non ad usum; ad commendationem
pulchritudinis, non ad indigentiam necessitatis. Numquid quia
vacabunt, ideo indecora erunt? Et quidem nunc quia imperiti sumus,
et causas rerum ignoramus, si videantur interiora nostra, horrentur
potius quam diliguntur. Quis enim novit quemadmodum sibi invicem
connexa sint membra, et quibus numeris coaptata? Unde vocatur etiam
harmonia; quod verbum dictum est de musica: ubi videmus certe in
cithara nervos distentos. Si omnes nervi similiter sonent, nulla est
cantilena. Diversa distensio diversos edit sonos; sed diversi soni
ratione conjuncti, pariunt, non videntibus pulchritudinem, sed
audientibus suavitatem. Istam rationem quisquis in membris humanis
didicerit, tantum miratur, tantum delectatur, ut omni visibili
pulchritudini ista ratio ab intelligentibus praeferatur. Modo eam
nescimus; sed tunc sciemus: non quia nudabuntur, sed quia etiam
cooperta latere non poterunt.
5. Nec interiora membra, nec ipsa corda latebunt post
resurrectionem. Omnes invicem noti erunt. Respondebit mihi aliquis,
et dicet: Quomodo si cooperta erunt, latere non poterunt? Corda
nostra non latebunt, et viscera latebunt? Cogitationes, fratres
mei, cogitationes quas modo non videt nisi Deus, omnes invicem
videbunt in illa societate sanctorum. Nemo ibi vult tectum esse quod
cogitat, quia nemo ibi male cogitat. Unde ait Apostolus, Nolite
ante tempus quidquam judicare: id est, Ne temere judicetis, quod non
videtis quo corde quis faciat. Si aliquid fit, quod et bono corde
fieri potest, noli reprehendere: noli tibi amplius quam humanitas
exigit usurpare. Cor videre, Dei est: hominum autem non est, nisi
de his quae manifesta sunt judicare. Nolite ergo, inquit, ante
tempus quidquam judicare. Quid est, ante tempus? Sequitur, et
dicit: Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum.
Quas dixerit tenebras, consequentibus verbis evidenter ostendit:
Illuminet, inquit, abscondita tenebrarum. Quid est hoc? Audi quod
sequitur: Et manifestabit cogitationes cordis (I Cor. IV,
5). Hoc est illuminare abscondita tenebrarum, manifestas facere
cogitationes cordis. Modo ergo cogitationes nostrae nobis ipsis,
singulis quibusque in luce sunt, quia novimus eas: sed proximis
nostris in tenebris sunt, quia non vident eas. Ibi quod nosti te
cogitare, et alter sciturus est. Quid times? Modo vis abscondere,
modo times publicari cogitationes tuas: forte enim aliquid mali
aliquando cogitas, forte aliquid turpe, forte aliquid vanum. Nihil
ibi nisi bonum, nihil nisi honestum, nihil nisi verum, nihil nisi
purum, nihil nisi sincerum, quando ibi fueris, cogitabis. Quomodo
vis videri modo faciem tuam, sic tunc voles videri conscientiam tuam.
Nam et ipsa agnitio, charissimi, ipsa agnitio nonne omnium nostrum
erit? Putatis quia me cognituri estis, ideo quia me nostis, et
patrem meum non estis cognituri, quem non nostis, aut nescio quem
episcopum, qui ante multos annos in hac ecclesia fuit? Omnes
noscetis. Qui ibi erunt, non ideo se agnoscent, quia facies
videbunt: majori notitia ibi erit invicem agnitio. Sic videbunt
omnes, et multo excellentius, quomodo hic solent videre Prophetae.
Divine videbunt, quando Deo pleni erunt. Nec quod offendat erit,
nec quod lateat cognitorem.
6. Membra alia ad usum, alia ad decorem. Erunt ergo ibi membra
integra, etiam quae hic pudenda sunt, sed ibi pudenda non erunt. Non
ibi erit sollicitum integritatis decus, ubi non erit libidinis
dedecus. Ecce etiam hic, ubi omnium quodam modo nostrorum operum
necessitas mater est; quae necessitas tunc non erit; tamen invenimus
aliqua quae Deus posuit in corporibus ad nullos usus, sed ad solum
decus.
Jamdudum per membra currebam: et nunc ea paulo diligentius retexamus.
Oculos habemus ad videndum, aures ad audiendum, nares ad
olfaciendum, os et linguam ad loquendum, dentes ad mandendum, guttur
ad vorandum, stomachum ad suscipiendum et coquendum, intestina ad
trajiciendos cibos ad ima, et illa quae pudenda appellantur, vel ad
egestionem, vel ad generationem: ad operandum manus, ad ambulandum
pedes. Barbae quis usus, nisi sola est pulchritudo? Quare Deus
barbam creavit in homine? Speciem video, usum non quaero. Apparet
feminae quare habeant ubera, utique ut parvulos lactent: mammillas
viri quare habent? Interroga usum, nullus est: interroga speciem,
decet mammillatum pectus et viros. Virili pectori mammillas detrahe,
et vide quantam pulchritudinem dempseris, quantam ingesseris
foeditatem.
7. In beatorum corporibus pulchritudo erit omnibus numeris absoluta.
Sic ergo, charissimi, sic credite, sic tenete, multorum membrorum
ibi usum non futurum, sed decus nullius defuturum. Nihil indecorum
erit ibi, summa pax erit, nihil discordans, nihil monstruosum, nihil
quod offendat aspectum, in omnibus Deus laudabitur. Nam si nunc in
ista infirmitate carnis et tenera operatione membrorum apparet tanta
corporis pulchritudo, quae illicit libidinosos, et ad quaerendum
excitat sive studiosos sive curiosos; et si inveniatur in corpore ratio
numerorum, non alius artifex horum, alius invenitur esse coelorum,
sed idem ipse creator infimorum atque summorum : quanto magis ibi, ubi
erit libido nulla, nulla corruptio, nulla deformis pravitas, nulla
aerumnosa necessitas, sed interminata aeternitas, pulchra veritas,
summa felicitas?
8. Beatorum actio quaenam erit. Quadragesima ante Pascha et
quinquaginta dies post Pascha. Alleluia. In futura vita laus Dei
sine cessatione, sine fastidio. Sed dicis mihi: Quid acturus sum?
usus membrorum ibi non erit, quid acturus sum? Nulla actio tibi
videtur stare, videre, amare, laudare? Ecce dies isti sancti, qui
post resurrectionem Domini celebrantur, significant futuram vitam post
resurrectionem nostram. Sicut enim Quadragesimae dies ante Pascha
significaverunt laboriosam vitam in hac aerumna mortali: sic isti dies
laeti significant futuram vitam, ubi erimus cum Domino regnaturi.
Vita quae significatur Quadragesima ante Pascha, modo habetur: vita
quae significatur quinquaginta diebus post resurrectionem Domini, non
habetur, sed speratur, et sperando amatur; et in ipso amore Deus qui
promisit ista, laudatur, et ipsae laudes Alleluia sunt. Quid est
enim Alleluia? Verbum est hebraeum, Alleluia, Laudate Deum.
Allelu, Laudate; Ia, Deum: Alleluia ergo laudate Deum
sonamus, et invicem nos excitamus ad laudandum Deum: concordibus
cordibus melius quam citharae chordis, dicimus laudes Deo, cantamus
Alleluia. Et cum cantaverimus, propter infirmitatem recedimus, ut
corpora reficiamus. Quare reficimus, nisi quia deficimus? Deinde
tanta est infirmitas carnis, tanta hujus vitae molestia, ut quaelibet
magna res veniat in fastidium. Quomodo desideravimus istos dies ad
annum venturos, cum modo abirent; et quanta aviditate ad illos venimus
per temporis intervallum? Si diceretur nobis, Sine cessatione dicite
Alleluia, excusaremus. Quare excusaremus? Quia lassi non
possemus, quia et ad ipsum bonum fastidio fatigaremur. Ibi nullus
defectus, nulla fastidia. State, laudate, qui statis in domo
Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIII, 1).
Quid quaeris, quid ibi facturus sis? Beati, ait, qui habitant in
domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal.
LXXXIII, 5).
|
|