|
1. Resurrectionem Christi nec Magdalena credebat, nec Apostoli.
Fides Petri passo Domino absorpta. Ex Evangelio secundum Joannem
resurrectio Domini coepit hodie recitari. Audivimus, et fidei oculis
vidimus erga Dominum Jesum piae mulieris affectum. Quaerebat
Jesum, sed tamen adhuc tanquam corpus requirebat hominis mortui, et
diligebat tamen tanquam magistrum bonum. Non intelligebat eum
resurrexisse a mortuis, non credebat; et quod a monumento remotum
lapidem vidit, credens ablatum inde corpus quod quaerebat, nuntiavit
discipulis rem dolendam. Cucurrerunt duo, quorum unus erat Petrus,
alius Joannes. Ipse est enim quem diligebat Jesus, utique prae
caeteris: nam omnes ut Dominus diligebat. Cucurrerunt, ut viderent
utrum verum diceret mulier, sublatum esse corpus de monumento.
Venerunt, attenderunt, non invenerunt corpus, et crediderunt. Sed
quid crediderunt? Quod credere non debuerunt. Quando ergo audistis,
Et crediderunt, forte putastis eos credidisse quod credere debuerunt,
hoc est, resurrexisse Dominum a mortuis. Non hoc crediderunt, sed
quod nuntiaverat mulier. Denique ut sciatis hoc eos credidisse,
subjecit mox Evangelista, et ait: Nondum enim noverant Scripturas,
quia oportebat eum a mortuis resurgere. Ubi est fides? ubi est toties
veritas contestata? Nonne eis ipse Dominus Jesus ante passionem
aliquoties dixit tradendum se esse, occidendum, et resurrecturum?
Loquebatur adhuc surdis. Jam Petrus ei dixerat,
|
“Tu es Christus
Filius Dei vivi.”
|
|
Jam audierat,
|
“Beatus es, Simon
Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus
qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super
hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent
eam.”
|
|
(Matth. XVI, 16-18). Talis fides Domino
crucifixo absorpta est. Tamdiu enim Petrus Filium Dei credidit,
donec videret in ligno pendentem, donec videret clavis affixum, donec
videret mortuum, donec videret sepultum. Tunc perdidit quod tenebat.
Ubi petra? ubi firmitas petrae? Petra erat ipse Christus, ille
autem a petra Petrus. Ideo surrexerat petra, ut firmaret Petrum:
nam perierat Petrus, nisi viveret petra.
2. Christus agnoscitur a Magdalena. Difficultas in verbis Domini
ad Magdalenam. Postea tamen, quando Dominus dixit mulieri,
Maria, conversa agnovit eum, et appellavit magistrum, Rabboni.
Manifestata est huic mulieri resurrectio Domini. Quid sibi ergo
vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum?
Quaestio mirabilis multis modis. Primo quia vetuit se tangi, quasi
male posset tangi a tangente. Deinde quia rationem reddens quare se
tangi noluerit et prohibuerit, ait, Nondum enim ascendi ad Patrem
meum: quasi diceret, Tunc me tanges, cum ascendero ad Patrem meum.
In terra positum tangere prohibebatur, et eum tangere poterat in coelo
sedentem? Dixeram enim, Quid est, Noli me tangere; nondum enim
ascendi ad Patrem meum? Plus addo: Quando resurrexit, sicut et
ipse dicit, et alii Evangelistae, et audivimus jam, cum lectiones
sanctae legerentur, apparuit discipulis suis; et cum spiritum eum
putarent, ait illis: Quid turbati estis, et quare cogitationes
ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos. Palpate,
et videte (Luc. XXIV, 37-39). Numquid jam ascenderat?
Nondum ascenderat ad Patrem suum, et dixit discipulis suis,
Palpate, et videte. Ubi est, Noli me tangere? Hic forte aliquis
dicturus est: Tangi a viris voluit, a mulieribus noluit. Si feminam
horreret, non nasceretur ex femina. Verumtamen quidquid hoc est quod
potest facere qualemcumque quaestionem, ut dicatur Dominum se,
antequam ad Patrem ascenderet, a viris tangi voluisse, a mulieribus
noluisse; ait evangelista Matthaeus. Ipse enim narravit,
occurrisse mulieres Domino resurgenti, in quibus erat et ipsa Maria,
et tenuisse pedes ejus (Matth. XXVIII, 9). Coarctata est
quaestio multis modis, quid sibi velit, Noli me tangere; nondum enim
ascendi ad Patrem meum. Totum quidquid locutus sum, ad hoc locutus
sum, ut quaestionis difficultas augeretur: videtis validam, et quasi
insolubilem. Adjuvet me Dominus, ut solvatur. Qui dignatus est eam
proponere, dignetur exponere. Orate mecum effectum: ad me aures, ad
illum cor. Quod mihi suggerere dignatur, communicabo vobis. Qui
melius intelligit, doceat me: sic doctor sum, ut indocilis non sim.
Qui autem melius non intelligit, quod intelligit audiat a me.
3. Discipulorum de Christo fides ante resurrectionem qualis erat.
De Christo quid credendum. Tangere Christum est in ipsum credere.
Fidei tactum qualem exigat Christus. Dominum Jesum, sicut
audivimus, sicut apparet, hominem putabant discipuli, et secundum hoc
fidem suam librabant: altius non erigebant. In terra cum Christo
ambulabant. Quod factus erat propter nos, hoc noverant: quod nos
fecit, non noverant. Ipse est Christus et factor, et factus. Vide
factorem:
|
“In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per
ipsum facta sunt.”
|
|
Vide factum:
|
“Et verbum caro factum est, et
habitavit in nobis”
|
|
(Joan. I, 1, 2, 3, 14). Videmus
ergo Jesum, sed praedicata jam nobis fide Apostolorum. Quod nos
novimus, illi nondum noverant. Non facio injuriam. Non audeo dicere
ignorantes: sed tamen video ignorantiam confitentes. Non noverant,
postea didicerunt, quod jam nos novimus. Christum et Deum et
hominem, Christum et factorem rerum et factum in rebus, Christum et
creatorem hominis et creatum hominem, nos novimus, illi nondum. Deus
Christus aequalis est Patri: tantus est, quantus ille: talis est,
qualis ille: hoc est quod ille; non hic est, qui ille. Hoc est quod
ille; quia ille Deus; et ille Deus ille omnipotens, et ille
omnipotens; ille immutabilis, et ille immutabilis: hoc est quod
ille. Non hic est, qui ille; quia ille Pater, hic Filius. Hoc
quicumque novit, illi ascendit ad Patrem: qui hoc non novit, nondum
illi ascendit Christus ad Patrem; parvulus cum illo est, in terra
cum illo est, aequalis omnipotenti nondum illi est. Proficienti
ascendit, cum illo qui proficit ascendit. Quid est ergo, Noli me
tangere? Tactus fidem significat. Tangendo enim acceditur ad eum qui
tangitur. Mulierem illam videte, quae fluxum sanguinis patiebatur.
Dixit in corde suo: Sanabor, si tetigero fimbriam vestimenti ejus
(Matth. IX, 21). Accessit et tetigit, sanata est. Quid
est, Accessit et tetigit? Propinquavit et credidit. Ut sciatis eam
credendo tetigisse, Dominus dixit: Tetigit me aliquis. Quid est,
Tetigit me; nisi, Credidit in me? Et ut noveritis hoc esse
Tetigit me, quod est Credidit in me; Responderunt discipuli, et
dixerunt ei: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit
(Luc. VIII, 45 et 46)? Si solus ambulares, si spatium
tibi ambulandi turba fecisset, si nemo juxta te esset, bene diceres,
Tetigit me aliquis. Turba premit te, tu unum tangentem commemoras.
Et ille repetiit, Tetigit me aliquis. Prius enim dixerat, Quis me
tetigit? et postea, Tetigit me aliquis. Nostis, quia dicitis,
Turbae te comprimunt. Tetigit me aliquis. Turba ista premere
novit, tangere non novit. Constat hoc eum significare voluisse
dicendo, Quis me tetigit? Tetigit me aliquis. Ut illum tactum
fidem credamus esse tangentis, vel potius credentis accessum. Quid
sibi ergo vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem
meum? Quod me vides, hoc me putas: nondum ascendi ad Patrem.
Hominem me vides, hominem me putas: sum quidem homo, sed non hic
stet fides tua. Noli me sic tangere, ut hominem tantummodo credas.
Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Ascendo ad Patrem meum, et
tange me: id est, profice, intellige me aequalem Patri, et tunc
tange, et salva eris. Noli me tangere; nondum enim ascendi ad
Patrem meum. Quod descendi vides, quod ascendi nondum vides.
Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Memetipsum exinanivi formam
servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus
ut homo. Hoc crucifixum est, hoc sepultum, hoc resuscitatum. Illud
autem, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse
aequalis Deo (Philipp. II, 7, 6), nondum vides. Quod
ascendi nondum vides. Noli tangendo terram, coelum perdere: noli
remanendo in homine, in Deum non credere. Noli me tangere, nondum
enim ascendi ad Patrem.
4. Ariani et Photiniani Christum recta fide non tangunt. Procedat
Arianus: prius procedat Photinianus. Respondemus Photiniano:
Noli tangere. Quid est, Noli tangere? Noli sic credere: nondum
tibi Christus ascendit ad Patrem. Procedat Arianus. Ego,
inquit, Deum credo Christum, sed minorem. Nec tibi adhuc ascendit
ad Patrem. Cum ascenderit ad Patrem, extende te, ut tangas:
extende te, tange Deum. Et ego, inquit, Deum profiteor; sed
alterius naturae, et alterius substantiae; creatum, non per quem
creata sunt omnia; factum, non in principio Verbum sine tempore.
Adhuc ergo infra es; nondum tibi ascendit ad Patrem. Vis ascendat
tibi ad Patrem? Crede, Cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo. Rapina non erat, quia natura
erat. Rapina usurpatur, natura cognoscitur. In forma Dei non
rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Sic est natus, et semper
natus; et natus, et semper natus, et sine initio natus. Tu quid
dicis, Ariane? Erat tempus, quando non erat Filius. Vides quia
nondum tibi ascendit ad Patrem? Noli tangere, noli sic credere.
Non est tempus inter Patrem et Filium. Genuit Pater, natus est
Filius: sine tempore ille genuit, sine tempore natus est, per quem
facta sunt tempora. Sic tange, et ascendit tibi ad Patrem.
Verbum, sed coaeternum Deo: Sapientia Dei, sed sine qua nunquam
Pater fuit. Respondere tibi habet caro tua, et confabulatura tecum,
dictura tibi in tenebris: Quomodo natus is fuit? Tenebrae tecum
loquuntur. Exponatur mihi, clamas: clamo, exponatur mihi. Quid
tibi vis exponatur? Natus est, an non natus? Non enim esset
Filius, nisi natus. Si ergo natus est, fuit tempus quando non
erat. Falsum est hoc: terra loqueris, de terra loqueris. Expone
ergo mihi, ait, quomodo natus, si semper fuit. Non expono, non
expono; non possum. Non expono: sed pro me prophetam oppono,
Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)?
|
|