|
1. Christum resurrexisse non credebant Apostoli. Et hodie
resurrectio Domini recitata est de sancto Evangelio. Lectum est
autem Evangelium secundum Joannem. Audivimus quae in aliis libris
Evangelii non audieramus. Omnibus quidem communis est praedicatio
veritatis, et de uno fonte omnes biberunt: sed in praedicatione
Evangelii, sicut saepe commonui Charitatem vestram, alia omnes,
alia tres, alia duo, alia singuli posuerunt. Modo ergo quod
audivimus secundum Joannis Evangelium, quia Maria vidit Dominum,
et dixit ad eam Dominus, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad
Patrem, solus evangelista Joannes commemorat. Hinc ergo loquendum
est Sanctitati vestrae. Visis etiam linteaminibus in sepulcro,
Dominum non resurrexisse crediderant, sed ablatum esse. Ipse
Joannes (se ipsum enim dicit, quem diligebat Jesus) cum audisset
nuntiantibus mulieribus et dicentibus, Tulerunt Dominum meum de
monumento, cucurrit cum Petro, et attendit in monumentum, vidit sola
linteamina, et credidit. Quid credidit? Non quia resurrexerat, sed
quia de monumento perierat. Hoc sequentia verba testantur. Sic enim
scriptum est, quod modo audivimus: Attendit, vidit, et credidit:
nondum enim sciebat Scripturas, quia oportebat eum a mortuis
resurgere. Apparuit ergo quid credidit: quod fidei non erat, hoc
credidit: credidit, sed falsum credidit. Apparuit ei postea
Dominus, fugavit falsum, inseruit verum.
2. Difficultas in Christi verbis ad Magdalenam. Tamen illud quod
solet movere lectorem et auditorem non incuriosum neque negligentem,
quomodo sit dictum, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem;
hic videamus, Domino ipse adjuvante, quid dictum sit. Movet enim
hoc, quid est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem.
Quando enim ascendit ad Patrem? Sicut indicant Actus Apostolorum,
quadragesimo die post resurrectionem suam, quem diem in nomine ipsius
celebraturi sumus: tunc ascendit ad Patrem; tunc eum discipuli qui
manibus tetigerunt, oculis deduxerunt. Tunc sonuit angelica vox:
Viri Galilaei, quid statis, intuentes in coelum? Hic Jesus qui
assumptus est a vobis, sic veniet quomodo eum vidistis euntem in coelum
(Act. I, 1-11). Si ergo tunc ascendit ad Patrem, quid
dicimus, fratres mei? Maria non poterat eum tangere in terra
stantem, et poterat tangere in coelo sedentem? Si hic non poterat,
quanto minus poterat ibi? Quid est ergo, Noli me tangere; non enim
ascendi ad Patrem? Sic enim sonant verba, tanquam diceret, Tunc me
tange, cum ascendero; antequam ascendam, noli me tangere. O
Domine, hic es, et non tango; cum ascenderis, tangam? Deinde si
antequam ad Patrem ascenderet, tactum horrebat humanum; quomodo se
discipulis non solum videndum, sed etiam contrectandum praebuit,
quando dixit: Quid cogitatis in cordibus vestris? Videte manus meas
et pedes meos: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non
habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 38-39)?
Incredulus etiam ille discipulus Thomas tetigit latus perforatum, et
exclamavit: Dominus meus et Deus meus! Quando tetigit, nondum
ascenderat Jesus ad Patrem. An forte aliquis insipiens dixerit:
Antequam ad Patrem ascenderet, viri eum poterant tangere; mulieres
autem non poterant, nisi cum ad Patrem ascenderet? Absurda est ista
cogitatio, et perversa sententia. Prorsus quod audivit Maria,
audiat Ecclesia. Hoc omnes audiant, omnes intelligant, omnes
faciant. Quid ergo est, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad
Patrem? Quod me vides, hominem solum putas, Patri aequalem esse
adhuc nescis: noli me tangere talem, noli in hominem solum credere,
sed Verbum aequale genitori intellige. Quid ergo est, Noli me
tangere? Noli credere. Quid noli credere? Quia hoc solum sum quod
vides. Ascendam ad Patrem, et tunc tange. Tibi ascendo, quando
intellexeris aequalem. Quando enim me putas minorem, nondum ascendo
tibi.
3. Noli tangere, id est, noli hominem tantum credere. Tangere
autem, credere esse, puto quia facile possumus intelligere de illa
muliere, quae tetigit fimbriam vestimenti Christi, et salva facta
est. Recordamini Evangelium: Dominus Jesus Christus ibat ad
visitandam archisynagogi filiam, quae primo nuntiata fuit infirma,
postea mortua. Illo pergente, ecce mulier de transverso venit, quae
fluxu sanguinis laborabat per duodecim annos, et in medicis frustra
curantibus et non sanantibus, omnia sua consumpserat: dixitque in
corde suo, Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, salva ero (Matth.
IX, 21). Hoc ipsum dicere, jam tangere fuit. Denique audi
sententiam. Cum salva facta esset secundum fidem suam, ait Dominus
Jesus Christus: Tetigit me aliquis. Et discipuli: Turbae te
comprimunt, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me
aliquis; nam ego scio virtutem exiisse de me (Luc. VIII,
41-46). Gratia processit, ut illa sanaretur, non ut ille
minueretur. Dicunt ergo, discipuli, Premunt te turbae; et tu unum
aut unam sensisti? et ille, Tetigit me aliquis: illi premunt, ista
tetigit. Quid est, illi premunt, ista tetigit? Judaei affligunt,
Ecclesia credidit.
4. Dominicorum verborum sensus. Secundum hunc ergo intellectum,
quo videmus mulierem tetigisse, quod est credidisse, secundum hoc
dictum est ad Mariam, Noli me tangere; ascendam, et tange. Tunc
enim tange, quando cognoveris, In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Verbum
quidem caro factum est, Verbum incontaminatum, immaculatum,
immutabile manet, et integrum. Sed quia tu hominem solum vides,
Verbum non vides; nolo credas in carnem, et relinquas Verbum.
Totus Christus tibi appareat, quia aequalis est Patri in Verbo.
Noli ergo, inquit, modo tangere: quia nondum vides qui sim.
Ecclesia ergo, cujus figuram Maria gerebat, audiat quod audivit
Maria. Tangamus omnes, si credamus. Jam ascendit ad Patrem,
sedet ad dexteram Patris. Confitetur hoc hodie universa Ecclesia:
Ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Hoc audiunt qui
baptizantur: hoc credunt antequam baptizentur. Quando ergo credunt,
Maria tangit Christum. Intellectus obscurus, sed sanus: incredulis
clausus, fide pulsanti est apertus. Ipse ergo Dominus Jesus
Christus et ibi est, et nobiscum est; et cum Patre est, et in nobis
est; et ab illo non recedit, et nos non deserit: et orare docet, ut
magister; et cum Patre exaudit, ut Filius.
|
|