|
1. Evangelistarum sine falsitate varietas. Multis modis Dominus
Jesus post resurrectionem apparuit fidelibus suis: habuerunt unde
scriberent omnes Evangelistae, sicut eis subministrabat spiritus
recordationis rerum quas scriberent. Alius aliud dixit, alius aliud.
Praetermittere aliquis potuit aliquid verum, non dicere aliquid
falsum. Omnia ista computate unum dixisse: vere enim unus dixit,
quia unus Spiritus in omnibus fuit. Hodie quid audivimus? Illud,
quod non credebant discipuli resurrexisse Jesum. Et non ei
crediderunt, hoc ipsum ante praenuntianti. Res manifesta est, et
propterea scripta est, ut Deo magnas gratias agamus, quia in eum
credidimus, quem in terra non vidimus: illorum oculis et manibus vix
persuasum est, quod nos credimus.
2. Discipuli credunt ablatum corpus Domini. Audistis quia intravit
in monumentum discipulus ejus, et vidit linteamina posita, et
credidit: nondum enim noverat Scripturas, quia oportebat eum a
mortuis resurgere. Sic audistis, sic lectum est: Vidit, et
credidit; nondum enim noverat Scripturas. Ergo debuit dici:
Vidit, et non credidit; nondum enim noverat Scripturas. Quid ergo
est, Vidit linteamina, et credidit? Quid credidit? Quod dixerat
mulier, Tulerunt Dominum de monumento. Si enim audistis, imo quia
audistis, hoc dixerat illa mulier: Tulerunt Dominum de monumento,
et nescio ubi posuerunt eum. Hoc audito cucurrerunt: et intravit in
monumentum, vidit linteamina, et credidit quod dixerat mulier,
ablatum esse Christum de monumento. Quare credidit ablatum esse et
furatum Christum de monumento? quare? Nondum enim noverat
Scripturas, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Intraverat, non
invenerat. Resurrexisse eum credere debuit, non furatum esse.
3. Apparitio Christi Magdalenae. Quid sibi ergo vult? Solemus
vobis inde omni anno loqui. Sed lectio ipsa solemniter legitur, et
sermo ipse solemniter reddatur. Quare dixit Dominus Christus mulieri
jam agnoscenti. Primo enim dixerat, Quem quaeris? quid ploras?
Illa autem putabat eum esse hortulanum. Et revera, si consideres
quomodo olera ipsius simus, hortulanus est Christus. Nonne est
hortulanus, qui posuit granum sinapis in horto suo? id est, semen
minimum et fervidum: et crevit et ascendit, et fecit arborem tantam,
ut etiam volucres coeli requiescerent in ramis ejus. Si habueritis,
ipse dicit, fidem, sicut granum sinapis (Matth. XVII, 19).
Modicum videtur granum sinapis, nihil contemptibilius aspectu; nihil
fortius gustu. Quod quid est aliud, nisi maximus ardor et intima vis
fidei in Ecclesia? Ergo merito putavit eum hortulanum; et ait illi,
Domine, honorificentiae causa: quia beneficium petebat, ideo
Dominum vocabat. Si tu abstulisti eum, inquit, ostende mihi ubi
posuisti eum, et ego eum tollam. Quasi diceret: Mihi necessarius
est, tibi non. O mulier necessarium tibi putas mortuum Christum:
vivum agnosce. Tu mortuum quaeris: sed ipse tecum vivus loquitur.
Nihil autem nobis mortuus prodesset, nisi a mortuis resurrexisset.
Et qui quaerebatur mortuus, vivum se ostendit. Quomodo vivum?
Proprio nomine ipsam appellavit: Maria. Et continuo illa nomine suo
audito, Rabboni, respondit. Hortulanus enim potuit dicere, Quem
quaeris? quid ploras? Maria, non posset dicere nisi Dominus.
Nomine ipse appellavit, qui ad regnum coelorum vocavit. Hoc nomen
dixit, quod in libro suo ipse scripserat, Maria. Et illa,
Rabboni: quod est magister. Ipsum cognoverat, a quo ut
cognosceretur illuminabatur: jam qui prius hortulanus putabatur,
Christus videbatur. Et Dominus ad illam, Noli me tangere; nondum
enim ascendi ad Patrem meum.
4. Quomodo intelligenda verba Christi ad Magdalenam. Tangere
fide. Quid sibi hoc vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad
Patrem meum? Si non illum poterat tangere in terra stantem, poterat
tangere in coelo sedentem? Tanquam diceret: Modo noli me tangere,
tunc me tanges cum ascendero ad Patrem. Recolat Charitas vestra
hesternam lectionem, quando apparuit discipulis Dominus, et
putaverunt se spiritum videre: ille autem volens eis hunc tollere
errorem, praebuit se tangendum. Quid dixit? Heri lectum est: inde
Sermo fuit. Quid turbati estis, inquit, et cogitationes ascendunt
in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: palpate et videte
(Luc. XXIV, 37-39). Numquid jam ascenderat ad Patrem,
quando dicebat, Palpate et videte? Praebet se tangendum discipulis
suis, non tangendum, sed palpandum, ut fides fiat verae carnis, veri
corporis, ut exhibeatur etiam tactibus humanis soliditas veritatis:
praebet ergo se palpandum manibus discipulorum; et mulieri dicit,
Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quid sibi
vult? Viri non potuerunt eum tangere nisi in terra, mulieres eum
habebant tangere in coelo? Quid est ergo tangere, nisi credere?
Fide enim tangimus Christum: et melius est manu non tangere, et fide
tangere, quam manu palpare, et fide non tangere. Non magnum fuit
manu Christum tangere. Judaei tetigerunt quando comprehenderunt,
tetigerunt quando ligaverunt, tetigerunt quando suspenderunt:
tetigerunt, et male tangendo, quod tetigerunt, perdiderunt.
Tangendo fide, o Ecclesia catholica, fides te salvam facit. Tu
tantum fide tange, id est, fideliter accede et firmiter crede. Si
Christum tantummodo hominem putaveris, in terra tetigisti. Si
Christum Deum credideris aequalem Patri, tunc tetigisti quando
ascendit ad Patrem. Ergo ascendit nobis, quando illum recte
intelligimus. Semel tunc illo in tempore ascendit, sed modo quotidie
ascendit. O quam multis necdum ascendit, et quam multis adhuc in
terra jacet? Quam multi dicunt: Homo fuit magnus? Quam multi
dicunt: Propheta fuit? Quam multi antichristi exstiterunt, qui
dicerent, ut Photinus: Homo fuit, plus nihil habuit; sed omnes
homines pios et sanctos excellentia sapientiae et justitiae superavit:
nam Deus non fuit. O Photine, in terra tetigisti, festinasti
tangere, praecipitasti te: et ideo ad patriam non pervenisti, quia in
via errasti.
5. Cur Christus distincte dicit, Patrem meum et patrem vestrum,
etc. Deinde verba ipsius audiamus. Ascendo ad Patrem meum et
Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Quare non, Ad Patrem
nostrum et Deum nostrum; sed cum distinctione, Patrem meum et
Patrem vestrum? Patrem meum, quia unicus sum: Patrem vestrum,
gratia, non natura. Patrem meum quia hoc semper fui: Patrem
vestrum, quia ego vos elegi. Deum meum et Deum vestrum. Unde Deus
Christi Pater? Pater ejus, quia genuit eum. Unde Deus ejus?
Quia et creavit. Genuit eum Verbum unigenitum; creavit eum ex
semine David secundum carnem. Ergo et Pater Christi, et Deus
Christi: Pater Christi, secundum divinitatem; Deus Christi,
secundum infirmitatem. Audi unde Deus Christi, Psalmum
interrogemus: De ventre matris meae, inquit, Deus meus es tu
(Psal. XXI, 11). Ante ventrem matris meae Pater meus, de
ventre matris meae Deus meus. Quare ergo et ibi distinctio, puta,
Patrem meum et Patrem vestrum? Est distinctio, quia aliter Pater
unigeniti Filii, aliter Pater noster: illius Pater per naturam,
noster per gratiam. Debuit ergo dicere, ad Patrem meum et Patrem
vestrum, et, Deum nostrum. Quia Deus creaturae, si sit Deus, et
ideo Christi, quia et creatura Christus secundum hominem: Pater
Christi distincte, quia creator Christus; Deus Christi, quare
distincte, cum secundum hominem creatura Christus, creatura et nos?
Secundum hominem Christus utique servus, formam servi accipiens,
juxta Apostolum (Philipp. II, 7). Quare ergo Deum meum et
Deum vestrum ibi distincte? Distincte plane. Nos enim omnes Deus
noster per propaginem peccati formavit: ille et homo aliter factus
est. Ille de virgine natus est : illum mulier non concupiscendo, sed
credendo concepit. Ille propaginem peccati ex Adam non traxit. Nos
omnes per peccatum nati sumus: ille sine peccato natus est, qui
peccata mundavit. Ergo et ibi distinctio, Deum meum et Deum
vestrum. Ex semine enim creati estis, ex masculo et femina, ex
concupiscentia carnis venistis cum propagine peccati, quibuscumque
Scriptura dicit: Quis mundus in conspectu tuo? Nec infans, cujus
unius diei est vita super terram (Job. XIV, 4, sec. LXX).
Denique cum infantibus curritur, ut solvatur illis quod non vivendo
addiderunt, sed quod nascendo traxerunt. Non sic Christus. Deum
meum et Deum vestrum: Deum meum, propter similitudinem carnis
peccati; Deum vestrum, propter carnem peccati.
6. Conclusio. Hucusque de lectione evangelica, quae pertinet ad
resurrectionem Domini, quam scripsit Joannes evangelista, sermonem
fecisse suffecerit: propterea quia legendae erunt aliae lectiones
ipsius Evangelii Joannis de ipsa resurrectione Domini. Nemo enim de
resurrectione ejus copiosius narravit quam sanctus Joannes, ita ut uno
die legi non possit: sed legitur et alio, legitur et tertio, quousque
finiatur quidquid et Joannes sanctus de Domini resurrectione
scripsit.
|
|