|
1. Resurrectio ex quatuor Evangeliis recitata. Resurrectio Domini
nostri Jesu Christi secundum veritatem quatuor Evangelistarum
hesterno die videturesse completa. Primo enim die lecta est
resurrectio secundum Matthaeum, alio die secundum Lucam, tertio die
secundum Marcum, quarto, id est hesterno secundum Joannem. Sed
quoniam Joannes et Lucas de ipsa resurrectione et quae contigerunt
post resurrectionem, plurima scripserunt, quae non possunt una
lectione recitari; et heri audivimus aliquid secundum Joannem, et
hodie, et adhuc aliae lectiones restant. Hodie ergo quid audivimus?
Quia ipso die quo resurrexit, id est dominico die, cum sero factum
esset, et essent discipuli in uno loco, et ostia clausa essent propter
timorem Judaeorum, apparuit Dominus in medio eorum. Ipso ergo die,
sicut evangelista Joannes testis est, bis apparuit discipulis suis,
mane et sero. Ex eo quod mane apparuit, etiam ipsa lectio recitata
est: quod vero eodem die sero rursus apparuerit, modo cum recitaretur
audivimus. Non opus erat ut a me ista commemorarentur, sed ut, a
vobis adverterentur: propter quorumdam vero minorem intelligentiam vel
majorem negligentiam oportuit commemorare, ut sciatis non solum quid
audistis, sed etiam de qua Scriptura vobis legitur quod audistis.
2. Christi ad discipulos per ostia clausa intrantis miraculum ex
aliis miraculis suadetur. Videamus ergo quid nobis ad loquendum
hodierna lectione proponitur. Ipsa quippe lectio admonet nos, et
quodam modo loquitur nobis, ut aliquid dicamus, quemadmodum Dominus
qui in ea soliditate corporis resurrexit, ut non solum videretur a
discipulis, sed etiam tangeretur, potuerit illis apparere ostiis
clausis. Nonnulli enim de hac re ita moventur, ut pene
periclitentur, afferentes contra miracula divina praejudicia
ratiocinationum suarum. Sic enim disputant: Si corpus erat, si caro
et ossa erant, si hoc surrexit de sepulcro, quod pependit in ligno;
quomodo per clausa ostia intrare potuit? Si non potuit, dicunt, Non
est factum. Si potuit, quomodo potuit? Si comprehendis modum, non
est miraculum: et si miraculum tibi non videtur, propinquas ut neges
quia et de sepulcro resurrexit. Respice ab initio miracula Domini
tui, et redde mihi de singulis rationem. Vir non accessit, et virgo
concepit. Redde rationem, quomodo sine masculo virgo conceperit.
Ubi defecerit ratio, ibi est fidei aedificatio. Ecce habes unum in
Domini conceptu miraculum: audi etiam in partu. Virgo peperit, et
virgo permansit. Jam tunc Dominus antequam resurgeret, per clausa
ostia natus est. Quaeris a me et dicis: Si per clausa ostia
intravit, ubi est corporis modus? Et ego respondeo: Si super mare
ambulavit, ubi est corporis pondus? Sed fecit illud Dominus tanquam
Dominus. Numquid ergo cum resurrexit, destitit esse Dominus? Quid
quod et Petrum fecit ambulare super mare (Matth. XIV,
25-29)? Quod in illo divinitas potuit, in isto fides implevit.
Sed Christus, quia potuit; Petrus, quia Christus adjuvit. Si
ergo coeperis humano sensu miraculorum discutere rationem, timeo ne
perdas fidem. Nescis nihil esse impossibile Deo? Quicumque ergo
tibi dixerit, Si intravit per ostia clausa, non erat corpus:
responde tu illi a contrario, Imo si tactus est, corpus erat; si
manducavit, corpus erat: et fecit illud miraculo, non natura. Nonne
admirandus est quotidianus cursus ipse naturae? Omnia miraculis plena
sunt: sed assiduitate viluerunt. Redde mihi rationem: aliquid
interrogo de consuetis et solitis: redde rationem, quare tam magnae
arboris fici semen tam modicum est, ut videri vix possit, et humilis
cucurbita tam grande semen parit. In illo tamen grano seminis exiguo,
vix visibili, si consideres animo, non oculis; in illa exiguitate,
illis angustiis, et radix latet, et robur insertum est, et folia
futura alligata sunt, et fructus qui apparebit in arbore, jam est
praemissus in semine. Non opus est multa percurrere: de quotidianis
rebus nemo reddit rationem, et exigis a me de miraculis rationem.
Evangelium ergo lege, et crede facta quae mira sunt. Plus est quod
fecit Deus, et non miraris quod excedit omnia opera: nihil erat, et
mundus est.
3. Confirmatur ex dicto Domini de camelo, qui Deo faciente potest
intrare per foramen acus. Sed non potuit, inquis, corporis moles
transire per ostia, quae clausa erant. Quanta erat illa moles, rogo
te? Tanta utique, quanta est in omnibus: numquid tanta, quanta est
in camelo? Non utique tanta. Lege Evangelium, audi ipsum:
difficultatem divitis intrantis in regnum coelorum cum voluisset
ostendere, ait, Facilius intrat camelus per foramen acus, quam dives
in regnum coelorum. Hoc audito discipuli, considerantes nullo modo
fieri posse ut camelus per foramen acus intraret, contristati sunt apud
se, dicentes: Si ita est, quisnam poterit salvare semetipsum? Si
facilius intrat camelus per foramen acus quam dives in regnum coelorum;
nullo modo potest camelus intrare per foramen acus; nullus ergo divitum
salvari potest. Respondit Dominus: Quae hominibus impossibilia
sunt, Deo facilia sunt (Luc. XVIII, 25-27). Potest
Deus et camelum per foramen acus trajicere, et divitem introducere in
regnum coelorum. Quid mihi de ostiis clausis calumniaris? Ostia
clausa habent vel rimam: compara rimam ostiorum foramini acus, compara
molem carnis humanae magnitudini camelorum; et noli calumniari
divinitati miraculorum.
|
|