|
1. Piscatio ad mare Tiberiadis non sine mysterio. In piscationibus
duabus figura Ecclesiae praesentis ac futurae. Et hodie lectio
recitata est de his quae facta sunt post resurrectionem Domini secundum
evangelistam Joannem. Audivit nobiscum Charitas vestra, Dominum
Jesum Christum ad mare Tiberiadis ostendisse se discipulis suis; et
qui eos jam fecerat piscatores hominum, invenit eos adhuc piscatores
piscium. Per totam noctem nihil ceperunt: viso autem Domino, et eo
jubente retia mittentes, ceperunt quantum numerum audistis. Nunquam
hoc Dominus juberet, nisi aliquid significare vellet, quod nobis
nosse expediret. Quid ergo pro magno potuit ad Jesum Christum
pertinere, si pisces caperentur, aut si non caperentur? Sed illa
piscatio, nostra erat significatio. Recolamus ergo vobiscum duas
illas piscationes discipulorum factas jubente Domino Jesu Christo,
unam ante passionem, alteram post resurrectionem. In his ergo duabus
piscationibus tota figuratur Ecclesia, et qualis est modo, et qualis
erit in resurrectione mortuorum. Modo enim habet sine numero multos,
et bonos et malos: post resurrectionem autem habebit certo numero solos
bonos.
2. Piscatio prima. Recordamini ergo primam piscationem, ubi
videamus Ecclesiam qualis est in isto tempore. Dominus Jesus invenit
discipulos suos piscantes, quando primum eos vocavit, ut sequerentur
eum. Tunc tota nocte nihil ceperunt. Eo autem viso, audierunt ab
illo, Mittite retia. Domine, inquiunt, per totam noctem nihil
cepimus; sed ecce in verbo tuo rete mittimus. Miserunt, jubente
Omnipotente. Quid potuit aliud fieri, nisi quod ille voluisset?
Sed tamen eodem ipso facto aliquid nobis, ut dixi, quod nosse
expediat, significare dignatus est. Missa sunt retia. Adhuc
Dominus nondum erat passus, nondum resurrexerat. Missa sunt retia:
ceperunt tantum piscium, ut duo navigia implerentur, et ipsa retia
eadem piscium multitudine scinderentur (Luc. V, 1-11). Tunc
illis dixit: Venite et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV,
19). Acceperunt ab illo retia verbi Dei, miserunt in mundum
tanquam in mare profundum: ceperunt quantam multitudinem Christianorum
cernimus et miramur. Duo autem illa navigia, duos populos
significabant, Judaeorum et Gentium, Synagogae et Ecclesiae,
circumcisionis et praeputii. Illorum enim duorum navigiorum, tanquam
duorum parietum de diverso venientium, lapis angularis est Christus
(Ephes. II, 11-22). Sed quid audivimus? Ibi premebantur
navigia prae multitudine. Sic fit modo: multi christiani qui male
vivunt, Ecclesiam premunt. Parum est quia premunt - et retia
disrumpunt. Nam si non essent retia scissa, schismata non essent
commissa.
3. Secunda piscatio. Transeamus ergo ab ista piscatione quam
toleramus, et ad illam veniamus quam ardenter optamus et fideliter
exoptamus. Ecce Dominus mortuus est, sed resurrexit: apparuit ad
mare discipulis suis, jubet eos retia mittere, non quomodocumque.
Intendite. Nam in prima piscatione non illis dixit, Mittite retia
in dexteram, aut in sinistram. Quia si diceret, In sinistram; soli
mali significarentur: si diceret, In dexteram; soli boni
figurarentur. Ideo non dixit, vel, In dexteram, vel, In
sinistram, quia permixti erant capiendi boni cum malis. Jam modo post
resurrectionem qualis erit Ecclesia, audite, discernite, gaudete,
sperate, comprehendite. Mittite, inquit, retia in dexteram partem.
Jam dexteri capiuntur: nulli mali timeantur. Scitis enim quia dixit
se separaturum esse oves ab haedis; oves positurum ad dexteram, haedos
ad sinistram: sinistris dicturum, Ite in ignem aeternum; dexteris
dicturum, Accipite regnum (Matth. XXV, 41, 34). Ecce
unde, Mittite retia in dexteram partem. Miserunt, ceperunt: certus
est numerus; nemo est ibi super numerum (Psal. XXXIX, 6).
Modo autem quanti super numerum accedunt ad altare, in populo Dei
videntur, et in libro vitae non scribuntur. Ibi ergo certus numerus
est. De quibus piscibus et vos esse affectate; non audiendo tantum et
laudando, sed intelligendo et bene vivendo. Mittuntur ergo retia,
capiuntur pisces magni. Quis est enim ibi tunc parvus, quando erunt
aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30)? Capiuntur ergo
pisces magni, centum quinquaginta et tres. Dicet mihi aliquis, Et
tot erunt sancti? Absit a nobis ut tantam paucitatem esse sanctorum et
in illo regno futurorum etiam de sola ista Ecclesia suspicemur.
Certus numerus erit: sed millia millium erunt de populo Israelitico.
Joannes sanctus in Apocalypsi de solo populo Israel duodecies duodena
millia dicit futuros, qui se cum mulieribus non conquinaverunt;
virgines enim permanserunt. At vero de caeteris gentibus venire dicit
cum stolis albis tanta millia hominum, quae numerare nemo potest
(Apoc. VII et XIV).
4. Numerus piscium quid mysterii habeat. Praecepta nullus implet,
nisi adjutus gratia. Aliquod ergo signum vult iste numerus, et
anniversaria solemnitate sermonis hujus commemorare vobis debeo, quod
omni anno soletis audire. Centum quinquaginta et tres pisces, numerus
est significans millia millium sanctorum atque fidelium. Quare autem
isto numero tot millia, quae futura sunt in regno coelorum, Dominus
significare dignatus est? Audite quare. Scitis Legem datam esse per
Moysen populo Dei, et in ipsa Lege praecipuum commemorari
Decalogum, id est, decem praecepta Legis. Quorum est unum
praeceptum de colendo uno Deo; secundum praeceptum, Ne accipias
nomen Domini Dei tui in vanum; tertium praeceptum de observatione
sabbati, quod Christiani spiritualiter observant, Judaei carnaliter
violant. Ista tria praecepta ad Deum pertinent, reliqua septem ad
homines: propter illa duo principalia, Diliges Dominum Deum tuum in
toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et
diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his duobus mandatis, tota
Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Quia
ergo duo sunt ista praecepta, in illo Decalogo tria pertinent ad
dilectionem Dei, et septem ad dilectionem proximi. Quae sunt septem
pertinentia ad hominem? Honora patrem tuum et matrem, Non
moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium
dixeris, Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces rem
proximi tui (Exod. XX, 1-17).
Haec decem praecepta nemo implet vribus suis, nisi adjuvetur gratia
Dei. Si ergo legem nemo implet viribus suis, nisi Deus adjuvet
Spiritu suo; jam recolite quemadmodum Spiritus sanctus septenario
numero commendatur, sicuti sanctus propheta dicit, implendum hominem
Spiritu Dei, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis,
scientiae et pietatis, Spiritu timoris Dei (Isai. XI, 2,
3). Istae septem operationes commendant septenario numero Spiritum
sanctum, qui quasi descendens ad nos, incipit a sapientia, finit ad
timorem. Nos autem ascendentes incipimus a timore, perficimur in
sapientia. Initium enim sapientiae timor Domini (Eccli. I,
16). Si ergo Spiritu opus est ut lex possit impleri, accedant
septem ad decem, fit numerus decem et septem. Si computes ab uno
usque ad decem et septem, fiunt centum quinquaginta et tres. Non opus
est omnia nunc numerare, apud vos numerate: sic computate, unum et
duo et tria et quatuor sunt decem. Quomodo decem sunt unum et duo et
tria et quatuor, sic adde caeteros numeros usque ad decem et septem:
et invenis numerum sacrum fidelium atque sanctorum in coelestibus cum
Domino futurorum.
|
|