|
1. Piscatio jussu Domini facta duplex. Audivimus Evangelium,
quemadmodum Dominus Jesus, post resurrectionem apparuit discipulis
piscantibus ad mare Tiberiadis. Quando eos vocavit primum, dixerat
eis: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth.
IV, 19). Et tunc quidem quando vocati sunt, ad ejus verbum
mittentes retia, ceperunt magnam multitudinem piscium; sed numerus non
est dictus. Deinde in ipsa piscatione prima, non eis dixerat,
Mittite rete in dexteram partem: sed tantum dixerat, Mittite; nec,
In dexteram dixit; nec, In sinistram. Captus est autem tantus
piscium numerus, ut esset sine numero, et onerata sunt navigia eorum.
Et quomodo onerata sunt? Sic loquitur Evangelium, Ut pene
mergerentur (Luc. V, 1-11). Tunc eis dixit quod
commemoravi, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum. Ad
ipsa retia pertinemus, sumus quidem illis retibus capti; sed non
remanemus captivi. Non timeat capi homo: si capi potest, decipi non
potest. Sed quid sibi vult ista postrema piscatio, de qua hodie
lectum est Evangelium? Apparuit Dominus piscatoribus stans in
littore, et quaesivit ab eis utrum haberent pulmentarium. Dixerunt se
non habere; nihil enim ceperant tota nocte. Et ait illis, Mittite
in dexteram partem: quod tunc non dixerat. Et fecerunt; et non
poterant trahere retia prae multitudine piscium. Inventi sunt autem
pisces centum quinquaginta tres. Et quoniam in illa prima piscatione
dictum erat quia prae multitudine piscium retia rumpebantur, pertinuit
ad curam Evangelistae in ista piscatione dicere, Et cum tam magni
essent, non est scissum rete.
2. Piscationes duae statum Ecclesiae praesentis et futurae
adumbrant. Donatistarum schisma. Discernamus piscationes duas; unam
ante resurrectionem, alteram post resurrectionem. In illa mittuntur
passim retia: non nominatur dextera, ne intelligantur soli boni; non
nominatur sinistra, ne intelligantur soli mali: ergo permixti boni et
mali. Et retia prae multitudine rumpebantur. Rupta retia significant
schismata. Videmus, sic est, sic fit. Implentur navigia duo
propter populos duos de circumcisione et praeputio: et sic implentur,
ut premantur, et pene mergantur. Hoc quod significat, gemendum est.
Turba turbavit Ecclesiam. Quam magnum numerum fecerunt male
viventes, prementes et gementes ? Sed propter pisces bonos non sunt
mersa navigia. Disseramus illam piscationem novissimam post
resurrectionem. Malus ibi nullus, magna securitas, sed si bonus
eris. Inter malos estote boni, et eritis sine malis boni. In ista
piscatione est quod moveamini: inter malos estis. O qui fideliter me
auditis, o vos ad quos non perit quod dico, o vos quibus verbum non
per aures transit, sed in cor descendit, o vos qui plus timetis male
vivere quam male mori: quia si bene vixeris, male mori non poteris :
vos ergo qui me auditis, ut non solum credatis, sed etiam bene
vivatis; vivite bene, et inter malos vivite bene, retia nolite
disrumpere. Qui multum sibi placuerunt, et quasi malos sustinere
noluerunt, retia ruperunt, in mari perierunt. Vivite inter malos
bene, non vobis suadeant mali christiani male vivere. Non dicat cor
tuum: Ego solus sum bonus. Si coeperis esse bonus; crede esse et
alios, si tu esse potueris. Ne adulteretis, ne fornicemini, ne
fraudem faciatis, ne furemini, ne falsum testimonium dicatis, ne
falsum juretis, ne inebriemini, ne commodatum negetis, ne inventum
alicujus in vico non reddatis. Haec et talia facite, securi inter
malos pisces. Intra eadem retia natatis; sed venietis ad littus,
post resurrectionem in dextera inveniemini. Ibi nullus est malus.
Quid enim, quia legem nostis, quia Dei mandata cognoscitis, quia
scitis quid sit bonum et malum, quid vobis prodest, si non faciatis?
Non ne ipsa scientia punitur conscientia? Sic discite, ut faciatis.
3. Mandata Dei nonnisi per gratiam impleri, intelligitur in numero
piscium captorum. Mandata Dei propter magnum perfectionis mysterium
Decalogo continentur. Decem praecepta Legis sunt scripta in tabulis
lapideis digito Dei, hoc est Spiritu sancto: in una tabula,
praecepta quae ad Deum pertinent; in altera, quae ad hominem
pertinent. Quare hoc? Quia in dilectione Dei et proximi tota Lex
pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Sed quid
valent ista decem? Data est lex, sed si data esset lex quae posset
vivificare, omnino ex lege esset justitia (Galat. III, 21).
Nosti legem, et non facis legem; Littera occidit: ut autem facias
quod nosti, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6).
Accedant ad decem septem. Sicut enim lex Decalogo significatur, ita
Spiritus sanctus septiformis ostenditur. Ipse invocatur super
baptizatos, ut det illis Deus, secundum prophetam, Spiritum
sapientiae et intellectus: ecce duo. Spiritum consilii et
fortitudinis: ecce quatuor. Spiritum scientiae et pietatis: ecce
sex. Spiritum timoris Domini: ecce septem (Isai. XI, 2,
3). Quando ista septem accesserunt, fiunt decem. Quid dixi?
Quasi absurdum est: Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem:
quasi oblitus sum numerare. Ergo dicere debui. Cum septem ad decem
accesserunt, fiunt decem et septem. Hoc omnes norunt: nam cum
dicerem, Cum septem ad decem accesserunt, fiunt decem; pueri isti
non me ridebant? Et tamen dico, et repeto, non erubesco. Cum
intellexeritis, non reprehendetis computantem, sed amabitis
disputantem. Decem sunt illa praecepta legis: sed enumeravi et septem
cooperationes Spiritus sancti. Cum ista septem accesserint, fiunt
decem: cum Spiritus sanctus accesserit, impletur lex. Si autem ista
septem non accesserint, non fiunt illa decem: in littera erunt, sed
littera occidit; scientia praevaricatorem facit. Accedat Spiritus,
et impletur lex, adjutorio Dei, non viribus tuis. Ergo vide: non
valde amemus pertinere ad illa decem. Si enim ex lege justitia, ergo
Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21). Sed quo
pertineamus? ad illa septem? Tale est ac si facere possimus, sed
quid facimus nesciamus. Ergo ad decem septem pertineamus. Lex
jubet, Spiritus juvat: lex agit tecum, ut scias quid facias;
Spiritus, ut facias. Ergo ad decem septem pertineamus, et
computemus decem septem, et inveniemus nos in centum quinquaginta
tribus. Jam nostis, saepe dixi, saepe ostendi. Ab uno usque ad
quatuor decem sunt: sed si omnes addas. Unum sequantur duo: adde et
duo, jam tria sunt: post duo sequantur tria, jam sex sunt: post tria
sequantur quatuor, jam decem sunt. Quid me rumpo? Quod nostis
loquor. Addite caeteros numeros, et pervenietis. Cum perveneritis
ad decem et septem, ad centum et quinquaginta et tres crescendo
pervenietis. Quid est crescendo? Proficiendo tanquam gradatim
pervenietis ad dexteram, Obedite nobis, computate vobis.
|
|