|
1. Ignobiles cur prius electi a Christo. Dominus Jesus infirma
mundi eligens, ut confunderet fortia, et colligens Ecclesiam suam de
toto orbe terrarum, non coepit ab imperatoribus, aut a senatoribus,
sed a piscatoribus. Quaecumque enim dignitates fuissent prius
electae, sibi hoc auderent tribuere, non Dei gratiae. Hoc consilium
secretum Dei, hoc consilium Salvatoris nostri exponit Apostolus,
ubi dicit:
|
“Videte enim vocationem vestram, fratres,”
|
|
Apostoli
verba sunt,
|
“quia non multi sapientes secundum carnem, non multi
potentes, non multi nobiles; sed infirma mundi elegit Deus, ut
confunderet fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus,
et ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, ut quae sunt evacuentur, ut
non glorietur omnis caro coram illo”
|
|
(I Cor. I, 26-29).
Hoc et propheta dixit:
|
“Omnis vallis implebitur, omnis mons et
collis humiliabitur, aequalitas campi constituetur”
|
|
(Isai. XL,
4). Denique hodie ad gratiam Domini pariter accedunt nobiles et
ignobiles, doctus et imperitus, pauper et dives. Ad istam gratiam
accipiendam non se praeponit superbia humilitati, nihil scienti, nihil
habenti. Sed quid eis dixit? Venite post me, faciam vos piscatores
hominum (Matth. IV, 19). Si illi piscatores non
praecessissent, nos quis cepisset? Modo magnus est quilibet orator,
si potuerit bene exponere de quo scripsit piscator.
2. Piscationum duarum discrimen et mysterium. Prima piscatione boni
et mali significantur congregandi. Periculum ex malorum felicitate.
Schismata. Cum ergo piscatores piscium elegisset Dominus Jesus
Christus, et fecisset piscatores hominum, in ipsis etiam
piscationibus eorum aliquid nos voluit admonere de vocatione populorum.
Duas piscationes attendite necessaria distinctione discretas: unam,
quando Dominus elegit eos de piscatoribus, et fecit eos discipulos
suos; alteram, quam modo audivimus, cum sanctum Evangelium
legeretur, post resurrectionem Domini nostri Jesu Christi: illam
ante resurrectionem, istam post resurrectionem. Quid intersit inter
ambas piscationes, valde debemus attendere: navigium est instructionis
nostrae nova Evangelii praedicatio, in quo et piscantes invenit,
quibus et ait, Mittite retia. Dixerunt illi: Tota nocte nil
cepimus, frustra laboravimus; ecce in nomine tuo mittemus retia.
Miserunt, et tantum ceperunt, ut implerent duas naviculas, quae
piscium multitudine ita premebantur, ut propemodum mergerentur.
Deinde ipsa multitudine piscium disrupta sunt retia. Tunc ait illis,
Venite post me, et faciam vos piscatores hominum. Tunc relictis
retibus et naviculis, secuti sunt Christum (Luc. V, 1-11).
Modo post resurrectionem exhibuit nobis Dominus Christus aliam
piscationem, distantem ab illa superiore. Tunc enim, Mittite
retia, dixit: nec, In sinistram; nec, In dexteram partem; sed
tantum, Mittite retia, dictum est. Si enim diceret, In
sinistram, malos solos significaret; si, In dexteram, solos bonos.
Quia ergo nec In dexteram nec In sinistram dixit, boni et mali
significantur, de quibus loquitur Evangelium alio loco: quia misit
paterfamilias servos suos parata coena, et adduxerunt quos invenire
potuerunt, bonos et malos, et impletae sunt nuptiae discumbentibus
(Matth. XXII, 8, 10). Talis est modo Ecclesia, plena
bonis et malis. Multitudine impletur Ecclesia: sed multitudo ista
aliquando premit, et prope naufragium conatur adducere. Male
viventium multitudo bene viventes ita perturbat, ut qui bene vivit,
stultum se putet, quando attendit alios male vivere: maxime quia
secundum bona hujus saeculi inveniuntur multi felices nocentes, et
inveniuntur multi infelices innocentes. Et quam metuendum est ne
naufragio prematur atque mergatur! Quam metuendum est, charissimi,
ne dicat qui bene vivit: Quid mihi prodest, quia bene vivo! Ecce
enim ille male vivit et honoratior est me. Mihi quid prodest quia bene
vivo? Periclitatur: timeo ne mergatur. Alloquar eum, ut de
profundo erigatur. Qui bene vivis, bene vive: noli fatigari, noli
retro respicere. Vera est promissio Domini tui dicentis, Qui
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV,
13). Attendo, inquis, quod alius male vivit, et felix est.
Falleris, infelix est: et eo est infelicior, quo sibi videtur
felicior. Insania est, quod non agnoscit miseriam suam. Si videres
febrientem ridentem, tu plangeres insanientem. Quod tibi promissum
est, nondum venit. Ille qui tibi felicior videtur, rebus visibilibus
et temporalibus pascitur, ipsis laetatur: nec attulit ea, nec auferet
ea. Nudus ingressus est, nudus est exiturus. A falsis gaudiis
venturus est ad veros dolores. Tibi autem quod promissum est, nondum
venit. Dura, ut pervenias; persevera, ne deficiendo te ipsum
fraudes: nam Deus te fallere non potest. Ecce dixi breviter, ne
navigia mergantur. Accessit aliud ad illam piscationem detestabilius,
ut retia rumperentur. Rupta sunt retia, haereses factae sunt. Quid
enim aliud sunt schismata, nisi scissurae? Sic ferenda et toleranda
est prima piscatio, ut nemo taedio fatigetur: quamvis scriptum sit,
Taedium tenuit me pro peccatoribus relinquentibus legem tuam (Psal.
CXVIII, 53). Navigium clamat, quod prematur a multitudine,
tanquam ipsa navis habet hanc vocem: Taedium tenuit me pro
peccatoribus relinquentibus legem tuam. Etsi premeris, vide semper ne
mergaris. Tolerandi sunt mali modo, non separandi. Misericordiam et
judicium Domino canto (Psal. C, 1): prius misericordia
praerogatur, et postea judicium exercetur. Separatio in judicio
fiet. Modo audiat me bonus, ut sit melior: audiat et malus, ut sit
bonus; cum tempus est poenitentiae, nondum sententiae. Transeamus ab
ista piscatione, quae habet gaudia mixta lacrymis: gaudia, quia
colliguntur boni; mixta lacrymis, quia vix feruntur mali.
3. Altera piscatio. Numerus piscium in hac sola dictus. Mysterium
numeri piscium. Lex sine gratia nihil valet. Decem praeceptorum
distinctio. Auxilium Dei ad implendam legem necessarium. Ad illam
piscationem novissimam animum convertamus: ibi reficiamur, ibi
consolemur. Et ideo ipsa post resurrectionem Domini facta est, quia
significavit Ecclesiam, qualis post resurrectionem futura est. Ecce
dicitur discipulis piscantibus; Dominus dicit, qui et prius dixit:
sed prius, quid mitterent; modo, quo mitterent, id est, in dexteram
partem navigii. Ergo illi modo capiuntur, qui ad dexteram stabunt:
illi capiuntur, quibus dictum est, Venite, benedicti Patris mei,
percipite regnum (Matth. XXV, 34). Mittunt, et capiunt.
Ibi numerus non est dictus in prima piscatione; sola multitudo dicta
est, numerus non est definitus. Multi sunt enim super numerum modo,
id est, veniunt, intrant, implent ecclesias. Ipsi implent theatra,
qui ecclesiam. Super numerum implent: ad numerum illum qui futurus
est in vita aeterna, non pertinent, nisi mutentur, cum vivunt. Et
numquid omnes mutantur? Quomodo nec illi boni omnes perseverant.
Ideo illis dictum est: Qui perseveravit usque in finem, hic salvus
erit. Et illis qui adhuc mali sunt, dicitur: Nolo mortem
peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII,
11). Ergo ibi numerus non est dictus, quia multi super numerum
facti sunt. Dixit Psalmus: Annuntiavi, et locutus sum,
multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Modo in
dexteram, non super numerum: centum quinquaginta tres sunt, sed
magni. Hoc enim dictum est: Et cum tam magni essent, non est
scissum rete. Tunc enim congregatio sanctorum erit, divisiones et
scissurae haereticorum non erunt: pax erit, et perfecta unitas erit.
Nemo minus, nemo plus erit, integer numerus erit. Sed valde pauci
sunt; si centum quinquaginta tres tantum sunt. Absit a nobis, ut tot
soli sint in hac plebe: quanto magis in universa Ecclesia Dei?
Apocalypsis ipsius Joannis evangelistae ostendit visam fuisse tantam
multitudinem sanctorum et in illa aeternitate felicium, quantam
numerare nemo possit. Sic ibi habetur scriptum (Apoc. VII,
9). Et tamen omnes ad numerum istum pertinent, ad centum
quinquaginta tres. Ad paucitatem ampliorem volo redigere numerum
istum. Centum quinquaginta tres sunt, pauciores illos faciamus.
Decem et septem sunt isti centum quinquaginta tres. Quare decem?
quare septem? Decem, propter legem: septem, propter Spiritum.
Septenaria enim forma, propter perfectionem quae praedicatur in donis
Spiritus sancti. Requiescet, inquit Isaias propheta, super eum
Spiritus sanctus. Et cum dixisset Spiritum sanctum, enumeravit
septem virtutes. Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus
consilii et fortitudinis: habes quatuor. Spiritus scientiae et
pietatis, Spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2, 3). A
sapientia coepit, ad timorem terminavit: tanquam descendens locutus
est a summis ad ima, a sapientia ad timorem. Ab imis ad summa, a
timore ad sapientiam: Initium enim sapientiae timor Domini (Psal.
CX, 10). Hoc est donum gratiae: ista septenaria virtute in
dilectis Dei operatur Spiritus sanctus, ut aliquid lex valeat ibi.
Nam si tollas Spiritum, quid valet lex? Praevaricatorem facit.
Ideo dictum est, Littera occidit. Jubet, et non facit. Non
occidebat, antequam tibi juberetur; et si tenebat providentia
peccatorem, non tamen tenebat praevaricatorem. Jubetur, et non
facis; prohibetur, et facis: ecce littera occidit. Lex autem decem
praecepta habet. Praeceptum primum legis est, colendum esse unum
Deum, nullum alium, nullum idolum faciendum. Praeceptum secundum
est, Non accipies nomen Dei tui in vanum. Praeceptum tertium est,
Observa diem sabbati; sed spiritualiter, non carnaliter quomodo
Judaei. Ista tria praecepta ad dilectionem Dei pertinent. Sed
quia, In his duobus praeceptis, ait, tota Lex pendet et
Prophetae, id est, in dilectione Dei et in dilectione proximi
(Matth. XXII, 37-40): cum audisti quid pertineat ad
dilectionem Dei, unitas, veritas, quies; attende quid pertineat ad
dilectionem proximi. Honora patrem tuum, et matrem tuam: habes
quartum praeceptum. Non moechaberis: habes quintum. Non homicidium
facies: habes sextum. Non furtum facies: habes septimum. Non
falsum testimonium dices: habes octavum. Non concupisces rem proximi
tui: habes nonum. Non concupisces uxorem proximi, tui (Exod.
XX, 1-17): habes decimum. Qui dicit, Non concupisces,
interna pulsat, interiora percutit. Concupiscentia negotium agit.
Ecce ista Lex est in decem: quid prodest cum didiceris, et non
feceris? Praevaricator eris. Ut autem facias, auxilium necessarium
est. Unde auxilium? De Spiritu. Ergo Littera occidit, Spiritus
autem vivificat (II Cor. III, 6). Ad decem accedant
septem, fiunt decem et septem. In isto numero est omnis multitudo
perfectorum; sed quomodo perveniant ad centum quinquaginta tres, soleo
vobis dicere, et multi praeveniunt me: solemniter tamen sermo
reddendus est. Multi obliti sunt, aliqui nec audierunt: qui autem
non sunt obliti et audierunt, patienter ferant, ut alii commemorentur
et instruantur. Quando duo ambulant in via, unus celerior et alter
tardior, in potestate celerioris est ut comes non deseratur. Nihil
perdit, qui audit quod sciebat; et in eo quod nihil perdit etiam
gaudere debet, quia instruitur qui nesciebat. Decem et septem
numera, ab uno usque ad decem et septem, ita ut omnes addas, et
pervenies ad centum quinquaginta tres. Quid a me exspectatis?
Numerate vobis.
|
|