|
1. Piscationes Domini jussu factae duae. In prima piscatione tria
significata sunt: mixtura bonorum et malorum, pressura turbarum,
separationes haereticorum. Liberatoris nostri piscatio, nostra est
liberatio. Duas autem advertimus in sancto Evangelio Domini
piscationes, id est, quando ad verbum ipsius missa sunt retia: unam
prius, quando discipulos elegit; et hanc alteram, quando a mortuis
resurrexit. Illa piscatio significavit Ecclesiam, qualis est modo:
ista vero post resurrectionem Domini, significavit Ecclesiam, qualis
futura est in fine saeculi. Denique in illa priori piscatione, jussit
mitti retia, et non dixit in quam partem; sed tantummodo ut
mitterentur, praecepit. Miserunt discipuli: non dictum est, In
dexteram; non dictum est, In sinistram. Pisces enim homines
significabant: si ergo diceretur, In dexteram, soli boni futuri
erant; si diceretur, In sinistram, soli mali. Quia vero permixti
futuri erant in Ecclesia et boni et mali, sine differentia missa sunt
retia; ut caperentur pisces significantes mixturam bonorum et malorum.
Deinde et hoc ibi scriptum est, quia tantum ceperunt piscium, ut duae
naviculae impletae mergerentur, hoc est, ad submersionem premerentur
(Luc. V, 1-7). Non enim submersa sunt illa duo navigia, sed
periclitata. Unde periclitata? Multitudine piscium. Significatum
est hinc, quia per multitudinem quam collectura erat Ecclesia,
periclitatura erat disciplina. Et hoc adjunctum est in illa
piscatione, atque narratur, quia et retia prae multitudine piscium
disrupta sunt. Disrupta retia quid significaverunt, nisi futura
schismata? Tria ergo ista in illa piscatione significata sunt:
mixtura bonorum et malorum, pressura turbarum, separationes
haereticorum. Mixtura bonorum et malorum; quia nec in dexteram, nec
in sinistram missa sunt retia: pressura turbarum; quia tantum captum
est, ut naviculae premerentur: separationes haereticorum; quia tanta
fuerat multitudo, ut retia rumperentur.
2. Altera piscatione significatus electorum numerus. Rete missum in
dexteram, quia soli boni colligendi. Numerus, ad electos: super
numerum, ad reprobos spectat. Respicite nunc ad piscationem istam,
quae hodie recitata est. Facta est enim post resurrectionem Domini,
ut significaret talem futuram Ecclesiam post nostram resurrectionem.
Mittite, inquit, rete in dexteram partem. Discretus est ergo
numerus eorum qui ad dexteram stabunt. Meministis enim Dominum
dixisse venturum se esse cum Angelis suis, et quod congregabuntur ante
eum omnes gentes; et dividet eas, sicut pastor dividit oves ab
haedis: oves ponet ad dexteram, haedos ad sinistram. Ovibus dicturus
est, Venite, percipite regnum: haedis dicturus est, Ite in ignem
aeternum (Matth. XXV, 31-41). Mittite in dexteram.
Tanquam diceret: Jam resurrexi, Ecclesiam volo significare, quae
erit in resurrectione mortuorum. Mittite in dexteram. Missa sunt
retia in dexteram: nec poterant ea levare prae multitudine piscium.
Et ibi dicta est multitudo: sed hic certus numerus, et multitudo, et
magnitudo: ibi autem non est dictus numerus. Modo enim antequam
veniat resurrectio, et separentur boni a malis, illud impletur quod
ait propheta: Annuntiavi, et locutus sum. Quid est, Annuntiavi,
et locutus sum? Retia misi. Et quid? Multiplicati sunt super
numerum (Psal. XXXIX, 6). Est numerus, sunt super
numerum. Numerus ad sanctos pertinet, qui sunt regnaturi cum
Christo. Super numerum modo in Ecclesiam intrare possunt, in regnum
coelorum non possunt.
Quare admoneo, ut eripiatis vos de praesenti saeculo malo. Quare
admoneo, ut qui vultis vivere, non imitemini malos christianos. Non
dicatis: Quare? ille non fidelis est, et inebriatur? Quare? ille
non fidelis est, et concubinas habet? Quare? ille non fidelis est,
et quotidie fraudes facit? Quare? ille non fidelis est, et
mathematicos consulit? Modo enim qui volueritis esse grana, tunc
inveniemini in massa. Qui autem volueritis palea esse, inveniemini in
magno acervo, sed magno igne incendendo.
3. Littus, finis saeculi. Non scissum rete, quia nullae
haereses. Quis magnus, et quis minimus, in regno coelorum. Quid
ergo? Adduxerunt, inquit, retia ad littus. Petrus attraxit retia
ad littus: modo cum Evangelium legeretur, audistis. Ubi audis
littus, intellige finem maris: ubi audis finem maris, intellige
saeculi finem. In illa piscatione non ad littus attracta sunt retia:
sed ipsi pisces qui capti sunt, in naviculas fusi sunt. Hic autem
traxerunt ad littus. Spera finem saeculi. Venturus est finis; bono
dextrorum, malo sinistrorum. Et quot pisces? Attraxerunt, inquit,
retia habentia pisces centum quinquaginta tres. Et adjecit
Evangelista rem necessariam: Et cum tanti, id est, tam magni
essent, non est scissum rete. Magni erunt, sed haereses non erunt:
et ideo magis haereses non erunt, quia magni erunt. Qui sunt magni?
Lege verba ipsius Domini in Evangelio, et invenies magnos. Ait
enim quodam loco: Non veni Legem et Prophetas solvere, sed
adimplere.
Amen enim dico vobis, quoniam quicumque solverit unum de mandatis
istis minimis, et docuerit: solverit et docuerit sic; solverit male
vivendo, et docuerit bona docendo: minimus vocabitur in regno coelorum
(Matth. V, 17-19). Sed in quo regno coelorum? In
Ecclesia quae modo est; quia et ipsa vocatur regnum coelorum. Nam si
non vocaretur regnum coelorum et ista Ecclesia, quae colligit bonos et
malos, non diceret ipse Dominus in parabola loquens: Simile est
regnum coelorum sagenae missae in mare, quae congregat omnia genera
piscium. Sed ecce quid sequitur? Simile est regnum coelorum sagenae
missae in mare. Sagenae, retia sunt: congregat omnia genera
piscium. Sed quid? Trahunt illa ad littus. Hoc in parabola
Dominus dicit. Et cum traxerint ad littus, sedent, et colligunt
bonos et mittunt in vascula, malos autem projiciunt. Et exposuit quod
proposuit. Quid enim ait? Sic erit in consummatione saeculi.
Intellexistis littus? Veniunt, inquit, Angeli, et colligunt malos
de medio justorum, et mittunt in caminum ignis ardentis: ibi erit
fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 47-50). Tamen
regnum coelorum est appellata Ecclesia. Et quando quidem mare habet
pisces simul natantes et bonos et malos, in isto regno coelorum, id
est, in Ecclesia hujus temporis minimus vocatur ille qui docet bona,
et agit mala: quia ibi est et ipse. Non enim non est ibi: ibi est in
regno coelorum, id est, in Ecclesia, qualis est isto tempore.
Docet bona, agit mala: necessarius est, mercenarius est. Amen dico
vobis, ait, perceperunt mercedem suam (Id. VI, 2). Prodest
aliquid. Nam si nihil prodessent, qui bona docent et male vivunt,
non diceret ipse Dominus suo populo: Scribae et Pharisaei cathedram
Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere
nolite. Quare? Dicunt enim, et non faciunt (Id. XXIII, 2
et 3).
4. Magnus in regno coelorum. Intendat ergo Charitas vestra: volo
enim exponere qui sunt pisces magni. Qui solverit, inquit, unum de
mandatis istis minimis, minimus vocabitur in regno coelorum. Ibi
erit, sed minimus. Qui autem fecerit, et sic docuerit, magnus
vocabitur in regno coelorum. Ecce sunt illi pisces magni, ad dexteram
capti. Qui fecerit, et sic docuerit: bona fecerit, bona docuerit;
non sibi loquenti male vivendo contradixerit, cum malae vitae testem
habeat linguam bonam.
ergo
|
“fecerit, et sic docuerit,
magnus vocabitur in regno coelorum.”
|
|
Et sequitur:
|
“Dico enim
vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et
Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum”
|
|
(Matth. V,
20). Modo quomodo intelligis regnum coelorum? Illud unde dicitur
dextris, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Id.
XXV, 34). Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum
et Pharisaeorum. Quid est, plus quam Scribarum et Pharisaeorum?
Respice Scribas illos et Pharisaeos, qui cathedram Moysi sedent,
de quibus dictum est, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere
nolite: dicunt enim, et non faciunt. Ergo justitia Pharisaeorum
est, dicere et non facere. Abundet justitia vestra super Scribarum
et Pharisaeorum, ut et bona dicatis, et bene vivatis.
5. Numerus piscium centum quinquaginta trium quid significet.
Spiritus sanctus septenario commendatus. Sanctificatio nostra plena.
Jam ergo de numero centum quinquaginta trium piscium quid opus est
eadem retexere? Nostis illa. A decem et septem nascitur numerus
crescens. Incipe ab uno, perveni ad decem et septem, ut omnes
addas: id est, unum addas ad duos, et fiant tres; addas tres, et
fiant sex; addas quatuor, et fiant decem. Sic omnes adde usque ad
decem et septem, et pervenis ad centum quinquaginta tres. Tota ergo
intentio nostra esse non debet, nisi quid sibi volunt decem et septem:
ibi est enim fundamentum centum quinquaginta trium. Quid sibi volunt
decem et septem? In lege agnosce decem. Decem praecepta data sunt
prima: Decalogus dicitur scriptus in tabulis digito Dei. In decem
agnosce Legem, in septem agnosce Spiritum sanctum. Septenario enim
numero commendatur Spiritus sanctus. Ideo non nominatur in Lege
sanctificatio, nisi septimo die. Fecit Deus lucem: non dictum est,
Sanctificavit eam. Fecit firmamentum: non dictum est,
Sanctificavit firmamentum. Discrevit mare a terra, jussit germinare
terram: non dictum est, Sanctificavit. Fecit lunam et sidera: non
dictum est, Sanctificavit. Jussit animalia procedere de aquis
natantia et volantia: non dictum est, Sanctificavit. Jussit de
terra exire animalia quadrupedia et omnia repentia: non dictum est,
Sanctificavit. Fecit ipsum hominem: non dictum est,
Sanctificavit.
Ventum est ad septimum diem, ubi requievit; et ipsum sanctificavit
(Gen. II, 3). Per requiem suam Deus sanctificavit requiem
nostram. Ibi ergo erit sanctificatio nostra plena, ubi cum illo sine
fine requiescemus. Nam quare Deus requiesceret? Non enim operando
fatigatus est. Tu si verbo facias, non fatigaris; si jubeas, et
continuo fiat, stas, integer manes. Pauca verba dixit, unde totum
fecit, et subito lassatus est?
6. Lex non impletur sine Dei adjutorio. Non timore poenae lex
impletur, sed amore justitiae. Ergo legem agnosce in decem;
Spiritum sanctum agnosce in septem. Jungatur Spiritus Legi. Quia
si acceperis Legem, et defuerit tibi adjutorium Spiritus, non imples
quod legis, non imples quod tibi jubetur: sed homo sub Lege insuper
praevaricator tenetur. Accedat Spiritus, adjuvet; et fit quod
jubetur. Si desit Spiritus, littera occidit te. Quare littera
occidit te? Quia praevaricatorem te faciet. Nec potes te excusare de
ignorantia, quia legem accepisti. Jam quod faceres didicisti,
ignorantia te non excusat, Spiritus te non adjuvat: ergo periisti.
Sed quid ait apostolus Paulus, Littera occidit, Spiritus autem
vivificat (II Cor. III, 6)? Unde Spiritus vivificat?
Quia facit impleri litteram, ne occidat. Isti sunt sancti, qui
faciunt legem Dei ex dono Dei. Lex jubere potest, juvare non
potest. Accedit adjutor Spiritus; et fit jussum Dei cum gaudio,
cum delectatione. Nam multi faciunt ex timore. Sed qui faciunt
legem, timendo poenam, mallent non esse quod timerent. Qui autem
faciunt Legem amando justitiam, gaudent et ibi, quia non habent
inimicam.
7. Sermo Dei adversarius noster. Ideo dicit Dominus, Concorda
cum adversario tuo cito, dum es cum illo in via (Matth. V,
25). Quis est adversarius tuus? Sermo Legis. Quae est via?
Vita ista. Quomodo est ille adversarius? Dicit, Non moechaberis:
et tu vis moechari. Dicit, Non concupisces rem proximi tui: et tu
vis rapere res alienas. Dicit, Honora patrem et matrem: et tu
contumeliosus es in parentes. Dicit Lex, Noli dicere falsum
testimonium (Exod. XX, 1-17): tu a mendacio non recedis.
Quando vides quia ille sermo aliud jubet, et tu aliud facis, est
adversarius tuus. Adversarium habes malum, non tecum intret in
secretarium: compone dum es cum illo in via. Adest Deus qui vos
concordet. Quomodo vos concordat Deus? Donando peccata, et
inspirando justitiam, ut fiant opera bona. Cum ergo concordaveris cum
adversario, id est, cum decalogo Legis, per Spiritum sanctum,
pertinebis ad decem et septem. Cum pertinueris ad decem et septem,
jam exinde excrescet numerus ad centum quinquaginta tres. Eris ad
dexteram coronandus: ne remaneas ad sinistram damnandus.
|
|