|
1. Piscatio jussu Domini facta non sine mysterio. Altera piscatio
ante passionem. Etiam factis loquitur Christus. Multis et variis
modis, et altitudinem divinitatis suae, et misericordiam humanitatis,
in Scripturis sanctis Dominus noster Jesus Christus ostendit,
quemadmodum solet, in mysteriis et sacramentis; ut petentes
accipiant, et quaerentes inveniant, et pulsantibus aperiatur. Hoc
enim etiam quod lectum est hodie de sancto Evangelio quaerit
intellectorem, et facit gaudium spirituale, cum fuerit intellectum.
Intendat Sanctitas vestra quid sibi velit, quod eo modo se Dominum
discipulis demonstrasse sancta Scriptura testatur, quomodo
Evangelista narrat. Perrexerunt enim discipuli piscatum, et tota
nocte nihil ceperunt. Dominus autem apparuit eis mane in littore,
interrogavit utrum haberent pulmentarium: illi se dixerunt non habere.
Ait illis: Mittite retia in dexteram partem, et invenietis. Qui
quasi empturus venerat, gratis tanta largitus est; et largitus de
mari, tanquam de creatura sua. Magnum quidem miraculum. Miserunt
statim, et tantum ceperunt ut prae multitudine piscium extrahere retia
non possent. Sed hoc tantum miraculum si attendas quis fecerit, non
est mirum: multa enim majora jam fecerat. Non enim qui ante
resurrectionem mortuos suscitaverat, magnum aliquid post resurrectionem
fuit quod pisces capi fecit. Ergo interrogare debemus ipsum
miraculum, quid nobis interius loquatur. Non enim sine causa non
dixit utcumque, Mittite retia; sed, Mittite in dexteram partem.
Deinde pertinuit ad Evangelistam dicere et numerum piscium.
Pertinuit etiam dicere, Et cum tanti essent, id est, tam magni,
retia non sunt disrupta. Hoc loco recordari nos fecit, aliquando ad
jussum Domini missa esse retia, quando elegit discipulos, antequam
pateretur ipse. Ibi erat Petrus, Joannes et Jacobus. Miserunt
retia, ceperunt pisces innumerabiles, et cum unum navigium impletum
esset, quaesierunt se adjuvari a vicino navigio: et impleta sunt duo
navigia piscibus (hoc ante resurrectionem), sanc tam multis, ut
retia rumperentur (Luc. V, 1-7). Quare ibi numerus nullus
dicitur? Quare ibi retia rumpebantur, hic non rupta sunt? Quare ibi
non dictum est, ut ad dexteram partem mitterentur retia, hic autem
dixit, Mittite retia in dexteram partem? Non est utique sine causa.
Non enim faciebat ista Dominus quasi frustra et inaniter. Verbum
Dei est Christus, qui non solum sonis, sed etiam factis loquitur
hominibus.
2. Discrimen duarum piscationum. Retia, verbum Dei; mare,
saeculum. Hoc ergo nobis propositum est, quod cum vestra Charitate
tractemus, quid sibi velit ista diversitas. Etenim retia illa quae
missa sunt antea, et ceperunt innumerabilem piscium numerum, et
oneraverunt duas naves, et retia rumpebantur, et non sunt missa in
dexteram partem retia; sed neque dictum est, in sinistram. Jam
mysterium captionis illius impletur hoc tempore. Illud autem alterum
mysterium, quod non sine causa post resurrectionem fecit, jam non
moriturus, sed semper vivus futurus; non solum divinitate, qua
nunquam mortuus est, sed etiam corpore, quo pro nobis mori dignatus
est. Non ergo frustra illud ante passionem, hoc post resurrectionem.
Illic nec in dexteram, nec in sinistram, sed tantum, Mittite
retia: hic autem, Mittite in dexteram. Ibi nullus numerus, sed
sola copiosa multitudo, ut duas naves pene mergeret; nam et hoc dictum
est ibi: est hic autem et numerus, et magnitudo piscium. Deinde ibi
retia rumpebantur, hic pertinuit ad Evangelistam dicere, Et cum tam
magni essent, retia non sunt disrupta. Numquid non videmus,
fratres, verbum Dei retia esse, et hoc saeculum mare, et omnes qui
credunt intra illa retia includi? Si forte quis dubitat hoc
significare, attendat ipsum Dominum in parabola hoc dixisse, quod in
miraculo ostendit. Ait enim:
|
“Simile est regnum coelorum sagenae
missae in mare, quae congregat ex omni genere piscium. Quam, cum
impleta esset, educentes, traxerunt illam ad littus; et juxta littus
sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic
erit in fine saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio
justorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor
dentium”
|
|
(Matth. XIII, 47-50). Apparet ergo signum
habere fidei, retia missa in mare. Annon est mare hoc saeculum, ubi
se invicem homines quasi pisces devorant? An parvae procellae et
fluctus tentationis perturbant hoc mare? An parva pericula sunt
navigantium, id est, in ligno crucis patriam coelestem quaerentium?
Manifestissima ergo similitudo est.
3. Duo navigia, duo populi. Submersionis periculum ex
multitudine. Periclitatur navis Judaeorum. Illud tantum videamus,
fratres (quia resurrectio Domini novam vitam significat, quam
habebimus, cum hoc saeculum transierit), quomodo primum verbum Dei
missum est in hoc mare, id est, in hunc mundum. In hoc saeculum
fluctibus turbulentum, et tempestatibus periculosum, et naufragiis
molestum, missum est verbum Dei, et cepit multos, ita ut implerentur
duo navigia. Quae sunt duo navigia? Populi duo. Quibus populis
duobus, tanquam duobus parietibus lapis angularis factus est Dominus,
ut eos in se conjungeret ex diverso venientes (Ephes. II,
11-22). Venit enim populus Judaeorum ex alia longe
consuetudine: venit autem populus Gentium ab idolis. Venit ex
circumcisione populus Judaeorum: venit ex praeputio populus Gentium.
Ex diverso venerunt: sed in lapide angulari junguntur. Nunquam enim
angulum faciunt parietes, nisi e diverso venientes. In Christo ergo
concordaverunt duo populi, vocati ex Judaeis qui erant prope, et ex
Gentibus qui erant longe. Nam quia prope erant Judaei (jam enim
unum Deum colebant), quando crediderunt in Christum, attende quid
fecerint. Quidquid habuerunt, vendiderunt, et posuerunt pretia
praediorum suorum ante Apostolorum pedes: et distribuebatur
unicuique, prout cuique opus erat (Act. IV, 34, 35).
Liberati sunt sarcinis negotiorum saecularium, et levibus humeris
secuti sunt Christum: subdiderunt collum jugo leni, et amplectentes
lapidem angularem ex propinquo, pacati sunt. Venit autem et populus
Gentium ex longinquo, et ipse pervenit ad illum lapidem, et convenit
in pace. Istos duos populos significant duae illae naves. Sed tanta
multitudine piscium impletae sunt, ut pene mergerentur. Legimus enim
et inter ipsos, qui de Judaeis crediderant, exstitisse carnales, qui
pressuram faciebant Ecclesiae, et prohibebant Apostolos Gentibus
loqui Evangelium, dicentes, Non est missus Christus nisi
circumcisis: ut si vellent Evangelium accipere Gentes,
circumciderentur. Unde apostolus Paulus missus ad Gentes, odiosus
eis factus erat verum praedicans, qui de Judaea crediderant (Galat.
IV, 16). Volebat enim Apostolus, ut ex diverso veniens populus
Gentium, tamen angulum tangeret, ubi firma pax erat. Carnales ergo
illi exigentes cicumcisionem, non pertinebant ad numerum spiritualium:
neque jam videbant transactis sacramentis carnalibus venisse illum,
cujus praesenti luce umbrae fugaretur. Tamen quia seditiones
faciebant, quasi multitudine sua mergebant navem.
4. Navis Gentium. Retia rupta, haereses et schismata.
Attendamus etiam navem Gentium. Videamus si non tanta multitudo
collecta est in Ecclesiam, ut vix ibi appareant grana frumenti in tam
multo numero palearum. Quam multi raptores, quam multi ebriosi, quam
multi maledici, quam multi spectatores theatrorum! Nonne ipsi implent
ecclesias, qui implent et theatra? Et talia plerumque seditionibus
quaerunt in ecclesiis, qualia solent in theatris. Et plerumque si
aliquid spiritualiter dicatur aut jubeatur, resistunt, reluctantur,
sequentes carnem, repugnantes Spiritui sancto. Unde Judaeos quoque
Stephanus accusabat (Act. VII, 51). In ista civitate,
fratres mei, nonne experti sumus, quod recordatur nobiscum Sanctitas
vestra, quanto periculo nostro de ista basilica ebriositates expulerit
Deus ? Nonne seditione carnalium pene mergebatur nobiscum navis?
Unde hoc, nisi de illo numero piscium innumerabili? Deinde etiam
illud ibi dictum est, quia retia rumpebantur. Disruptis retibus,
haereses et schismata facta sunt. Retia quidem omnes concludunt: sed
impatientes pisces, nolentes venire ad cibum Domini, ubi possunt,
impingunt se, et rumpunt, et exeunt. Et retia quidem illa per totum
expanduntur: qui rumpunt autem, per loca rumpunt. Donatistae
ruperunt in Africa, Ariani ruperunt in Aegypto, Photiniani
ruperunt in Pannonia, Cataphryges ruperunt in Phrygia, Manichaei
ruperunt in Perside. Quod locis sagena illa disrupta est? Et tamen
quos includit, perducit ad littus. Perducit quidem, sed numquid qui
ruperunt retia? Omnes mali exeunt. Non quidem exeunt, nisi mali:
remanent autem et boni et mali. Nam unde perducitur sagena ad littus
cum piscibus et bonis et malis, de qua in parabola locutus est
Dominus?
5. In area Domini palea semper aliqua cum frumento. Venti paleas
ad aream reflant. Hanc enim similitudinem habet etiam area, cum
trituratur. Est palea, sunt frumenta: sed tamen qui attendunt
aream, difficile vident nisi paleam. Diligentia opus est ut frumenta
in palea inveniantur. Venti autem perflant undique aream. Et cum
trituratur, antequam subrigatur ut possit ventilari, numquid non
patitur ventos? Ventus flat ex hac parte, verbi gratia, tollit
paleas: inde rursus flat, tollit ad alteram partem. A quacumque
parte tollit paleas, et mittit in sepem, et in spinas, et quolibet.
Non potest frumentum inde tollere: non tollit ventus nisi paleas.
Sed tamen cum tulerint undique flantes venti paleas, numquid solum
triticum in area remanebit? Non inde it nisi palea: remanet autem et
palea et frumentum. Quando it omnis palea? Quando venerit Dominus
ferens ventilabrum in manu sua, et mundabit aream suam, frumenta
recondet in horreum, paleam autem comburet igni inexstinguibili
(Matth. III, 12). Melius intendat Sanctitas vestra quid
dicam. Aliquando enim venti qui tollunt paleam de area, iterum flant
a sepe ubi haeserat palea, et eam revocant in aream. Sicut, verbi
gratia, nescio quis homo in Catholica constitutus, passus est aliquam
tentationem tribulationis. Vidit sibi carnaliter subveniri posse in
negotio suo apud Donatistas: dictum est illi, Non tibi subvenietur,
nisi hic communicaris. Flavit ventus, projecit in spinas. Si
contingat illi negotium habere saeculare rursus, quod non possit finiri
nisi in Ecclesia catholica, non attendens ubi sit, sed ubi negotia
sua commodius explicet, quasi flante vento ab altera parte sepis,
revocatur ad aream Domini.
6. Carnalia quaerentes, sive sint intra, sive foris, palea sunt.
Palea potest fieri frumentum. Isti ergo, fratres, qui carnalia
quaerunt in Ecclesia, et non sibi proponunt quid promittat Deus:
quia hic sunt tentationes, pericula, difficultates; post temporales
autem labores, requiem sempiternam promittit, et Angelorum sanctorum
societatem: sibimet ergo ista non proponentes, sed carnalia
desiderantes in Ecclesia, sive sint in area, sive sint foris, palea
sunt. Nec ad illos valde gaudemus, nec palpamus eos vanis
adulationibus. Bonum est illis ut fiant frumentum. Hoc enim interest
inter illas veras paleas, et istos carnales homines, quia paleae illae
non habent liberum arbitrium, homini autem Deus dedit liberum
arbitrium. Et si vult homo, heri fuit palea, hodie fit frumentum:
si a verbo Dei se avertat, hodie fit palea. Et non est quaerendum,
nisi quales inveniat ultima ventilatio.
7. Ecclesia post resurrectionem non nisi bonos habitura
significatur. Attendite jam, fratres, etiam illam Ecclesiam
beatam, mysticam, magnam, quam significant centum quinquaginta tres
pisces. Ista enim qualis sit, audivimus, et novimus, et videmus:
illa autem qualis futura sit, in prophetia nobis est; sed adhuc nondum
pervenit experimento. Sed tamen licet de futura gaudere, quamvis
praesentem nondum videamus. Missa sunt tunc retia, nec in dexteram,
nec in sinistram: captura enim erant et bonos et malos. Si enim
diceretur, In dexteram; non ibi intelligerentur mali: si diceretur,
In sinistram; non ibi intelligerentur boni. Quando autem bonos et
malos habitura erant, passim missa sunt retia, et ceperunt, ut
tractavimus, iniquos et justos. Nunc autem jam futura Ecclesia in
illa Jerusalem sancta, ubi patebunt omnium corda mortalium, non est
metuendum ne intret aliquis in illam Ecclesiam qui malus est. Non
enim sub pelle mortalitatis teget astutiam cordis nequissimi. Jam enim
venit Dominus: et ideo post resurrectionem jubet ut mittantur haec
retia in dexteram, jam non moriturus. Et fit quod Apostolus ait,
Quo usque veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et
manifestabit cogitationes cordis: et tunc laus erit unicuique a Deo:
quando publicabuntur conscientiae, quae modo teguntur. Tunc ergo boni
soli erunt ibi, pellentur mali. Ad dexteram enim missa sunt retia,
iniquos habere non poterunt.
8. Centum quinquaginta tres pisces quid significent. Quare ergo
centum quinquaginta tres? Numquid tot erunt sancti? Nam si
computentur, non solum omnes fideles, qui in bona vita exierunt de
corpore, sed soli martyres; unus dies passionis martyrum si
computetur, millia hominum inveniuntur coronatorum. Ergo centum
quinquaginta tres pisces, quid sibi volunt, sine dubio conquirendum
est. Quid sibi volunt quinquaginta? In isto enim numero, id est,
in quinquaginta mysterium est: quia ter multiplicati quinquaginta,
fiunt centum quinquaginta. Nam ideo videtur additus ternarius
numerus, ut admoneamur ex qua multiplicatione facti sint centum
quinquaginta tres: ac si diceretur, Centum quinquaginta in tria
divide. Nam si diceretur, Centum quinquaginta duo, ex illo numero
qui supercrevit admoniti, divideremus in septuaginta quinque: quoniam
septuaginta quinque bis ducti, faciunt centum quinquaginta.
Divisionem quippe binariam binarius numerus additus indicaret. Si
diceretur, Centum quinquaginta sex, in vigenos quinos partiri
debuimus, ut fierent eorum sex partes. Nunc autem quia dictum est,
Centum quinquaginta tres, in tres partes debemus dividere totum illum
numerum, id est, centum quinquaginta. Hujus ergo numeri pars
tertia, quinquaginta sunt. Itaque nostra tota consideratio in
quinquagenario numero figenda est.
9. Quinquaginta dies, et Alleluia post Pascha antiquae
traditionis. Numquid forte ipsi sunt quinquaginta isti dies, quos
nunc celebramus? Non enim sine causa, fratres mei, consuetudinem
antiquae traditionis tenet Ecclesia, ut per istos quinquaginta dies
Alleluia dicatur. Alleluia enim laus est Dei. Significatur ergo
nobis laborantibus actio quietis nostrae. Cum enim post istum laborem
ad illam requiem veniemus, solum negotium laus Dei erit, actio nostra
ibi Alleluia est. Quid est Alleluia? Laudate Deum. Quis laudet
Deum sine defectu, nisi Angeli? Non esuriunt, non sitiunt, non
aegrotant, non moriuntur. Nam et nos diximus Alleluia, et cantatum
est mane hic, et cum jam adessemus, paulo ante diximus Alleluia.
Odor nos quidam divinae laudis, et illius quietis attingit, sed ex
majore parte mortalitas premit. Lassamur enim dicendo, et membra
nostra reficere volumus: et si diu dicatur Alleluia, onerosa nobis
est laus Dei, propter molem corporis nostri. Nam plenitudo sine
cessatione in Alleluia, post hoc saeculum et post laborem erit. Quid
ergo, fratres? Dicamus quantum possumus, ut semper dicere mereamur.
Ibi cibus noster Alleluia, potus Alleluia, actio quietis
Alleluia, totum gaudium erit Alleluia, id est, laus Dei. Quis
enim laudat aliquid sine defectu, nisi qui fruitur sine fastidio?
Quantum ergo erit robur in mente, quanta immortalitas et firmitas in
corpore, ut neque mentis deficiat intentio in contemplatione Dei,
neque membra succumbant in continuatione laudis Dei?
10. Quinquagenarii et quadragenarii numeri mysterium.
Quadragenarius numerus, hoc tempus significat. Quare ergo
quinquaginta dies in hoc mysterio celebrantur? Dominus quadraginta
dies fecit cum discipulis post resurrectionem, sicut Actus
Apostolorum testantur: post quadraginta dies ascendit in coelum, et
decimo die postea quam ascendit, misit Spiritum sanctum. Quo impleti
Apostoli, et omnes qui convenerant in unum, locuti sunt linguis, et
fecerunt illa magnalia, quae legentes et credentes amplectimur, cum
magna fiducia loquentes verbum Dei (Act. I et II). Quadraginta
dies fecit in terra cum discipulis, ante passionem autem quadraginta
dies jejunavit (Matth. IV, 2): non invenis alium jejunasse
quadraginta diebus, praeter Dominum, et Moysen (Exod.
XXXIV, 28), et Eliam (III Reg. XIX, 8). Dominus
tanquam Evangelium, Moyses tanquam Lex, Elias tanquam Prophetia:
quia Evangelium testimonium habet a Lege et Prophetis (Rom.
III, 21). Ideo et in monte, quando voluit ostendere Dominus
noster Jesus gloriam suam, inter Moysen et Eliam stetit (Matth.
XVII, 2, 3). Medius in honore ipse fulgebat: Lex et
Prophetae a lateribus attestabantur. Quadragenarius ergo numerus
tempus hoc significat, in quo laboramus in saeculo: quia sapientia
nobis hic dispensatur temporaliter. Aliter enim visio sapientiae
immortalis sine tempore, aliter autem temporaliter dispensatur.
Fuerunt enim Patriarchae, et transierunt hinc: temporalis fuit
dispensatio ipsorum. Non dico, temporaliter vivunt; nam semper
vivunt, et cum Deo vivunt. Sed temporalis dispensatio verbi per eos
facta est. Non enim modo loquuntur hic; sed scripta sunt quae locuti
sunt, et leguntur in tempore. Venerunt Prophetae tempore proprio,
et abierunt. Venit Dominus tempore proprio: nam nunquam recessit
praesentia majestatis, nunquam recedit divinitate ubique constitutus;
sed quomodo in Evangelio dictum est, In hoc mundo erat, et mundus
per eum factus est, et mundus eum non cognovit: in sua propria venit,
et sui eum non receperunt (Joan. I, 10, 11). Quomodo hic
erat, et quomodo venit, nisi quia hic erat majestate, venit
humanitate? Quod enim venit in carne, temporaliter nobis sapientiam
ipse ministravit: temporaliter per Legem, temporaliter per
Prophetas, temporaliter per Scripturas Evangelii. Cum transierint
enim tempora, videbimus ipsam sapientiam sicut est, quae retribuit
denarium numerum. Septenarius enim numerus indicat creaturam: quia
sex diebus Deus operatus est, et septimo ab operibus quievit.
Ternarius vero numerus conditorem Patrem et Filium et Spiritum
sanctum insinuat. Perfecta est sapientia, creaturam creatori pie
subdere; discernere conditorem a conditione, artificem ab operibus.
Qui commiscet artifici opera, nec artem intelligit, nec artificem:
qui autem discernit, impletur sapientia. Iste est ergo denarius,
plenitudo sapientiae. Sed quando temporaliter distribuitur; quia in
quaternario numero est insigne temporalium, quater ductus denarius,
quadragenarium numerum facit. Et annus quadrifarie variatur, verno,
aestate, autumno et hieme: et maxime apparet in tempore quaternaria
quaedam vicissitudo. Quatuor etiam ventos Scriptura commemorat. Per
quatuor enim cardines perrexit Evangelium, quod in tempore
dispensatur: et ipsa est catholica Ecclesia, quae quatuor partes
orbis obtinuit. Ergo denarius hoc modo quadragenarium numerum facit.
11. Quadragenario bene gesto additur denarius. Quinquagenarius
numerus significat Ecclesiam futuram. Ideo quadraginta diebus illi
jejunaverunt, significantes in isto tempore necessariam esse
abstinentiam ab amore rerum temporalium. Hoc enim significant per tot
dies perpetua illa jejunia, quadraginta diebus. Unde et populus ille
Israel quadraginta annos per eremum ductus est, antequam terram
promissionis regnaturus intraret. Sic et nos in vita ista, ubi maxima
sollicitudo est, ubi timor, ubi pericula tentationum, temporali
dispensatione quasi per eremum ducimur. Sed cum bene gesserimus
quadragenarium numerum, id est, bene vixerimus in ista temporali
dispensatione, secundum praecepta Dei ambulantes, accipiemus mercedem
denarium illum fidelium. Quia et Dominus quando ad vineam mercenarios
conduxit, mercedem illis denarium dedit. Omnibus denarium, et quos
mane conduxerat, et quos medio dic, et quos fine diei, omnibus
denarium dedit (Matth. XX, 1-10). Quia si fuerit ab ineunte
aetate quisque fidelis, denarium accepturus est; jam non per temporum
distributionem, sed in aeterna contemplatione sapientiam discernentem
Creatorem a creatura; ut Creatore perfruatur, de creatura laudet
Creatorem. Sed credidit aliquis juvenis, et priore tempore suo non
fuit fidelis; denarium est accepturus. Sed credidit senex, jam in
occasu diei quasi hora undecima conductus ad vineam; et ipse denarium
percepturus est. Itaque ad quadragenarium illum bene gestum, adde
mercedem denarii, et fiet quinquagenarius numerus, qui significat
Ecclesiam futuram ubi semper laudabitur Deus. Sed quia in nomine
Trinitatis vocati sunt omnes, ut in quadragenario numero bene vivant,
et denarium accipiant, ipsum quinquagenarium ter multiplica, et fiunt
centum quinquaginta. Adde ipsum mysterium Trinitatis, fiunt centum
quinquaginta tres, qui piscium numerus in dextera inventus est: in quo
tamen numero innumerabilia sunt millia sanctorum. Unde nulli mali
projicientur, quia non ibi erunt: nec ullo schismate retia
disrumpentur, quae sunt vincula unitatis et pacis.
12. Quadraginta dies ante, et quinquaginta post Pascha. Carnalis
festorum celebratio. Perfecta beatitudo. Satis esse arbitror
expositum grande mysterium. Sed scitis quod ad nos pertinet bene
operari tempore quadragesimo, ut possimus Dominum laudare in
quinquagesimo. Ideo quadraginta illos dies, antequam vigilemus, in
labore et jejunio et abstinentia celebramus: significant enim
praesentiam hujus temporis. Post resurrectionem autem Domini, quia
isti dies significant laetitiam sempiternam (nondum hoc sunt, sed hoc
significant: in mysterio res est, fratres, nondum in effectu: non
enim quando celebratur Pascha, crucifigitur Dominus: sed quomodo
praeterita anniversaria celebratione significamus, sic et futura quae
nondum sunt): isto ergo tempore relaxantur jejunia; significat enim
numerus dierum istorum quietem futuram. Sed videte, fratres, ne per
multam ebriositatem quasi permissi magna effusione, carnaliter volentes
celebrare istos dies, non mereamini quod significant in sempiternum cum
Angelis celebrare. Forte enim quemcumque ebrium reprehendero,
dicturus est: Tu nobis tractasti quia isti dies laetitiam sempiternam
significant; tu nobis insinuasti quia hoc tempus gaudium angelicum et
coeleste praenuntiat: non ergo debui mecum bene facere? Utinam bene,
et non male. Significat enim tibi gaudium, si fueris templum Dei.
Si autem immunditia vinolentiae impleas templum Dei, sonat tibi
Apostolus, Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus
(I Cor. III, 17). Sit hoc conscriptum in cordibus
Sanctitatis vestrae, meliorem esse hominem minus intelligentem et
melius viventem, quam multum intelligentem et non bene viventem.
Plenitudo quidem est et beatitudo perfecta, ut cito quisque intelligat
et bene vivat: sed si forte utrumque non potest, melius est bene
vivere, quam cito intelligere. Qui enim bene vivit, meretur amplius
intelligere: qui male vivit, et quod intelligit perdet. Sic dictum
est: Qui habet, dabitur ei; qui autem nan habet, et id quod videtur
habere, auferetur ab eo (Matth. XXV, 29).
|
|