|
1. Diem quo nasceretur Christus mysterii causa elegit. Dominus
noster Jesus qui erat apud Patrem antequam natus esset ex matre, non
solum virginem de qua nasceretur, sed et diem quo nasceretur, elegit.
Errantes homines plerumque eligunt dies, alius novellandi, alius
aedificandi, alius proficiscendi, et aliquando etiam alius uxorem
ducendi. Quod cum facit, ideo facit, ut inde aliquid natum feliciter
nutriatur. Nemo tamen potest eligere diem, quo ipse nascatur. Sed
ille potuit utrumque eligere, qui utrumque potuit et creare. Nec ita
elegit diem, sicut eligunt qui fata hominum inaniter de siderum
dispositione suspendunt. Non enim per diem felix factus est qui est
natus; sed felicem fecit diem, quo nasci est ipse dignatus. Nam et
dies nativitatis ejus, habet mysterium lucis ejus. Sic enim dicit
Apostolus: Nox praecessit, dies autem appropinquavit: abjiciamus
opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis, sicut in die honeste
ambulemus (Rom. XIII, 12, 13). Agnoscamus diem, et
simus dies. Nox enim eramus, cum infideliter vivebamus. Et quoniam
ipsa infidelitas quae totum mundum vice noctis obtexerat, minuenda
fuerat fide crescente; ideo die Natalis Domini nostri Jesu
Christi, et nox incipit perpeti detrimenta, et dies sumere augmenta.
Habeamus ergo, fratres, solemnem istum diem; non sicut infideles
propter hunc solem, sed propter eum qui fecit hunc solem. Quod enim
Verbum erat, caro factum est (Joan. I, 14), ut propter nos
posset esse sub sole. Carne quippe sub sole: majestate autem super
universum mundum, in quo condidit solem. Nunc vero et carne super
istum solem, quem pro Deo colunt, qui mente caeci verum justitiae non
vident solem.
2. Nativitates Christi duae. Cur nasci ex femina voluit. Diem
ergo istum, Christiani, non divinae nativitatis celebremus, sed
humanae, scilicet qua contemperatus est nobis; ut per invisibilem
visibilem factum, a visibilibus ad invisibilia transiremus. Debemus
enim fide catholica retinere duas esse nativitates Domini: unam
divinam, alteram humanam; illam sine tempore, hanc in tempore.
Ambas autem mirabiles: illam sine matre, istam sine patre. Si istam
non comprehendimus, illam quando enarramus? Quis comprehendat
novitatem novam, inusitatam, unicam in mundo, incredibilem credibilem
factam, et toto mundo incredibiliter creditam, ut virgo conciperet,
virgo pareret, virgo pariens permaneret? Quod humana ratio non
invenit, fides capit: et ubi humana ratio deficit, fides proficit.
Quis enim dicat non potuisse Dei Verbum per quod facta sunt omnia,
facere sibi carnem etiam sine matre, sicut primum hominem sine patre
fecit et matre? Sed quoniam utrumque sexum, id est, masculi et
feminae, ipse utique creavit; ideo utrumque sexum etiam nascendo
voluit honorare, quem venerat liberare. Lapsum certe primi hominis
nostis, quia non est ausus serpens loqui viro, sed ad eum dejiciendum
femineo usus est ministerio. Per infirmiorem, obtinuit fortiorem: et
qui per alterum penetravit, de utroque triumphavit. Ideo ut non
possemus mortem nostram in femina velut motu justi doloris horrere,
eamque credere sine reparatione damnatam; Dominus veniens quaerere
quod perierat, utrumque voluit honorando commendare, quia utrumque
perierat. In nullo igitur sexu debemus injuriam facere Creatori:
utrumque ad sperandam salutem commendavit Nativitas Domini. Honor
masculini sexus est in carne Christi: honor feminini est in matre
Christi. Vicit serpentis astutiam gratia Jesu Christi.
3. Christus propter nos infans in praesepi. Uterque ergo sexus in
eo qui hodie natus est renascatur, et celebret hodiernum diem: quo die
non Dominus Christus esse coepit, sed qui erat semper apud Patrem,
carnem quam accepit ex matre, in hanc lucem protulit; matri
fecunditatem afferens, integritatem non auferens. Concipitur,
nascitur, infans est. Quis est iste infans? Infans enim dicitur,
quod non possit fari, id est loqui. Ergo et infans, et Verbum est.
Per carnem tacet, per Angelos docet. Nuntiatur pastoribus princeps
pastorque postorum: et in praesepi jacet fidelium cibaria jumentorum.
Praedictum enim fuerat per Prophetam: Agnovit bos possessorem suum,
et asinus praesepe Domini sui (Isai. I, 3). Ideo in asello
sedit, quando Jerusalem cum laudibus multitudinis praecedentis et
consequentis intravit (Matth. XXI, 1-9). Et nos
agnoscamus, ad praesepe accedamus, cibaria manducemus, Dominum
rectoremque portemus; ut ad coelestem Jerusalem illo ducente
veniamus. Infirma est Christi ex matre nativitas; sed ex Patre
ampla majestas. Habet in diebus temporalibus temporalem diem; sed
ipse est dies aeternus ex aeterno die.
4. Celebranda Christi nativitas. Merito psalmi ejus tanquam voce
tubae coelestis accendimur, ubi audimus: Cantate Domino canticum
novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, et benedicite
nomen ejus (Psal. XCV, 1 et 2). Agnoscamus ergo, et
annuntiemus diem ex die, qui in carne natus est isto die. Dies
Filius ex die Patre, Deus ex Deo, lumen ex lumine. Hoc est enim
salutare, de quo alibi dicitur: Deus misereatur nostri, et benedicat
nos; illuminet vultum suum super nos: ut cognoscamus in terra viam
tuam, in omnibus gentibus salutare tuum (Psal. LXVI, 2,
3). Quod dixit, in terra; hoc repetivit, in omnibus gentibus: et
quod dixit, viam tuam; hoc repetivit, salutare tuum. Ipsum Dominum
dixisse meminimus, Ego sum via (Joan. XIV, 6). Et modo cum
Evangelium legeretur, audivimus Simeonem beatissimum senem responsum
accepisse divinum, quod non gustaret mortem, nisi prius vidisset
Christum Domini. Qui cum accepisset in manibus infantem Christum,
et cognovisset parvulum magnum: Nunc dimittis, inquit, Domine,
servum tuum, secundum verbum tuum, in pace: quoniam viderunt oculi
mei salutare tuum (Luc. II, 26, 29, 30). Bene ergo
nuntiemus diem ex die, salutare ejus. Annuntiemus in gentibus gloriam
ejus, in omnibus populis mirabilia ejus (Psal. XCV, 2 et 3).
In praesepi jacet, sed mundum continet: ubera sugit, sed Angelos
pascit: pannis involvitur, sed immortalitate nos vestit: lactatur,
sed adoratur: locum in diversorio non invenit, sed templum sibi in
credentium cordibus facit. Ut enim fieret fortis infirmitas, infirma
facta est fortitudo. Magis ergo miremur, quam contemnamus ejus etiam
carnalem nativitatem; et ibi agnoscamus tantae propter nos celsitudinis
humilitatem. Inde accendamus charitatem, ut perveniamus ad ejus
aeternitatem.
|
|