|
1. Petrus ob trinam negationem, ter interrogatus de sua dilectione.
Evangelium sancti Joannis apostoli, quod dicitur secundum Joannem,
hodie terminatum est, de his quae narravit quomodo apparuerit Dominus
post resurrectionem discipulis suis. Compellavit ergo apostolum
Petrum, illum praesumptorem et negatorem, cum loqueretur ei jam vivus
morte devicta, et dicebat: Simon Joannis (sic enim appellabatur
Petrus), amas me? Respondebat ille quod erat in corde ipsius. Si
Petrus respondebat quod in corde habebat; Dominus quare quaerebat,
qui cor videbat? Denique ipse etiam Petrus mirabatur, et cum quodam
taedio audiebat quaerentem, quem noverat scientem. Semel dictum est:
Amas me? Responsum est: Diligo te, Domine, tu scis. Et
iterum: Amas me? Domine, tu omnia nosti; tu scis quia diligo te.
Et tertio, Amas me? Contristatus est Petrus. Quid contristaris,
Petre, quia ter respondes amorem? Oblitus es trinum timorem? Sine
interroget te Dominus: medicus est qui te interrogat, ad sanitatem
pertinet quod interrogat. Noli taedio affici. Exspecta, impleatur
numerus dilectionis, ut deleat numerum negationis.
2. Dilectionem Christus postulat sibi erga oves suas impendi.
Ubique tamen, ubique, id est, in ipso ternario numero
interrogationis suae Dominus Jesus respondenti amorem commendat agnos
suos, et dicit, Pasce agnos meos, pasce oves meas: tanquam
diceret, Quid mihi retribuis, quia diligis me? Dilectionem tuam
ostende in ovibus meis. Quid mihi praestas, quia diligis me; quando
ego tibi praestiti, ut diligeres me? Sed dilectionem tuam erga me,
habes ubi ostendas, habes ubi exerceas: pasce agnos meos.
Qualiter autem essent pascendi agni dominici, oves tanto pretio
comparatae quanta essent dilectione pascendae, in consequentibus
demonstravit. Postquam enim Petrus impleto legitimo numero trinae
responsionis professus est se esse Domini dilectorem, commendatis sibi
ovibus ejus, audit de sua futura passione. Hic demonstravit
Dominus, sic diligendas oves suas ab eis quibus eas commendat, ut
parati sint mori pro eis. Sic idem Joannes in Epistola sua ait:
Sicut pro nobis Christus animam suam posuit, sic et nos debemus pro
fratribus animas ponere (I Joan. III, 16).
3. Petrus de se ante infirmus, nunc ex gratia Christi maturus ad
passionem. Responderat ergo Domino Petrus per superbam quamdam
praesumptionem, quando ei dixerat, Animam meam pro te ponam. Nondum
acceperat vires, quibus impleret promissum. Modo jam ut possit hoc
facere, impletur charitate. Ideo ei dicitur, Amas me? Et
respondet, Amo: quia hoc non implet nisi charitas. Quid est ergo,
Petre? quando negasti, quid timuisti? Totum quod timuisti, hoc
erat, mori. Vivus tecum loquitur, quem mortuum vidisti: noli jam
timere mortem; in illo victa est, quam timebas. Pependit in cruce,
confixus est clavis, spiritum reddidit, lancea percussus est, in
sepulcro positus. Hoc timuisti, quando negasti; ne hoc patereris,
timuisti; et mortem timendo, vitam negasti. Modo intellige: quando
timuisti mori, tunc es mortuus. Mortuus est enim negando: sed
resurrexit plorando. Quid deinde ait illi? Sequere me sciens ejus
maturitatem. Si enim meministis, imo quia meminerunt qui legerunt;
commemorentur etiam qui non meminerunt, aut cognoscant qui non
legerunt. Dixerat Petrus: Sequar te quocumque ieris. Et Dominus
ad illum: Non potes me sequi modo: sequeris autem postea (Joan.
XIII, 37, 36). Modo, inquit, non potes: promittis, sed
ego video vires tuas. Ego venam cordis inspicio, et quod verum est
aegroto renuntio. Non potes me sequi modo. Sed ista medici
renuntiatio, non est desperatio: adjunxit, et ait, Sequeris autem
postea. Eris sanus, et sequeris me. Jam quia videt quid agatur in
corde ipsius, et videt quod donum dederit dilectionis animae ipsius,
dicit ei: Sequere me. Ego certe dixeram, Non potes modo: ego modo
dico, Sequere me.
4. Quaestio de verbis Domini, quomodo velit manere Joannem donec
veniat. Sed nata est quaedam quaestio non omittenda. Cum dixisset
Dominus Petro, Sequere me: respexit Petrus ad discipulum quem
diligebat Jesus, id est, ad ipsum Joannem, qui Evangelium hoc
scripsit; et ait Domino, Domine, iste quid? Scio quia diligis
eum, quomodo ego sequor, et ipse non sequitur? Ait Dominus: Sic
eum volo manere, donec veniam: tu me sequere. Ipse vero
Evangelista, ipse qui scripsit, de quo dictum est hoc, Sic eum volo
manere, donec veniam; secutus adjunxit verba sua in Evangelio, et
ait, natam fuisse famam inter fratres propter hoc verbum, quia
discipulus ille non esset moriturus. Et ut tolleret istam opinionem
adjunxit: Non autem dixit, eum non fuisse moriturum: sed tantum
dixit, Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere. Hanc ergo
opinionem, qua putabatur Joannes non moriturus, abstulit Joannes
ipse consequentibus verbis suis, et ne hoc credatur, ait: Non hoc
dixit Dominus, sed dixit hoc. Quare illud autem dixerit, Joannes
non exposuit, sed nobis reliquit propter quod pulsemus, si forte
aperiatur nobis.
5. Verba illa Domini duobus modis intelligi possunt. Primo de
passione non a Joanne subeunda, secundo de Joannis Evangelio non
bene intelligendo nisi in futura felicitate. Quantum mihi Dominus
donare dignatur, quantum mihi videtur (videtur autem et melius
melioribus), sic puto istam solvi quaestionem duobus modis: aut de
passione Petri dixit Dominus, quod dixit; aut de Evangelio
Joannis. Quod est de passione: ut sit, Sequere me, patere pro
me, patere quod ego. Crucifixus est enim Christus, crucifixus est
et Petrus. Expertus est clavos, expertus est cruciatus. Joannes
autem nihil eorum expertus est: hoc est, Sic eum volo manere, sine
vulnere, sine cruciatu dormiat, et exspectet me. Tu me sequere,
patere quod ego: sanguinem fudi pro te, funde pro me. Uno ergo isto
modo exponi potest, quod dictum est, Sic eum volo manere, donec
veniam: tu me sequere: Nolo ut ipse patiatur, tu patere. Secundum
autem Evangelium Joannis, hoc mihi videtur intelligi: quoniam
Petrus scripsit de Domino, scripserunt et alii; sed scriptura eorum
magis circa humanitatem Domini est occupata. Dominus enim Christus
et Deus est, et homo. Quid est homo? Anima et caro. Quid est
ergo Christus? Verbum, anima et caro. Sed qualis anima? quia et
pecora habent animas. Verbum, rationalis anima et caro; hoc totum
Christus. Sed de divinitate Christi in litteris Petri aliquid : in
Evangelio autem Joannis multum eminet. In principio erat Verbum,
ipse dixit. Transcendit nubes, et transcendit sidera, transcendit
Angelos, transcendit omnem creaturam, pervenit ad Verbum, per quod
facta sunt omnia.
|
“In principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum.
Omnia per ipsum facta sunt”
|
|
(Joan. I, 1-3). Quis videt,
quis cogitat, quis digne suscipiat, quis digne pronuntiet? Tunc
habet bene intelligi, quando venerit Christus. Sic eum volo
manere, donec veniam. Exposui sicut potui: potest ipse melius in
cordibus vestris.
|
|