|
1. Tristitiae tempus prius tempore laetitiae. Sic se habet,
fratres mei, sic se habet miseria nostrae conditionis et Dei
miseratio, ut tempus moestitiae tempus laetitiae praecedat: id est,
ut prius sit tempus moestitiae, posterius tempus laetitiae; prius sit
tempus laboris, posterius quietis; prius sit tempus calamitatis,
posterius felicitatis. Sic se habet miseria nostrae conditionis, ut
diximus, et divina miseratio. Tempus enim moestitiae, laboris,
miseriae, peccata nostra nobis pepererunt: tempus vero laetitiae,
quietis, felicitatis, non venit de meritis nostris, sed de gratia
Salvatoris. Aliud meremur, aliud speramus: meremur mala, speramus
bona. Hoc facit misericordia ejus, qui creavit nos.
2. Tristitia unde esse debet. Poenitentia impoenitenda. Sed
tempore miseriae nostrae, et, sicut Scriptura loquitur, diebus
nativitatis nostrae, nosse debemus unde debeat esse ipsa tristitia.
Tristitia enim sic est, quomodo stercus. Stercus non loco suo
positum, immunditia est. Stercus non loco suo positum, immundam
facit domum: loco suo positum, fertilem facit agrum. Videte
stercoris locum ab agricola provisum. Ait Apostolus:
|
“Et quis est
qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me”
|
|
(II Cor. II,
2)? Et alio loco:
inquit,
|
“secundum Deum
poenitentiam in salutem impoenitendam operatur (Id. VII,
10).”
|
|
Qui secundum Deum tristis est, in poenitentiam tristis est
de peccatis suis. Tristitia de iniquitate propriam justitiam
parturit. Prius tibi displiceat quod es, ut possis esse quod non es.
|
“Quae secundum Deum est,”
|
|
inquit,
|
“tristitia, poenitentiam in
salutem impoenitendam operatur. Poenitentiam,”
|
|
inquit,
Qualem salutem?
Quid est,
Cujus te omnino poenitere non possit. Habuimus
enim vitam cujus nos debuimus poenitere: habuimus vitam poenitendam.
Sed non possumus pervenire ad vitam impoenitendam, nisi per malae
vitae poenitentiam. Numquid, fratres, ut dicere coeperam, in massa
tritici purgata invenies stercus? Tamen ad illum nitorem, ad illam
speciem et pulchritudinem per stercus pervenitur: rei pulchrae foeditas
via fuit.
3. Infructuosae arbori stercus adhibitum figura poenitentiae.
Merito etiam Dominus dicit in Evangelio de quadam arbore
infructuosa: Jam ecce triennium est quod venio ad eam, et fructum in
ea non invenio: praecidam illam, ne mihi agrum impediat. Intercedit
colonus: intercedit jam securi imminente infructuosis radicibus, et
pene feriente; intercedit colonus, quomodo intercessit Deo Moyses;
intercedit colonus, et dicit: Domine, dimitte illam et hoc anno;
circumfodio ei, et adhibeo cophinum stercoris: si fecerit fructum,
bene; si quo minus, praecides eam (Luc. XIII, 6, 9).
Arbor ista genus est humanum. Visitavit istam arborem Dominus
tempore Patriarcharum, quasi primo anno. Visitavit eam tempore
Legis et Prophetarum, quasi secundo anno. Ecce in Evangelio
tertius annus illuxit. Jam quasi praecidi debuit: sed interpellat
misericors misericordem. Qui enim se volebat exhibere misericordem,
ipse sibi opposuit intercessorem. Dimittatur, inquit, et hoc anno:
circumfodiatur ei fossa; signum est humilitatis: adhibeatur cophinus
stercoris, si forte det fructum. Imo quia dat fructum, ex parte non
dat fructum, veniet Dominus ejus, et dividet eam (Luc. XII,
46). Quid est, dividet? Quia sunt boni, et sunt mali: modo
autem in uno coetu, tanquam in uno corpore sunt constituti.
4. Tristitia de saeculi rebus perniciosa. Quae hic lugenda.
Ergo, fratres mei, ut dixi, stercoris locus opportunus dat fructum,
importunus autem locum facit immundum. Nescio quis tristis est,
inveni nescio quem tristem: stercus video, locum quaero; dic,
amice, unde tristis es? Perdidi, inquit, pecuniam. Locus
immundus, fructus nullus. Audiat Apostolum: Tristitia mundi mortem
operatur (II Cor. VII, 10). Non solum fructus nullus, sed
et magna pernicies. Sic et de caeteris rebus ad gaudia saecularia
pertinentibus, quas res longum est enumerare. Video alium
tristantem, gementem, flentem: multum stercoris video, et ibi locum
quaero. Et cum viderem tristem, flentem; inspexi et orantem. Orans
nescio quid mihi bonae significationis ingessit: sed adhuc locum
quaero. Quid enim si iste orans, gemens, magno fletu mortem roget
inimici sui? Etiamsi sic jam plorat, jam rogat, jam orat; locus
immundus, fructus nullus. Plus est quod invenimus in Scripturis:
rogat ut moriatur inimicus ipsius, incidit in maledictionem Judae:
Oratio ejus fiat in peccatum (Psal. CVIII, 7). Inspexi
alium rursus gementem, flentem, orantem: stercus agnosco, locum
quaero. Intendi autem orationi ejus, et audio dicentem, Ego dixi:
Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi
(Psal. XL, 5). Gemit peccatum: agnosco agrum, exspecto
fructum. Deo gratias: bono loco est stercus; non ibi vacat; fructum
parturit. Hoc est vere tempus fructuosae moestitiae, ut conditionem
mortalitatis nostrae, abundantiam tentationum, subreptiones
peccatorum, adversitates cupiditatum, rixas concupiscentiarum contra
bonas cogitationes semper tumultuantium doleamus: hinc tristes simus.
5. Duo tempora, Quadragesimae et Quinquagesimae, quid
significent. Alleluia quid. Hoc tempus miseriae nostrae et gemitus
nostri, quadraginta dies illi significant ante Pascha: laetitiae
vero, quae posterior erit, quietis, felicitatis, vitae aeternae,
regni sine fine, quod nondum est, his diebus quinquaginta, quibus
diebus Deo laudes dicuntur, significatur. Significantur enim nobis
duo tempora: unum ante resurrectionem Domini; alterum post
resurrectionem Domini; unum in quo sumus, alterum in quo nos futuros
esse speramus. Tempus moeroris, quod significant dies
Quadragesimae, et significamus et habemus: tempus autem laetitiae et
quietis et regni, quod significant dies isti, significamus per
Alleluia, sed nondum habemus laudes. Sed nunc suspiramus ad
Alleluia. Quid est, Alleluia? Laudate Deum. Sed nondum habemus
laudes: in Ecclesia frequentantur laudes Dei post resurrectionem,
quia nobis erit perpetua laus post resurrectionem nostram. Domini
passio tempus nostrum significat, in quo nunc flemus. Flagella,
vincula, contumeliae, sputa, spinea corona, vinum fellitum, in
spongia acetum, insultationes, opprobria, postremo ipsa crux, in
ligno membra sacra pendentia, quid nobis significant, nisi tempus quod
agimus, tempus moeroris, tempus mortalitatis, tempus tentationis?
Ideo foedum tempus: sed foeditas ista stercoris sit in agro, non in
domo. Moeror sit de peccatis, non de cupiditatibus fraudatis.
Foedum tempus: sed si bene utamur, fidele tempus. Quid foetidius
agro stercorato. Pulchrior fuit ager, antequam cophinum stercoris
haberet; perductus est ager ad foeditatem, ut veniret ad ubertatem.
Ergo foeditas hujus temporis signum est: sed nobis sit ista foeditas
tempus fertilitatis.
Videamus ergo cum propheta, quid dicat, Vidimus eum, Qualem? Non
habentem speciem neque decorem (Isai. LIII, 2). Quare?
Alium prophetam interroga: Dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal.
XXI, 18). Dinumerata sunt ossa pendentis. Foeda species,
crucifixi species: sed ista foeditas pulchritudinem parturit. Quam
pulchritudinem? Resurrectionis. Quia speciosus forma prae filiis
hominum (Psal. XLIV, 3).
6. Debitor Deus quia promisit, non quia accepit. Deo retribuere
aliquid non valemus. Laudemus ergo, fratres, Dominum; quia ejus
fidelia promissa retinemus, nondum accepimus. Parum putatis, quia
promissorem tenemus, ut jam debitorem exigamus? Promissor Deus
debitor factus est bonitate sua, non praerogantia nostra. Quid ei
dedimus, ut eum debitorem teneamus? An forte quod audistis in
Psalmo: Quid retribuam Domino? Primo quando dicit, Quid
retribuam Domino? verba sunt debitoris, non debitum exigentis.
Praerogatum est illi: Quid retribuam Domino? Quid est, Quid
retribuam? Rependam. Pro qua re? Pro omnibus quae retribuit mihi.
Quid retribuit mihi? Primo nihil eram, et fecit me; perieram,
quaesivit me; quaerens invenit me, captivum redemit me, emptum
liberavit me, de servo fratrem fecit me. Quid retribuam Domino?
Non habes quod retribuas. Quando ab illo totum exspectas, quid habes
retribuere? Sed exspecta: nescio quid vult dicere. Cur quaerit,
Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?
Circumspiciens undique quid retribuat, quasi invenit. Quid invenit?
Calicem salutaris accipiam. Retribuere cogitabas, adhuc accipere
quaeris. Vide, rogo. Si adhuc accipere quaeris, adhuc debitor
eris; quando retributor? Si ergo semper debitor eris, quando
retribues? Non invenis quod retribuas: nisi quod dederit, non
habebis.
7. Homo de suo non habet nisi mendacium. Vide, quando dicebas,
Quid retribuam? ad illud pertinet quod dixisti, Omnis homo mendax
(Psal. CXV, 11-13). Qui enim voluerit dicere quia
retribuet aliquid Deo, mendax est (omnia ab illo speranda sunt; a
nobis ipsis praeter illum nihil nisi forte peccatum), et mendacium de
suo loquitur. Vere plene de suo abundat homo; mendacium omnino hic
habet et thesaurum mendaciorum: cor suum mentiatur, quantum potest,
non deficit; fingat quidquid potest, mentiatur quidquid potest.
Quare? Quia quod gratis habet, de se habet, non illud emit.
Quando venitur ad veritatem, si verax vult esse, non erit de suo.
Mendax Petrus de suo. Ubi mendax? Promisit nobis Dominus
passionem: et dicit, Absit a te, non fiat illud. Omnis homo
mendax. Unde mendax? Ipsum Dominum audi: Non sapis quae Dei
sunt, sed quae sunt hominis. Verax autem Petrus: quando? Tu es
Christus Filius Dei vivi. Unde ista veritas homini mendaci? Ecce
homo dicit, Tu es Christus Filius Dei vivi. Quis dicit?
Petrus. Quid erat Petrus? Homo, qui dixit verum. Certe, Omnis
homo mendax. Ecce, ecce lingua ejus; ecce lingua de lingua ejus:
quomodo, Omnis homo mendax? Audi, quia Omnis homo mendax, quia de
suo. Ergo unde Petrus verax? Audi ipsam veritatem: Beatus es,
Simon Bar-Jona. Unde beatus? de suo? Absit. Quia tibi non
revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est (Matth.
XVI, 22, 23, 16, 17).
8. Laudandus Deus nunc et semper. Laudemus ergo Dominum,
charissimi, laudemus Deum, dicamus Alleluia. Significemus istis
diebus diem sine fine; significemus locum immortalitatis, tempus
immortalitatis; festinemus ad domum aeternam. Beati qui habitant in
domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII,
5). Lex dicit, Scriptura dicit, veritas dicit. Venturi sumus ad
domum Dei, quae est in coelis. Ibi non quinquaginta diebus Deum
laudabimus; sed quemadmodum scriptum est, in saecula saeculorum.
Videbimus, amabimus, laudabimus. Nec quod videbimus deficiet, nec
quod amabimus peribit, nec quod laudabimus tacebit; sempiternum totum
erit, sine fine erit. Laudemus, laudemus; sed non solis vocibus,
laudemus et moribus: laudet lingua, laudet vita; sed habeat
charitatem infinitam. Conversi ad Dominum, etc.
|
|