|
1. Alleluia, piorum hic solatium, sola erit actio beatorum.
Quoniam voluit Dominus, ut Charitatem vestram in Alleluia videremus
, de Alleluia vobis verbum debemus. Non sim oneri, si commemoro
quod nostis: quia et ipsum Alleluia quotidie dicimus, et quotidie
delectamur. Nostis enim quia Alleluia, latine dicitur Laudate
Deum: et in hoc verbo consonantes ore et consentientes corde,
exhortamur nos invicem ad laudandum Deum. Eum tantum homo securus
laudat, qui non habet unde displiceat. Et in hoc quidem tempore
peregrinationis nostrae ad solatium viatici dicimus Alleluia; modo
nobis Alleluia canticum est viatoris: tendimus autem per viam
laboriosam ad quietam patriam, ubi retractis omnibus actionibus
nostris, non remanebit nisi Alleluia.
2. Mariae et Marthae diversa officia. Istam partem suavissimam
sibi Maria elegerat, quae vacabat, discebat, laudabat: Martha vero
soror ejus, circa plurima fuerat occupata. Equidem agebat rem
necessariam, sed non permansuram: agebat rem viae, nondum patriae:
agebat rem peregrinationis, nondum possessionis. Susceperat enim
Dominum, et eos qui cum illo erant. Et Dominus carnem habebat: et
sicut pro nobis dignatus est carnem suscipere, ita dignatus est esurire
et sitire. Et ex eo quod dignatus est esurire et sitire, dignatus est
pasci ab eis quos ipse ditavit: dignatus est suscipi, non inopia, sed
gratia. Agebat ergo Martha quod pertinebat ad necessitatem
esurientium et sitientium: parabat conversatione sollicita, quod
manducaretur et biberetur a sanctis et ab ipso Sancto sanctorum in domo
ejus (Luc. X, 38-42). Magnum opus, sed transitorium.
Numquid esurire et sitire semper erit? Quando inhaerebimus purissimae
illi et perfectissimae bonitati, non erit quare servire necessitati.
Beati erimus, nullo indigentes; multum habentes, nihil quaerentes.
Et quid est quod habebimus, ut nihil quaeramus? Dixi: quod
creditis, postea videbitis. Quod ergo diximus, multum habentes et
nihil quaerentes, id est, nullo indigentes; quid est ipsum quod
habebimus? Servientibus sibi Deus, colentibus eum, credentibus in
eum, sperantibus in eum, amantibus eum quid dabit?
3. Beneficia Dei in omnes et bonos et malos. Sanitas a Deo.
Videmus enim quanta det in hoc tempore diffidentibus de illo,
desperantibus de illo, aversis ab illo, blasphemantibus illum;
videmus quanta dona largiatur. Ab illo est enim primo sanitas: quae
sic dulcis est, ut in fastidium nunquam veniat. Quando hanc habet,
quid deest pauperi? Quando istam non habet, quidquid habet quid
prodest diviti? Ab illo est ergo, id est, a Domino Deo nostro quem
colimus, a vero Deo in quem credimus, et in quo speramus, et quem
diligimus; ab illo est tanta res, sanitas. Videte tamen, cum sit
magna res sanitas, quomodo eam det et bonis et malis, et
blasphematoribus suis et laudatoribus suis. Et quid dicam? Utrique
homines sunt. Omni pecore melior est et malus homo. Dat sanitatem
etiam jumentis et draconibus, usque ad muscas et vermiculos donat
sanitatem; et salvat omnia qui creavit omnia. Ut ergo alia
omittamus; quia nihil melius invenimus quam est sanitas: non solum eam
dat Deus hominibus, sed et pecoribus, sicut dicit Psalmus: Homines
et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia
tua, Deus. Sic enim es, quia Deus es; ut bonitas tua non remaneat
in summis, et deserat infima. Pervenit ab Angelis usque ad extrema
et minuta animalia. Pervenit enim a fine usque in finem pertendens
fortiter sapientia, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII,
1): et in ipsa dispositione suavitatis ejus, suavis est omnibus
sanitas.
4. Deum aliquid servare bonis. Homines et filii hominum in quo
differant. Cum ergo tantum bonum det et bonis et malis, et hominibus
et jumentis; quid est, fratres mei, quod servat bonis? Jam enim
dixerat, Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut
multiplicata est misericordia tua, Deus. Et deinde adjunxit: Filii
autem hominum (Psal. XXXV, 7, 8). Qui sunt isti? Quasi
alii sunt homines, de quibus paulo ante dixerat, Homines et jumenta
salvos facies, Domine; et alii filii hominum. Aliud enim sunt
homines quam filii hominum, et aliud sunt filii hominum quam homines?
Quid sibi ergo vult ista distinctio? Nisi forte quia homines
pertinent ad hominem, filii hominum ad Filium hominis: homines, ad
hominem; filii hominum, ad Filium hominis. Est enim quidam homo qui
non fuit filius hominis. Qui enim primus factus est, homo fuit,
filius hominis non fuit. Quid ergo nobis venit per hominem, et quid
nobis venit per Filium hominis? Commemoro quod venit per hominem, et
Apostoli verba dico: Per unum hominem peccatum intravit in mundum,
et per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransiit, in quo
omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Ecce quod nobis propinavit
homo, ecce quod de parente bibimus, et vix digerimus. Si hoc per
hominem, quid per Filium hominis?
inquit,
Si
|
“proprio Filio non pepercit, sed pro nobis
omnibus tradidit eum; quomodo non et cum illo omnia nobis donabit ”
|
|
(Id. VIII, 32). Item,
|
“Sicut per inobedientiam unius
hominis peccatores constituti sunt multi; sic et per obedientiam unius
hominis, justi constituentur multi”
|
|
(Rom. V, 19). Per illum
ergo peccatum, per Christum justitia. Omnes ergo peccatores ad
hominem pertinent: omnes justi ad Filium hominis. Quid ergo
miramini, quia peccatores, quia impii, quia iniqui, quia Dei
contemptores, a Deo aversi, saeculi dilectores, amplectentes
iniquitatem, odio habentes veritatem, hoc est, homines pertinentes ad
hominem; quid miramini, quia habent istam sanitatem, cum audiatis
Psalmum, Homines et jumenta salvos facies, Domine? Ne extollerent
se ipsi homines, quia habent temporalem sanitatem, addita sunt illis
jumenta. Quid est ergo unde gaudes, homo? Nonne tibi cum asino tuo
commune est, et cum gallina tua, cum quocumque animante in domo tua,
cum istis passeribus? nonne tibi sanitas corporis cum his omnibus
communis est?
5. Piis promissa delectatio laudis Dei, quae non datur impiis.
Quaere ergo quod promissum est filiis hominum, et audi quod sequitur:
Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Interim
sperabunt, quamdiu in via sunt. Filii autem hominum sub tegmine
alarum tuarum sperabunt. Spe enim salvi facti sumus (Id. VIII,
24). Hoc non pertinet ad homines et jumenta, sperare sub tegmine
alarum Dei. Et ecce spes lactat nos, nutrit nos, confirmat nos, et
in ista laboriosa vita consolatur nos; in ipsa spe cantamus Alleluia.
Ecce spes quantum gaudium habet. Res ipsa quid erit? Quid erit
quaeris? Audi quod sequitur: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae
(Psal. XXXV, 7-9). Hujus rei spes est. Sitimus,
esurimus, opus est ut satiemur: sed in via fames, in patria
satietas. Quando satiabimur? Satiabor cum manifestata fuerit gloria
tua (Psal. XVI, 15). Modo autem gloria Dei nostri, gloria
Christi nostri latet: et cum illo abscondita est et nostra. Sed cum
Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in
gloria (Coloss. III, 4). Tunc erit Alleluia in re: modo
autem in spe. Spes illam cantat, amor cantat modo, amor cantabit et
tunc: sed modo cantat amor esuriens, tunc cantabit amor fruens. Quid
est enim Alleluia, fratres mei? Dixi vobis, Laus Dei est. Ecce
modo verbum auditis, et in audiendo delectamini, et in delectatione
laudatis. Si rorem sic amatis, fontem ipsum quomodo amabitis? Quod
est enim stomacho ructanti ructatio, hoc est cordi saginato laudatio.
Si enim laudamus quod credimus, quomodo laudabimus cum viderimus?
Ecce quod sibi Maria elegerat: sed significabat vitam illam, nondum
tenebat.
6. Duae vitae in Martha et Maria adumbratae. Unum necessarium.
Dei fruitio erit beatis bonorum omnium loco. Duae sunt vitae: una
pertinens ad delectationem, altera pertinens ad necessitatem. Quae ad
necessitatem, laboriosa est: quae ad delectationem, voluptuosa est.
Sed intra intro, noli foris quaerere delectationem: ne tumescas de
illa, et per angustum intrare non possis. Ecce quomodo Maria
Dominum videbat in carne, et Dominum audiebat per carnem, sicut
audistis, cum Epistola ad Hebraeos legeretur, quasi per velum
(Hebr. X, 20). Nullum erit velum, quando videbimus facie ad
faciem. Maria ergo sedebat, hoc est vacabat, et audiebat, et
laudabat: Martha vero circa plurimum ministerium occupata erat. Et
dicit ei Dominus, Martha, Martha, circa multa es occupata: porro
unum est necessarium (Luc. X, 38, 42). Unum verum: multa
non erunt necessaria. Antequam perveniamus ad unum, multis
indigemus. Unum nos extendat, ne multa distendant et abrumpant ab
uno. Ipsum unum dixit apostolus Paulus, quia nondum perceperat.
Ego, inquit, non me arbitror apprehendisse. Unum autem, quae retro
oblitus, in ea quae ante sunt extentus. Non distentus, sed
extentus. Unum enim extendit, non distendit. Multa distendunt,
unum extendit. Et quamdiu extendit? Quamdiu hic sumus. Cum
venerimus, colligit, non extendit. Unum autem, quae retro oblitus,
in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem. Ecce
extensionem: nunquam distensionem. Secundum intentionem sequor, ad
palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III,
13, 14). Ordo verborum est: Unum autem sequor. Tunc ergo
veniemus, et uno perfruemur; sed ipsum unum omnia nobis erit. Quid
enim diximus, fratres, quando coepi loqui? Quid est ipsum multum
quod habebimus, quando non indigebimus? quid est multum quod
habebimus? Hoc proposueram dicere: quid nobis dabit Deus, quod non
dabit illis? Tollatur impius, ne videat claritatem Dei (Isai.
XXVI, 10). Ergo claritatem suam nobis dabit Deus, qua
fruamur: unde tolletur impius, ne videat claritatem Dei. Totum
multum nostrum quod habebimus, ipse Deus erit. Avare, quid
quaerebas accipere? Quid quaerit a Deo, cui non sufficit Deus?
7. Carnalis cogitatio de futura felicitate. Gaudium carnale de
mentis aegritudine venit. Vera sanitas nostra, immortalitas.
Divitiae terrenae, non facultatis, sed infirmitatis argumenta. Sed
quando dicitur, quia Deum habebimus, et ipso solo contenti erimus,
imo ipso solo sic delectabimur, ut nihil aliud requiramus; quia et in
uno ipso fruemur, et in nobis invicem ipso fruemur: (quid enim
sumus, si Deum non habemus? aut quid aliud in nobis quam Deum
debemus diligere, aut quia habemus, aut ut habeamus?) quando ergo
dicitur quia caetera subtrahuntur, et solus Deus erit quo delectemur;
quasi angustatur anima, quae consuevit multis delectari; et dicit sibi
anima carnalis, carni addicta, carnalibus cupiditatibus implicata,
visco malarum cupiditatum involutas pennas habens, ne volet ad Deum,
dicit sibi: Quid mihi erit, ubi non manducabo, ubi non bibam, ubi
cum uxore mea non dormiam? quale mihi gaudium erit? Hoc gaudium tuum
de aegritudine est, non de sanitate. Certe ipsa caro tua in hoc
tempore aliquando aegrotat, aliquando sana est. Intendite, ut
aliquid dicam, unde capiatis, exemplum rei quam non possum dicere.
Sunt quaedam aegrotantium desideria: ardent desiderio aut alicujus
fontis, aut alicujus pomi; et sic ardent, ut existiment quia si sani
fuerint, frui debeant ipsis desideriis suis. Venit sanitas, et perit
cupiditas. Quod desiderabat, fastidit: quia hoc in illo febris
quaerebat. Et qualis est ista sanitas, in qua convalescit aegrotus?
Sanitas ista qua dicimur sani, quid est? Sed tamen hinc capite
exemplum. Quia cum multa sint aegrotantium desideria, quae ista
sanitas tollit; quomodo illa tollit ista sanitas, sic omnia tollit
immortalitas: quia sanitas nostra immortalitas est. Recolite
Apostolum, et videte quid erit: Oportet corruptibile hoc induere
incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor.
XV, 53). Et erimus aequales Angelis Dei (Matth. XXII,
30). Numquid illi miseri sunt, qui non epulantur? Nonne ideo
beatiores, quia istis non indigent? An vero quilibet dives aequabitur
Angelis? Angeli vere divites sunt. Quid dicuntur divitiae?
Facultates. Angeli habent magnas facultates, qui habent magnas
facilitates. Audis cum laudatur dives: Quantum magnus est, dominus
est, dives est, potens est. Quantum magnum ut eat quo vult, jumenta
adsunt, sumptus adsunt, servi adsunt, ministeria adsunt. Omnia ista
habet dives: quo vult it, laborem non patitur. Angelus ubi
voluerit, ibi erit: nec dicit, Junge; nec dicit, Sterne; quod
cum superbia dicunt divites, et tumescere inde volunt, quia habent
quibus dicant, Junge et Sterne. Infelix, verba ista sunt
infirmitatis, non facultatis. Non ergo indigebimus: et ideo beati
erimus. Pleni enim erimus, sed Deo nostro: et omnia quae hic pro
magno desideramus, ipse nobis erit. Pro magno cibum hic quaeris:
Deus tibi cibus erit. Amplexum carnis hic quaeris: Mihi autem
adhaerere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 28). Divitias hic
quaeris: quomodo tibi deerunt omnia, quando illum habebis qui fecit
omnia? Et ut verbis Apostoli te faciam securum, de illa vita hoc
dixit: Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28).
|
|