|
1. Laudare Deum oportet vita et lingua. Concordia et securitas
perfecta laudantium Deum non nisi in coelo. Quoniam placuit Domino
Deo nostro, ut hic constituti praesentia corporali, etiam cum vestra
Charitate illi cantaremus Alleluia, quod latine interpretatur,
Laudate Dominum; laudemus Dominum, fratres, vita et lingua, corde
et ore, vocibus et moribus. Sic enim sibi dici vult Deus Alleluia,
ut non sit in laudante discordia. Concordent ergo prius in nobis ipsis
lingua cum vita, os cum conscientia. Concordent, inquam, voces cum
moribus, ne forte bonae voces testimonium dicant contra malos mores.
O felix Alleluia in coelo, ubi templum Dei Angeli sunt! Ibi enim
concordia summa laudantium, ubi est exsultatio secura cantantium: ubi
nulla lex in membris repugnat legi mentis; ubi non est rixa
cupiditatis, in qua periclitetur victoria charitatis. Hic ergo
cantemus Alleluia adhuc solliciti, ut illic possimus aliquando cantare
securi. Quare hic solliciti? Non vis ut sim sollicitus, quando
lego, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job
VII, 1)? Non vis ut sim sollicitus, quando mihi adhuc dicitur,
Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Marc. XIV,
38)? Non vis ut sim sollicitus, ubi sic abundat tentatio, ut
nobis ipsa praescribat oratio, quando dicimus, Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Quotidie
petitores, quotidie debitores. Vis ut sim securus, ubi quotidie
peto indulgentiam pro peccatis, adjutorium pro periculis? Cum enim
dixero propter praeterita peccata, Dimitte nobis debita nostra, sicut
et nos dimittimus debitoribus nostris: continuo propter futura pericula
addo et adjungo, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI,
12, 13). Quomodo est autem populus in bono, quando mecum
clamat, Libera nos a malo? Et tamen, fratres, in isto adhuc malo
cantemus Alleluia Deo bono, qui nos liberat a malo. Quid circum
inspicis unde te liberet, quando te liberat a malo? Noli longe ire,
noli aciem mentis circumquaque distendere. Ad te redi, te respice.
Tu es adhuc malus. Quando ergo Deus te ipsum liberat a te ipso,
tunc te liberat a malo. Apostolum audi; et ibi intellige a quo malo
sis liberandus.
inquit,
|
“legi Dei secundum
interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem
legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est.”
|
|
Ubi?
inquit,
|
“me in lege peccati, quae est in
membris meis.”
|
|
Putavi quia captivavit te sub nescio quibus ignotis
barbaris: putavi quia captivavit te sub nescio quibus gentibus
alienis, vel sub nescio quibus hominibus dominis. Quae est, inquit,
in membris meis. Exclama ergo cum illo: Miser ego homo, quis me
liberabit? Unde quis liberabit? Dic unde. Alius dicit ab optione,
alius de carcere, alius de barbarorum captivitate, alius de febre
atque languore: dic tu, Apostole, non quo mittamur, aut quo
ducamur; sed quid nobiscum portemus, quid nos ipsi simus, dic: De
corpore mortis hujus. De corpore mortis hujus? De corpore, inquit,
mortis hujus.
2. Error quorumdam, carnem non pertinere ad hominem. Alius dicit:
Corpus mortis hujus non ad me pertinet: carcer meus est ad tempus,
catena mea est ad tempus: in corpore mortis sum ego; non corpus mortis
sum ego. Argumentaris, ideo non liberaris. Ego enim, inquit,
spiritus sum; caro non sum, sed in carne sum: cum fuero liberatus a
carne, quid erit mihi deinde cum carne? Huic argumentationi vultis,
fratres, ut ego respondeam, an Apostolus? Si ego respondero,
contemnetur fortassis magnitudo verbi propter vilitatem ministri.
Taceo potius. Audi mecum Doctorem Gentium: audi mecum Vas
electionis, ut a te tollatur controversia dissensionis. Audi, sed
dic prius quod dicebas. Nempe hoc dicebas: Non sum ego caro, sed
spiritus sum. In carcere meo gemo: quando fuerit hoc vinculum et hoc
ergastulum dissolutum, ego liber abscedo. Terra terrae redditur,
spiritus coelo recipitur: vado ego, dimitto quod non sum. Ergo hoc
dicebas? Hoc, inquit. Non tibi ego respondeo: responde,
Apostole; responde, obsecro te. Praedicasti, ut audireris;
scripsisti, ut legereris; totum factum est, ut credereris. Dic:
Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum. Unde te liberat? De corpore mortis
hujus. Sed non es tu ipse corpus mortis hujus? Respondet: Igitur
ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom.
VII, 22-25). Sed ipse ego: quomodo per diversa ipse tu?
Mente, inquit, quia diligo; carne, quia concupisco: victor
quidem, si non consentio; adhuc tamen luctator, urgente adversario.
Et quomodo cum fueris, o Apostole, ab hac carne liberatus, jam non
eris tu nisi spiritus? Respondet Apostolus, morte jam imminente,
debito quod nemo evadit: Carnem non in aeternum pono, sed ad tempus
sepono. Ergo rediturus es ad corpus mortis hujus? Et quid? Ipsius
verba potius audiamus. Quomodo redis ad corpus, unde tam pia voce
liberandum te esse clamasti? Respondet: Redeo quidem ad corpus, sed
jam non mortis hujus. Audi, imperite, contra quotidianas lectionum
voces surde: audi quomodo redit ad corpus quidem, sed non mortis
hujus. Non quia aliud erit corpus, sed quia oportet corruptibile hoc
induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.
Fratres mei, quando dicebat Apostolus corruptibile hoc, mortale
hoc, quodam modo carnem sua voce tangebat. Non ergo aliud. Non,
inquit, pono corpus terrerum, et accipio corpus aereum, aut accipio
corpus aethereum. Ipsum accipio, sed non jam mortis hujus. Quia
oportet corruptibile, non aliud, sed hoc, induere incorruptionem; et
mortale, non aliud, sed hoc, induere immortalitatem. Tunc fiet
sermo qui scriptus, est, Absorpta est mors in victoriam. Cantetur
Alleluia. Tunc fiet sermo qui scriptus est: qui sermo, non jam
pugnantium, sed triumphantium: Absorpta est mors in victoriam.
Cantetur Alleluia. Ubi est, mors, aculeus tuus? Cantetur
Alleluia. Aculeus autem mortis est peccatam (I Cor. XV,
53-56). Sed quaeres locum ejus, et non invenies (Psal.
XXXVI, 10).
3. Alleluia hic inter tentationum pericula quomodo cantandum. Sed
etiam hic inter pericula, inter tentationes, et ab aliis, et a nobis
cantetur Alleluia. Fidelis enim Deus, qui non permittet, inquit,
vos tentari super id quod potestis. Ergo et hic cantemus Alleluia.
Adhuc est homo reus, sed fidelis est Deus. Non ait, Non permittet
vos tentari: sed, Non permittet vos tentari super id quod potestis;
sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I
Cor. X, 13). Intrasti in tentationem: sed faciet Deus etiam
exitum, ne pereas in tentatione: ut quomodo vas figuli, formeris
praedicatione, coquaris tribulatione. Sed quando intras, exitum
cogita: quia fidelis est Deus, custodiet Dominus introitum tuum, et
exitum tuum (Psal. CXX, 8). Porro autem, cum factum fuerit
corpus hoc immortale et incorruptibile, quando perierit tota tentatio;
quia Corpus quidem mortuum est: quare mortuum est? propter peccatum.
Spiritus autem vita est, Apostoli verba sunt: quare? propter
justitiam. Remittimus ergo mortuum corpus? Non, sed audi: Si
autem spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in
vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia
corpora vestra (Rom. VIII, 10, 11). Modo enim corpus
animale, tunc spirituale. Factus est enim primus homo in animam
viventem, novissimus homo in spiritum vivificantem (I Cor. XV,
44, 45). Ideo vivificabit et mortalia corpora vestra propter
inhabitantem Spiritum ejus in vobis. O felix illic Alleluia! o
secura! o sine adversario! ubi nemo erit inimicus, nemo perit
amicus. Ibi laudes Deo, et hic laudes Deo: sed hic a sollicitis,
ibi a securis; hic a morituris, ibi a semper victuris; hic in spe,
ibi in re; hic in via, illic in patria. Modo ergo, fratres mei,
cantemus, non ad delectationem quietis, sed ad solatium laboris.
Quomodo solent cantare viatores; canta, sed ambula: laborem
consolare cantando, pigritiam noli amare: canta, et ambula. Quid
est, ambula? Profice, in bono profice. Sunt enim, secundum
Apostolum, quidam proficientes in pejus (II Tim. III,
13). Tu si proficis, ambulas: sed in bono profice, in recta fide
profice, in bonis moribus profice: canta, et ambula. Noli errare,
noli redire, noli remanere. Conversi ad Dominum, etc.
|
|