|
1. Dies a Domino factus Christi Ecclesia ex Judaeis et
Gentibus. Quod cantavimus Deo, Hic est dies quemfecit Dominus,
hinc loquamur quod dederit. Hic Scriptura utique prophetica aliquid
nos intelligere voluit, aliquem diem non vulgarem, non conspicuum
oculis carnis, non eum diem qui oritur et occidit, sed diem qui potuit
scire ortum, nescire occasum. Videamus quod supra dixerat idem
Psalmus: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in
caput anguli. A Domino factus est, iste est mirabilis in oculis
nostris. Et sequitur, Hic est dies quem fecit Dominus. Exordium
diei hujus a lapide angulari sumamus. Quis est lapis angularis, quem
reprobaverunt Judaeorum doctores? Legis enim periti doctores
Judaeorum reprobaverunt eum, dicentes: Non est iste a Deo, qui
solvit sabbatum (Joan. IX, 16). Jam dixistis, Non est iste
a Deo, qui solvit sabbatum. Lapidem quem reprobaverunt
aedificantes, hic factus est in caput anguli. Quomodo in caput
anguli? Quare angularis lapis dictus est Christus? Quia omnis
angulus duos parietes de diverso pacificat. Venerunt Apostoli de
circumcisione, venerunt de gente Judaeorum; venerunt inde et illae
turbae quae praecedebant et sequebantur jumentum ejus, dicentes quod in
hoc ipso Psalmo est, Benedictus qui venit in nomine Domini
(Matth. XXI, 9, et Psal. CXVII, 26). Venerunt inde
tot Ecclesiae, de quibus dicit apostolus Paulus,
|
“Eram ignotus
facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo: tantum autem
audiebant quia ille qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat
fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum”
|
|
(Galat. I, 22-24); Judaei, sed adhaerentes Christo,
sicut Apostoli, venientes et credentes Christo, et unum parietem
facientes. Restabat alius paries, Ecclesia de Gentibus veniens:
invenerunt se. Pax in Christo, unitas in Christo, qui fecit
utraque unum (Ephes. II, 11-22). Ipse est dies quem fecit
Dominus. Totum diem intellige, caput et corpus: caput Christus,
corpus Ecclesia. Iste est dies quem fecit Dominus.
2. Baptizati dies ex tenebris facti. Recolite primam mundi
conditionem.
|
“Tenebrae erant super abyssum, et Spiritus Dei
superferebatur super aquam. Et dixit Deus, Fiat lux: et facta est
lux. Et divisit Deus lucem a tenebris; et lucem vocavit diem,
tenebras autem vocavit noctem”
|
|
(Gen. I, 2-5). Cogitate
tenebras istorum, antequam venirent ad remissionem peccatorum.
Tenebrae ergo erant super abyssum, antequam ista fuissent dimissa
peccata. Sed Spiritus Dei superferebatur super aquas: descenderunt
isti in aquam, super aquas ferebatur Spiritus Dei, pulsae sunt
tenebrae peccatorum. Iste est dies quem fecit Dominus. Huic diei
Apostolus dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in
Domino (Ephes. V, 8). Numquid dixit, Fuistis tenebrae in
Domino? Tenebrae in vobis; lux in Domino[.....]Vocavit
autem Deus lucem diem: quia ipsius gratia fit quod fit. Illi per se
ipsos tenebrae esse potuerunt: lux fieri, nisi Dominus fecisset, non
potuerunt. Quia iste est dies quem fecit Dominus: non ipse dies,
sed Dominus.
3. Thomas factus dies. Numquid non homo erat Thomas, unus de
discipulis, quasi homo de turba? Dicebant ei condiscipuli ejus:
Vidimus Dominum. Et dicebat ipse: Nisi tetigero, nisi digitum
misero in latus ejus, non credam. Evangelistae tibi annuntiant, et
non credis. Ipsis credidit mundus, et non credit discipulus. De
ipsis dictum est: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines
orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Exeunt, verba
eorum, perveniunt usque in fines terrae; credit totus mundus:
annuntiant omnes uni, et non credit. Nondum erat dies quem fecerat
Dominus. Adhuc tenebrae erant in abysso, in profunditate cordis
humani: tenebrae ibi erant. Veniat ille, caput diei hujus veniat,
et dicat patiens, mitis, non iratus, quia medicus: Veni, inquit;
veni tange hoc, et crede. Dixisti, Nisi tetigero, nisi digitum
misero, non credam. Veni, tange; mitte digitum, et noli esse
incredulus, sed fidelis. Veni, mitte digitum. Sciebam vulnera
tua, servavi tibi cicatricem meam. Sed plane mittens manum suam
complevit fidem. Quae est enim fidei plenitudo? Ut non credatur
Christus tantum homo, nec credatur Christus tantummodo Deus, sed
homo et Deus. Ipsa est fidei plenitudo: quia Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Ergo iste
discipulus oblatis sibi tangendis cicatricibus et membris Salvatoris
sui, ubi tetigit, exclamavit: Dominus meus et Deus meus (Id.
XX, 25-28)! Hominem tetigit, Deum cognovit: et tetigit
carnem, respexit ad Verbum; quia Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis. Verbum hoc passum est carnem suam suspendi in
ligno: Verbum hoc passum est in carne sua clavos figi: Verbum hoc
passum est carnem suam lancea transforari: Verbum hoc passum est
carnem suam in sepulcro poni: Verbum hoc resuscitavit carnem suam,
obtulit aspectibus discipulorum videndam, praebuit manibus
contrectandam. Tangunt, exclamant, Dominus meus et Deus meus!
Iste est dies quem fecit Dominus.
|
|