|
1. In futuram vitam esse debet Christianorum intentio. Hodiernus
dies magno sacramento perpetuae felicitatis est nobis. Non enim sicut
iste dies transiturus est, sic transitura est et vita quam dies iste
significat. Itaque, fratres, exhortamur et obsecramus vos in nomine
Domini nostri Jesu Christi, perquem nobis peccata dimissa sunt, qui
voluit pretium nostrum esse sanguinem suum, qui nos indignos qui vel
servi ejus diceremur, fratres facere dignatus est, ut omnis intentio
vestra, quare christiani estis, et nomen ejus in fronte et in corde
portatis, non dirigatur nisi ad illam vitam, quae nobis cum Angelis
est futura: ubi perpetua quies, sempiterna laetitia, indeficiens
beatitudo, nulla perturbatio, nulla tristitia, nulla mors. Quam
vitam nosse non possunt, nisi qui experiuntur: experiri autem non
poterunt, nisi qui credunt. Si enim exigatis ut quod vobis promittit
Deus, demonstremus vobis, non possumus. Sed audistis quomodo
conclusit Evangelium Joannis: Beati qui non vident, et credunt
(Joan. XX, 29). Et videre vultis, et ego. Pariter
credamus, et simul videbimus. Non simus duri adversus verbum Dei.
Numquid enim, fratres, dignum est ut Christus descendat modo de
coelo, et cicatrices suas nobis ostendat? Ideo illi incredulo
ostendere dignatus est, ut objurgaret dubios, et instrueret
credituros.
2. Octavi et septimi diei mysterium. Regnum Christi et sanctorum
in terra post separationem malorum. Sabbatismus sanctorum in terra.
Octavus ergo iste dies in fine saeculi novam vitam significat:
septimus quietem futuram sanctorum in hac terra. Regnabit enim
Dominus in terra cum sanctis suis, sicut dicunt Scripturae, et
habebit hic Ecclesiam, quo nullus malus intrabit, separatam atque
purgatam ab omni contagione nequitiae; quam significant centum
quinquaginta tres illi pisces (Id. XXI, 11), de quibus jam,
quantum memini, aliquando tractavimus. Nam Ecclesia hic primo
apparebit in magna claritate et dignitate et justitia. Non ibi libebit
decipere, non mentiri, non sub ovis pelle lupum latere. Veniet enim
Dominus, sicut scriptum est, et illuminabit abscondita tenebrarum et
manifestabit cogitationes cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo
(I Cor. IV, 5). Iniqui ergo non ibi erunt: jam enim
separabuntur. Tunc tanquam massa purgata apparebit, veluti in area,
multitudo sanctorum, et sic mittetur in horreum coeleste
immortalitatis. Sicut enim frumentum prius ubi trituratur, ibi
purgatur; et locus ubi frumenta pertulerunt trituram, ut a palea
mundarentur, decoratur dignitate massae purgatae. Videmus quippe in
area post ventilationem, acervum palearum ex una parte, et acervum
frumenti ex alia. Quo autem palea destinata sit, novimus; et
quemadmodum agricolis faciant frumenta laetitiam. Quomodo ergo apparet
in area prius frumentum a palea separatum, et cum gaudium fecerit post
tantos labores inspecta illa congeries, quae latebat in palea, quae
non videbatur, quando triturabatur; deinde in horreum mittitur, atque
in secreto servatur: sic in isto saeculo, videtis quomodo trituratur
haec area, sed palea frumento ita permixta est, ut difficile
discernatur: quia nondum ventilata est. Sic ergo post ventilationem
diei judicii apparebit massa sanctorum, fulgens dignitate, praepotens
meritis, et misericordiam liberatoris sui prae se gerens. Et ipse
erit septimus dies. Quasi primus dies sit in toto saeculo tempus quod
est ab Adam usque ad Noe; secundus, a Noe usque ad Abraham, et
quomodo jam dividit Evangelium Matthaei, tertius ab Abraham usque ad
David; quartus, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam;
quintus, a transmigratione usque ad adventum Domini nostri Jesu
Christi (Matth. II, 17). Ab adventu ergo Domini sextus
agitur, in sexto die sumus. Et ideo quomodo formatus est homo in
Genesi sexto die ad imaginem Dei (Gen. I, 26, 27), sic et
in isto tempore, quasi sexto die totius saeculi, renovamur in
Baptismo, ut recipiamus imaginem Conditoris nostri. Sextus autem
dies iste cum transierit, veniet requies post illam ventilationem, et
sabbatizabunt sancti et justi Dei. Post septimum autem, cum
apparuerit in area dignitas messis, fulgor, meritumque sanctorum,
ibimus in illam vitam et in illam requiem, de qua dictum, Quia oculus
non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae
praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Tunc velut
ad caput reditur. Quomodo enim cum peracti fuerint isti septem dies,
octavus ipse est qui primus: sic post terminatas et peractas aetates
septem saeculi transeuntis, ad illam immortalitatem beatitudinemque
rediemus, de qua lapsus est homo. Et ideo octavae complent sacramenta
infantium. Hinc et ipse septenarius numerus septies multiplicatus
facit quadraginta novem; et addito uno tanquam reditur ad caput, et
fiunt quinquaginta: qui numerus a nobis usque ad Pentecosten in
mysterio celebratur. Qui etiam secundum illam divisionem quadragesimi
numeri, cui accedit tanquam merces denarius, diversa ratione idem
rursus apparet. Ambae quippe rationes ad eumdem quinquagenarium
numerum redeunt. Qui ter multiplicatus propter mysterium Trinitatis,
facit centum quinquaginta. Addito quippe ipso ternario, tanquam teste
atque indice triplicationis et Trinitatis, intelligimus Ecclesiam in
illis piscibus centum quinquaginta tribus.
3. Misericordiae opera commendat. Sed interim modo, donec veniamus
ad illam requiem, isto tempore quo laboramus, et in nocte sumus,
quamdiu non videmus quod speramus, et in eremo iter agimus, donec ad
Jerusalem coelestem, veluti ad terram promissionis fluentem lac et
mel, veniamus: nunc ergo cum tentationes non cessant, bene operemur.
Medicina semper adsit, veluti prope quotidianis adhibenda
vulneribus. Est autem medicina in bonis operibus misericordiae. Si
enim vis impetrare misericordiam Dei, esto misericors. Si tu negas
homini, cum tu homo sis, humanitatem; negabit tibi et Deus
divinitatem, hoc est incorruptionem immortalitatis, qua nos facit
deos. Non enim a te quidquam indiget Deus: tu autem indiges a Deo.
Nihil a te ille petit, ut beatus sit: tu autem, nisi ab illo
accipias, beatus esse non poteris. Quid ab illo accipis? Nescio
utrum auderes conqueri si ab illo, qui omnia condidit, acciperes
aliquid quod excellentissimum condidit. At ille non aliquid ex iis
quae condidit; sed se ipsum tibi dat ad fruendum, se ipsum omnium
conditorem. Quid enim ex iis quae facta sunt ab illo, pulchrius et
melius potest esse eo qui fecit? Et quomodo tibi dabit? an quasi
meritis tuis? Si quaeris quid merueris, attende peccata tua; audi
sententiam Dei in transgressorem hominem latam: Terra es, et in
terram ibis (Gen. III, 19). Quoniam comminatio praecessit,
cum praeceptum daretur: Qua die tetigeritis, morte moriemini (Id.
II, 17). Si peccatorum meritum quaeris, quid occurrit nisi
supplicium? Obliviscere ergo merita tua, ne tibi faciant in corde
terrorem: aut noli potius oblivisci, ne per superbiam repellas
misericordiam. Commendamus nos, fratres, Deo operibus
misericordiae. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in
saeculum misericordia ejus (Psal. CXVII, 29). Confitere,
quoniam habet Deus misericordiam, et vult peccata donare confessis.
Sed offer illi sacrificium. Miserere hominis, homo, et tui
miserebitur Deus. Tu homo, et alter homo, duo miseri. Deus autem
non est miser, sed misericors. Si autem miser non miseratur miserum,
quomodo exigit misericordiam ab illo qui nunquam erit miser? Videte
quid dicam, fratres. Quicumque est contra naufragum crudelis, verbi
gratia, tamdiu crudelis est, donec contingat illi naufragium. Si
autem contigerit, recordatus in pristinam vitam, quando viderit
naufragum, percutit illum similis aliquando miseria; et quem non
poterat ad misericordiam flectere societas humanitatis, flectit
consortium calamitatis. Servo quam cito miseretur, qui aliquando
servivit. Mercenarium mercede fraudatum quam cito dolet, qui
mercenarius fuit. Homini filium suum plangenti amarissime compatitur,
qui aliquando tale aliquid planxit. Ergo quantamvis duritiam cordis
humani solvit similitudo miseriae. Si ergo tu, qui aut miser fuisti,
aut times ne miser sis (quamdiu enim hic vivis, et timere debes quod
non fuisti, et meminisse quod fueris, et cogitare quid sis): positus
ergo et in memoria praeteritarum miseriarum, et in timore futurarum,
et afflictione praesentium, non misereris calamitosi hominis et egentis
ope tua, et exspectas ut misereatur tibi ille, quem nunquam tangit
miseria? Et tu non das ex eo quod a Deo accepisti, et vis ut det
tibi Deus ex eo quod a te non accepit?
4. Opera misericordiae superare debent offensiones nostras.
Misericordia gemina. Misericordiam, fratres mei, omnes qui ituri
estis ad domos vestras, et ex hoc vix nos videbimus, nisi per aliquam
solemnitatem, misericordiam operamini, quia abundant peccata. Alia
requies, alia via non est, qua perveniamus ad Deum, qua
redintegremur, qua reconciliemur ei, quem periculosissime offendimus.
Venturi sumus in conspectum ejus: loquantur ibi pro nobis opera
nostra; et ita loquantur, ut superent offensiones nostras. Quod enim
amplius fuerit, hoc obtinebit, vel ad poenam, si peccata meruerint;
vel ad requiem, si opera bona. Misericordia autem gemina est in
Ecclesia: una in eo titulo quo nemo impendit pecuniam, nemo etiam vel
laborem; altera quae de nobis exigit aut officium operis, aut impendia
pecuniae. Illa quae a nobis exigit nihil erogationis vel laboris, in
animo constituta est, ut ignoscas ei qui in te peccavit. Ad hanc
eleemosynam impendendam thesaurus tuus in corde tuo est: ibi te
explicas coram Deo. Non tibi dicitur, Profer sacculum, aperi
arcam, resigna horreum: neque hoc tibi dicitur, Veni, ambula,
curre, festina, intercede, loquere, visita, labora. Stans uno
loco projecisti de pectore tuo duo tenes contra fratrem tuum, fecisti
misericordiam, nullo sumptu, nullo labore, sola bonitate, sola
misericordiae cogitatione. Nam si dicamus, Erogate res vestras
pauperibus; duri videbimur. Certe vel nunc lenes et faciles sumus,
quando dicimus: Impendite unde nihil minuetis, dimittite ut
dimittatur vobis. Dicamus tamen etiam istud, Date et dabitur vobis.
Conjunxit haec Dominus in praecepto, et ista duo misericordiae genera
expressit. Dimittite, et dimittetur vobis: misericordia est
ignoscentis. Date et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38):
misericordia est erogantis. Vide si non amplius Deus dat nobis. Tu
ignoscis homini, in quo te laesit homo hominem: ignoscit tibi Deus,
in quo offendisti homo Deum. Numquid enim hoc est hominem laedere,
quod est Deum offendere? Ergo plus tibi dedit: quia tu hoc
dimisisti, in quo homo laesus est; hoc ille dimittit, in quo Deus
offensus est. Attendite aliam misericordiam dispensationis. Tu das
panem, ille dat salutem; tu das sitienti poculum liquoris alicujus,
ille tibi dat poculum sapientiae suae. Numquid ista vel comparanda
sunt, quod das, et quod accipis? Ecce quomodo fenerandum est. Si
quis vult esse fenerator, omnino non prohibemus: sed illum feneretur,
qui non sit pauper plura et majora reddendo, et cujus est etiam hoc
ipsum qualecumque quod ei das, ut amplius meliusque recipias.
5. Eleemosyna eroganda cum humilitate et hilaritate. Illud etiam
moneo Sanctitatem vestram, ut sciatis eum duplam misericordiam
facere, qui pauperibus sic dat aliquid, ut ipse eroget. Non enim
debet esse sola benignitas largientis, sed et humilitas ministrantis.
Nescio quomodo, fratres mei, animus ejus qui porrigit pauperi, velut
communi humanitati atque infirmitati compatitur, quando ponitur manus
habentis in manum indigentis. Quamvis ille det, ille accipiat,
conjunguntur minister et cui ministratur. Non enim jungit nos
calamitas, sed humilitas. Abundantia vestra erit vobis, si Domino
placet, et filiis vestris. Sed de ista terrena abundantia nulla
mentio est, quam videtis obnoxiam tantis casibus. Jacet in domo
thesaurus quietus, dominum quietum esse non sinit. Timetur latro,
timetur effractor, timetur servus infidelis, timetur vicinus malus et
potens. Quanto plus tenetur, tanto plus timetur. Si autem erogas
Deo in pauperes, non perdis, et securus efficeris, quia ipse Deus
custodit tibi in coelo, qui et tibi necessaria dat super terram. An
forte times, ne perdat Christus quod illi commendaveris? Nonne
dispensatorem unusquisque eligit de familia sua fidelem, cui committat
pecuniam suam? Qui etsi habet in potestate non auferre, non tamen
habet in potestate non perdere. Quid fide Christi prolixius? quid
omnipotentia divinius? Nec auferre tibi aliquid potest, quia ipse
dedit tibi spe quod illi dares: nec aliquid perdere, quia universa
omnipotens tenet. Reficitis viscera, quando agapes facitis. Quia
videmur nos ministrare, et nostra dantur, et per nos dantur; et tamen
ea dantur, quae nobis Deus dedit. Bonum est, fratres, etiam manu
vestra dispensetis: valde gratum est Deo. Ipse accipit, et dabit
tibi, qui ante tibi quam deberet quod dares dedit. Debet erogationis
officio conjungi ministrationis officium. Cum tibi liceat duas
mercedes habere, quare perdis unam? Sed quisquis minus idoneus est
omnibus dare, det pauperibus pro viribus, cum hilaritate. Hilarem
autem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Omni pretio
comparandum propositum est regnum coelorum. Non est ut dicat aliquis
habens duos denarios, idoneum se non esse ad comparandum. Tanto
evangelica illa vidua comparavit (Luc. XXI, 2).
6. Dies feriati. Peracti sunt dies feriati, succedent jam illi
conventionum, exactionum, litigiorum: videte quomodo in his vivatis,
fratres mei. De vacatione dierum istorum mansuetudinem debetis
concipere, non jurgiorum consilia meditari. Sunt enim homines, qui
propterea vacaverunt per dies istos, ut cogitarent malitias, quas
exercerent post dies istos. Petimus vos, ut ita vivatis, tanquam qui
Deo rationem reddituros vos sciatis de tota vita, non de solis istis
quindecim diebus. Deinde Scripturarum quaestiones, quas hesterna die
proposui, et angustia temporis impediente, non solvi, fateor me
debere. Sed certe, quia dies qui sequuntur jam exactiones etiam
pecuniae permittunt jure forensi et publico, hoc a me potius vos
exigite jure christiano. Modo enim omnes solemnitatis gratia veniunt:
post istos dies amor legis adducat a me exigi quod promisi. Qui enim
dat, per me dat vobis: ipse utique dat omnibus nobis. Novi quippe
Apostolum dicentem, Reddite omnibus debita: cui tributum,
tributum; cui vectigal, vectigal; cui honorem, honorem; cui
timorem, timorem: nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis
(Rom. XIII, 7 et 8). Sola dilectio est semper reddenda;
nemo a tali debito alienus est. Quod enim debeo, fratres, in nomine
Domini redditurus sum. Sed fateor vobis, non officio segnibus, sed
exigentibus reddo.
|
|