|
Octavae infantium. Falsi fideles. Continentia servanda pro suo
cuique gradu. Votum continentiae non reddens, damnatur. Ne moras
faciamus, acturi multa, regeneratis in Baptismo, qui hodie miscendi
sunt populo, brevis, sed gravis sermo reddendus est. Vos qui
baptizati estis, et hodie completis sacramentum octavarum vestrarum,
breviter accipite et intelligite translatam fuisse figuram
circumcisionis carnis, ad circumcisionem cordis. Die octavo
circumciduntur carne secundum veterem Legem (Gen. XVII,
12): et hoc propter Dominum Christum, qui post diem septimum
sabbatorum octavo Dominico resurrexit. Cultellis petrinis jussum est
circumcidi (Josue V, 2): Petra erat Christus (I Cor. X,
4). Infantes appellamini, quoniam regenerati estis, et novam vitam
ingressi estis, et ad vitam aeternam renati estis, si hoc quod in
vobis renatum est, male vivendo non suffocetis. Reddendi estis
populis, miscendi estis plebi fidelium: cavete ne imitemini malos
fideles, imo falsos fideles; quasi confitendo fideles, sed male
vivendo infideles. Videte, quia testificor vobis coram Deo et
Angelis ejus: castitatem servate, sive conjugalem, sive omnimodae
continentiae. Quisque quod vovit reddat. Qui non habetis uxores,
licet vobis ducere uxores, sed quarum mariti non vivunt. Feminae quae
non habent viros, licet eis nubere, sed eis viris quorum uxores non
vivunt. Qui habetis uxores, nihil mali faciatis praeter uxores.
Reddite quod exigitis. Fides vobis debetur, fidem debetis. Fidem
debet maritus uxori, uxor marito; ambo Deo. Quicumque continentiam
vovistis, reddite quod vovistis: quia non exigeretur, si non
vovissetis. Quod potuit licere, non licet: non quia nuptiae
damnantur, sed qui retro respicit damnatur. Cavete a fraudibus in
negotiis vestris. Cavete a mendaciis et perjuriis. Cavete a
verbositate et luxuria. Quaecumque non vultis fieri vobis, nolite
facere aliis, et hominibus et Deo. Quid vos onerem? Haec agite,
et Deus pacis erit vobiscum (Philipp. IV, 9).
|
|