|
1. Ascensio Domini sic celebranda, ut cum ipso ascendamus. Sursum
cor, quandonam pietatis, quandonam superbiae. Resurrectio Domini,
spes nostra; ascensio Domini, glorificatio nostra. Ascensionis enim
hodie solemnia celebramus. Si ergo recte, si fideliter, si devote,
si sancte, si pie ascensionem Domini celebramus, ascendamus cum
illo, et sursum cor habeamus. Ascendentes autem non extollamur, nec
de nostris quasi de propriis meritis praesumamus. Sursum enim cor
habere debemus, sed ad Dominum. Sursum enim cor non ad Dominum,
superbia vocatur: sursum autem cor ad Dominum, refugium vocatur.
Illi enim dicimus, qui ascendit, Domine, refugium factus es nobis
(Psal. LXXXIX, 1). Resurrexit enim, ut spem nobis daret,
quia resurgit quod moritur: ne moriendo desperaremus, et totam vitam
nostram morte finitam putaremus. Solliciti enim eramus de ipsa anima;
et ille nobis resurgendo et de carne securitatem dedit. Ergo
ascendit, quis? Qui descendit. Descendit, ut sanaret te:
ascendit, ut levaret te. Cadis, si levaveris te: manes, si
levaverit te. Sursum ergo cor, sed ad Dominum, refugium est:
sursum cor, sed non ad Dominum, superbia est. Dicamus ergo illi
resurgenti, Quoniam tu es, Domine, spes mea: ascendenti autem,
Altissimum posuisti refugium tuum (Psal. XC, 9). Quomodo enim
ad eum cor sursum habentes, superbi erimus, qui propter nos humilis
factus est, ne superbi remaneremus?
2. Christus semper Deus. Dei notitiam vanitas litigando quaerit,
pietas credendo. Deus Christus, hoc semper: nunquam hoc desinet,
quia nunquam coepit. Si enim per gratiam ejus aliquid incipit, quod
nunquam desinat; ille quomodo desinet, qui nunquam coepit? Quid est
quod incipit, et nunquam desinet? Immortalitas nostra initium
habebit, finem non habebit. Non enim jam habemus, quod cum habere
coeperimus, non amittemus. Semper ergo Deus Christus. Et qualis
Deus? Quaeris qualis? Patri aequalis. Noli ergo quaerere in
aeternitate qualitatem, sed felicitatem. Qualis Deus Christus,
cape, si potes. Ecce dico, non te fraudabo. Quaeris qualis Deus
Christus? Audi me, imo audi mecum: simul audiamus, simul
discamus. Non enim quia loquor et vos auditis, ideo vobiscum non
audio. Quaeris ergo, cum audis, Deus est Christus, Qualis Deus
Christus? Audi mecum: non, inquam, me audi, sed mecum. In hac
enim schola omnes sumus condiscipuli. Coelum est cathedra magistri
nostri. Audi ergo qualis Deus Christus. In principio erat
Verbum. Ubi? Et Verbum erat apud Deum. Sed verba quotidie
solemus audire. Noli sic cogitare, quomodo soles audire, Deus erat
Verbum (Joan. I, 1). Qualis quaero. Nam ecce jam Deum
credo: sed qualis Deus sit, quaero. Quaerite faciem ejus semper
(Psal. CIV, 4). Nemo quaerendo deficiat, sed proficiat.
Proficit quaerens, si pietas quaerat. Quomodo quaerit pietas,
quomodo vanitas? Pietas quaerit credendo, vanitas litigando. Si
enim litigare mecum velis, mihique dicere, Quem Deum colis? qualem
Deum colis? ostende mihi quod colis: respondebo, Etsi est quod
ostendam, non est cui.
3. Pauli in Dei cognitione modestia. Nec ego audeo dicere, jam me
cepisse quod quaeris. Ingredior enim, quantum possum, post vestigia
illius tanti athletae Christi, apostoli scilicet Pauli dicentis,
Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Ego me ipsum:
Ego, quid est, et, me ipsum? Ego qui plus omnibus illis laboravi.
Novi, Apostole, quomodo dicas, Ego. Expressio est, non elatio.
Nam vis audire quomodo dicat, Ego? Cum dixisset, Plus omnibus
illis laboravi; et quasi nos ad illum, Quis? et ille ad nos, Non
ego autem, sed Dei gratia mecum (I Cor. XV, 10). Ille ergo
cum quo tanta gratia Dei erat, ut posterius vocatus plus
praecedentibus laboraret; dicit tamen, Fratres, ego me ipsum non
arbitror apprehendisse. Ibi ego, ubi non apprehendit. Humanae
quippe infirmitatis est, non apprehendere. Ubi autem levatus est in
tertium coelum, et audivit ineffabilia verba, quae non licet homini
loqui, non dixit, Ego. Sed quid dixit? Scio hominem ante annos
quatuordecim (II Cor. XII, 2-4). Scio hominem: et ipse
homo erat qui loquebatur, et quod in eo factum est, quasi alterum
fecit, ideo non defecit. Noli ergo contendere, noli litigare,
exigendo a me qualem Deum colo. Non enim idolum est, et digitum
extendo, et dico tibi, Ecce Deum quem colo: aut aliquod sidus est,
aut aliqua stella, aut sol, aut luna; et extendo digitum in coelum,
et dico, Ecce quod colo. Non est quo digitus extendatur: sed est
quo mens extendatur. Vide ipsum non comprehendentem, et tamen
quaerentem; sequentem, inhiantem, suspirantem, desiderantem: vide
illum, quid intendat vide, ad Deum suum, utrum digitum, an vero
animum. Quid ait? Non me arbitror apprehendisse. Unum autem, quae
retro oblitus, in ea quae sunt ante extentus, secundum intentionem
sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo. Sequor,
inquit: ambulo, inquit, in via sum. Sequere, si potes: simul ad
patriam veniamus, ubi non a me quaeras, nec ego a te. Simul ergo
modo credendo quaeramus, ut simul postea videndo gaudeamus.
4. Mundandum cor, quo videatur Deus. Nam quis tibi ostendit
qualis sit Deus Christus? Ecce quod dignatus est dicere per servum
suum, dicat et per istum servum suum, conservis meis, servis suis.
Dictum est tibi, In principio erat Verbum. Quaerebas ubi esset,
responsum est, Verbum erat apud Deum. Et ne verba contemneres ex
consuetudine locutionis humanae, audisti, Deus erat Verbum. Adhuc
quaeris qualis Deus? Omnia per ipsum facta sunt. Ama illum:
quidquid amas, ab illo est. Non amemus creaturam, neglecto
Creatore: sed attendamus creaturam, et laudemus Creatorem. Non
tibi possum ostendere Deum meum: ostendo quae fecit, recolo quae
fecit. Omnia per ipsum facta sunt. Fecit nova non novus; fecit
temporalia sempiternus; fecit mutabilia, qui nescit mutari. Facta
inspice, lauda factorem: crede, ut munderis. Videre enim vis?
Bonam rem, magnam rem vis: hortor, ut velis. Videre vis? Beati
mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Prius
ergo cogita de corde mundando: hoc habeto negotium, ad hoc te advoca
, insta huic operi. Quod vis videre mundum est, immundum est unde
vis videre. Cogitas Deum quasi aliquam istorum oculorum immensam vel
multiplicem lucem, auges tibi spatia quanta vis: non ponis finem ubi
non vis, ponis ubi vis. Phantasmata sunt ista cordis tui, immunditia
est ista cordis tui. Tolle, abjice. Si terra tibi in oculum
caderet, et velles ut ostenderem tibi lucem; prius tui oculi
quaererent mundatorem. Tantum immunditiae est in corde tuo: ibi
avaritia non parva immunditia est. Congeris quod tecum non tollas.
Nescis quia cum congeris, ad cor tuum lutum trahis? Unde videbis
ergo quod quaeris?
5. Deus habitare vult in corde mundo. Avaritiae homo servit, non
Deo. Tu mihi dicis: Ostende mihi Deum tuum. Ego tibi dico:
Attende, paululum ad cor tuum. Ostende, inquis, mihi Deum tuum.
Attende, inquio, paululum ad cor tuum. Quidquid ibi vides quod
displicet Deo, tolle inde. Venire ad te vult, Deus; Dominum
ipsum Christum audi: Ego et Pater veniemus ad eum, et mansionem
apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Ecce quid promittit
Deus. Si ego promitterem venturum me in domum tuam, mundares eam:
Deus in cor tuum venire vult, et piger es ei domum mundare? Non amat
habitare cum avaritia, cum muliere immunda et insatiabili, cui tu
jubenti serviebas, et Deum videre quaerebas. Quid fecisti, quod
Deus jussit? Quid non fecisti, quod avaritia jussit? Quid
fecisti, quod Deus jussit? Ego ostendo quid habitet in corde tuo,
qui vis videre Deum. Hoc enim dixeram: Est quod ostendere, sed cui
non est. Quod Deus jussit, quid fecisti? Quod avaritia jussit,
quid distulisti? Jussit Deus ut nudum vestires, tremuisti: jussit
avaritia ut vestitum exspoliares, insanisti. Si fecisses quod Deus
jussit, quid tibi dicam, haberes illud et illud? Ipsum Deum
haberes. Si fecisses quod Deus jussit, Deum haberes. Fecisti quod
avaritia jussit, quid habes? Scio, dicturus es mihi: Habeo
quidquid abstuli. Ergo auferendo habes. Habes aliquid apud te, qui
perdidisti te? Habeo, inquis. Ubi, ubi, rogo te? Certe aut in
cubiculo, aut in saccello, aut in arca: nolo amplius dicere.
Ubicumque habes, modo certe tecum non habes. Certe modo cogitas in
arca te habere: forte periit, et nescis; forte cum redis, non
invenis quod dimisisti. Cor tuum quaero: ibi quid habeas,
interrogo. Ecce implesti arcam tuam, et fregisti conscientiam tuam.
Vide plenum: disce esse plenus. Dominus dedit, Dominus abstulit;
sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum
(Job I, 21). Nempe omnia perdiderat. Unde ergo istas gemmas
laudis Domino proferebat?
6. Tenebrae cupiditates et opera mala. Munda ergo cor, quantum
potes: id age, id operare. Et ut ille mundet ubi maneat, roga,
supplica, humiliare. Non capis,
|
“In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio
apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est
nihil. Quod factum est, in ipso vita erat; et vita erat lux
hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non
comprehenderunt.”
|
|
Ecce quare non capis. Lux in tenebris lucet, et
tenebrae eam non comprehenderunt. Quae sunt tenebrae, nisi opera
mala? Quae sunt tenebrae, nisi cupiditates malae, superbia,
avaritia, ambitio, invidentia? Omnia ista tenebrae sunt: ideo non
comprehendis. Nam lux lucet in tenebris: sed da qui comprehendat.
7. Deus homo factus manet semper Deus. Una persona Deus et homo
in Christo. Vide ergo, ne forte hoc quomodocumque possis accipere:
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I,
1-14). Per hominem Christum tendis ad Deum Christum. Multum
est ad te Deus: sed homo factus est Deus. Quod longe erat a te,
per hominem factum est juxta te. Ubi maneas, Deus est: qua eas,
homo est. Idem ipse Christus, et qua eas, et quo eas. Ipse ergo
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Assumpsit quod non
erat, non amisit quod erat. Apparebat homo, et latebat Deus.
Occisus est homo, et offensus est Deus: sed resurrexit homo, et
inventus est Deus. Cogita ergo quanta fecit ut Deus, quanta passus
est ut homo. Occisus est, sed non in divinitate: ipse Christus
occisus est. Non enim duo, Deus et homo; ut jam non faciamus vel
noverimus Trinitatem, sed quaternitatem. Homo quidem homo, et Deus
Deus; sed totus Christus homo et Deus: ipse ergo Christus homo et
Deus. Quomodo tu homo corpus et animus: sic totus Christus homo et
Deus. Ergo totus Christus, caro, anima, et Deus.
Idem ipse aliquid dicit, quod ad Deum pertinet; aliquid dicit, quod
ad animam pertinet; aliquid dicit, quod ad carnem pertinet: totum ad
Christum pertinet. Quid dicit ut Deus? Sicut Pater habet vitam in
semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Quaecumque
Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter (Id. V, 26,
19). Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Quid dicit
Christus secundum animam suam? Tristis est anima mea usque ad mortem
(Matth. XXVI, 38). Quid dicit Christus secundum carnem?
Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II,
19). Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet,
sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Haec sunt thesauri
sapientiae et scientiae.
8. Praeceptum utrumque dilectionis erga Christum impletur. Certe
tota Lex in duobus praeceptis pendet. Diliges Dominum Deum tuum ex
toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et
diliges proximum tuum tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota
Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). In
Christo habes totum. Deum tuum vis diligere? Habes in Christo:
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Proximum vis diligere? Habes in Christo: Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis.
9. Bona opera frequentanda. Peccata, praeter crimina, sunt alia
minora. Mundet nos gratia sua: mundet nos opitulationibus et
consolationibus suis. Fratres mei, per ipsum et in ipso obsecro vos,
in bonis operibus abundetis, in misericordia, benignitate, bonitate.
Cito dimittite quod in vos peccatur. Nemo teneat iram adversus
alium, ne intercludat sibi orationem ad Deum. Haec enim omnia, quia
in hoc saeculo sumus, quia etsi proficimus, etsi juste vivimus, sine
peccato hic non vivimus. Non enim peccata sola sunt illa quae crimina
nominantur, adulteria, fornicationes, sacrilegia, furta, rapinae,
falsa testimonia: non ipsa sola peccata sunt. Attendere aliquid quod
non debebas, peccatum est: audire aliquid libenter, quod audiendum
non fuit, peccatum est: cogitare aliquid, quod non fuit cogitandum,
peccatum est.
10. Remedia quotidiana. Minora peccata multitudine obruunt. Sed
dedit Dominus noster post illud lavacrum regenerationis alia quotidiana
remedia. Quotidiana nostra mundatio, dominica oratio. Dicamus, et
verum dicamus, quia et ipsa eleemosyna est: Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI,
12). Date eleemosynas, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI,
41). Mementote, fratres, ad dexteram staturis quid dicturus est.
Non dicet, Illa et illa magna fecistis: sed, Esurivi, et dedistis
mihi manducare. Ad sinistram staturis non est dicturus, Illa et illa
mala fecistis: sed, Esurivi, et non dedistis mihi manducare
(Matth. XXV, 35, 42). Illi pro eleemosyna, in vitam
aeternam: isti propter sterilitatem, in ignem aeternum. Modo eligite
aut dextram aut sinistram. Nam rogo vos, quam habere poterit spem
salutis piger in remediis, creber in morbis?
Sed parvi morbi sunt? Congerie premunt. Minora peccata sunt quae
habeo. Non sunt multa? Nam quomodo minora sunt, quae premunt,
obruunt: quid minutius pluviae guttis? Flumina implent. Quid
minutius granis tritici? Horrea implent. Tu attendis quia minora
sunt, et non attendis quia multa sunt. Attendere nosti: numera, si
potes. Sed plane quotidianum remedium dedit Deus.
11. Conclusio. Magna misericordia ejus qui ascendit in altum, et
captivavit captivitatem. Quid est, captivavit captivitatem? Occidit
mortem. Captivitas captiva est: mors mortua est. Quid ergo? Hoc
solum fecit qui ascendit in altum, et captivavit captivitatem? Ergo
dimisit nos? Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi
(Matth. XXVIII, 20). Ergo illud attende, Dedit dona
hominibus (Psal. LXVII, 19). Aperi sinum pietatis, excipe
donum felicitatis.
|
|