|
1. Sancti Leontii solemnitas. Dominus Jesus, Patris unigenitus
et gignenti coaeternus, pariter invisibilis, pariter immutabilis,
pariter omnipotens, pariter Deus; propter nos, ut nostis, et
accepistis, et tenetis, factus est homo, forma assumpta humana, non
amissa divina: potens occultus, infirmus manifestus; sicut nostis,
natus est, ut renasceremur; mortuus est, ne nos in aeternum
moreremur. Ille continuo, id est, die tertio resurrexit: nobis
resurrectionem carnis in fine promisit. Exhibuit se discipulorum
oculis videndum, manibusque tractandum; persuadens quod factus erat,
non auferens quod semper erat. Conversatus est cum eis diebus
quadraginta, sicut audistis, intrans et exiens, manducans et bibens;
non jam indigentia, sed totum potentia: et manifestans eis carnis
veritatem, in cruce infirmitatem, a sepulcro immortalitatem.
2. Idem tractatur argumentum. Hodiernum ergo diem ascensionis
ipsius celebramus. Occurrit autem huic Ecclesiae alia vernacula
solemnitas. Conditoris basilicae hujus sancti Leontii hodie
depositio est. Sed dignetur obscurari stella a sole. Ergo de Domino
potius, quod coeperamus, loquamur. Gaudet bonus servus, quando
laudatur Dominus.
3. Ascensionis fides et celebritas per totum orbem. Hodierno ergo
die, hoc est, quadragesimo post resurrectionem suam, Dominus
ascendit in coelum. Non vidimus: sed credamus. Qui viderunt
praedicaverunt, et orbem terrarum impleverunt. Scitis qui viderunt,
et qui nobis indicaverunt: de quibus praedictum est,
|
“Non sunt
loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem
terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum”
|
|
(Psal. XVIII, 4 et 5). Ergo et ad nos venerunt, et nos de
somno excitaverunt. Ecce celebratur hodiernus dies toto orbe
terrarum.
4. Ascensionis Christi prophetia. Recolite Psalmum. Cui dictum
est, Exaltare super coelos, Deus? Cui dictum est? Numquid Deo
Patri diceretur, Exaltare, qui nunquam est humiliatus? Exaltare
tu: tu qui fuisti in ventre matris inclusus; tu qui in illa factus
es, quam fecisti; tu qui in praesepi jacuisti; tu qui ubera tanquam
parvulus in vena carnis suxisti ; tu qui portans mundum, portabaris a
matre: tu quem Simeon senex parvulum agnovit, magnumque laudavit: tu
quem vidua Anna vidit sugentem, et cognovit omnipotentem: tu qui
esuristi propter nos, sitisti propter nos, fatigatus es in via propter
nos: (numquid esurit panis, aut sitit fons, aut fatigatur via?) tu
qui omnia ista pertulisti propter nos: tu qui dormisti, et tamen non
dormitas, custodiens Israel: postremo, tu quem vendidit Judas,
quem Judaei emerunt, et non possederunt: tu apprehense, ligate,
flagellate, spinis coronate, in ligno suspense, lancea percusse, tu
mortue, tu sepulte, Exaltare super coelos, Deus.
Exaltare, inquit, exaltare super coelos, quia Deus es. Sede in
coelo, qui pependisti in ligno. Judex exspectaris venturus, qui
exspectatus es judicatus. Quia ista credat, nisi illo faciente, qui
erigit de terra inopem, et de stercore exaltat pauperem? Ille ipse
inopem carnem suam erigit, et collocat eam cum principibus populi sui
(Psal. CXII, 7, 8), cum quibus judicaturus est vivos et
mortuos. Cum eis collocavit hanc inopem carnem, quibus dicit:
Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel
(Matth. XIX, 28).
5. Ecclesia gloria Christi.---Exaltare ergo super coelos,
Deus. Jam factum est, jam impletum est. Sed dicimus, Quomodo
futurum praedictum est, Exaltare super coelos Deus; non vidimus,
sed credimus: ecce ante oculos nostros est quod sequitur, Exaltare
super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal.
LVI, 12). Non credat illud, qui non videt istud. Quid est
enim, Et super omnem terram gloria tua? nisi, super omnem terram
Ecclesia tua, super omnem terram matrona tua, super omnem terram
sponsa tua, dilecta tua, columba tua, conjux tua. Ipsa est gloria
tua, Vir quidem, ait Apostolus, non debet velare caput, cum sit
imago et gloria Dei: mulier autem gloria viri (I Cor. XI,
7). Si mulier gloria viri Ecclesia gloria Christi.
|
|