|
1. Verbum ut indigna pro indignis ferret incarnatum est. Verbum
Patris per quod facta sunt tempora, caro factum, Natalem suum nobis
fecit in tempore: et in ortu humano habere voluit unum diem, sine
cujus nutu divino nullus volvitur dies. Ipse apud Patrem praecedit
cuncta spatia saeculorum: ipse de matre in hac die cursibus se ingessit
annorum. Homo factus, hominis factor: ut sugeret ubera, regens
sidera; ut esuriret panis, ut sitiret fons, dormiret lux, ab itinere
via fatigaretur, falsis testibus veritas accusaretur, judex vivorum et
mortuorum a judice mortali judicaretur, ab injustis justitia
damnaretur, flagellis disciplina caederetur, spinis botrus
coronaretur, in ligno fundamentum suspenderetur, virtus infirmaretur,
salus vulneraretur, vita moreretur. Ad haec atque hujusmodi
sustinenda pro nobis indigna, ut liberaret indignos; quando nec ille
aliquid mali, qui propter nos tanta pertulit mala, nec nos boni
aliquid merebamur, qui per eum tanta accepimus bona: propter haec
ergo, qui erat ante omnia saecula sine initio dierum Dei Filius,
esse in novissimis diebus dignatus est hominis filius; et qui de Patre
natus, non a Patre factus erat, factus est in matre quam fecerat; ut
ex illa ortus hic aliquando esset, quae nisi per illum nunquam et
nusquam esse potuisset.
2. Virginitate matris illaesa natus Christus. Sic adimpletum est
quod praedixerat Psalmus, Veritas de terra orta est (Psal.
LXXXIV, 12). Maria virgo ante conceptum, virgo post
partum. Absit enim ut in ea terra, hoc est in ea carne unde orta est
veritas, periret integritas. Nempe post resurrectionem suam, cum
spiritus putaretur esse, non corpus: Palpate, inquit, et videte,
quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere
(Luc. XXIV, 38). Et tamen illius juvenilis corporis
soliditas, non patentibus foribus se ad discipulos intromisit (Joan.
XX, 19). Cur ergo qui potuit per clausa ostia magnus intrare,
non potuit etiam per incorrupta membra parvus exire ? Sed neque hoc,
neque illud volunt credere increduli. Ideo potius fides utrumque
credit; quia infidelitas utrumque non credit. Ipsa est quippe
infidelitas, cui nulla in Christo videtur esse divinitas. Porro si
fides Deum natum credit in carne, Deo non dubitat utrumque
possibile; ut et corpus majoris aetatis non reserato aditu domus,
intus positis praesentaret, et sponsus infans de thalamo suo, hoc est
utero virginali, illaesa matris virginitate procederet (Psal.
XVIII, 6).
3. Ecclesia mente et virgo et mater. Illic namque unigenitus Dei
Filius humanam sibi dignatus est conjungere naturam, ut sibi capiti
immaculato immaculatam consociaret Ecclesiam: quam Paulus apostolus
virginem vocat, non solas in ea considerans etiam corpore virgines,
sed incorruptas omnium desiderans mentes. Desponsavi enim vos,
inquit, uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor.
XI, 2). Ecclesia ergo imitans Domini sui matrem, quoniam
corpore non potuit, mente tamen et mater est et virgo. Nullo itaque
modo virginitatem matri suae nascendo Christus ademit, qui Ecclesiam
suam de fornicatione daemonum redimendo virginem fecit. Ex cujus
incorrupta virginitate procreatae virgines sanctae, quae terrenas
nuptias contemnentes, esse etiam carne virgines elegistis, gaudentes
celebrate solemniter hodierno die Virginis partum. Ille quippe est
natus ex femina, qui non est a masculo satus in femina. Qui vobis
attulit quod amaretis, matri non abstulit quod amatis. Qui sanat in
vobis quod traxistis ex Eva, absit ut vitiaret quod dilexistis in
Maria.
4. Virginitas Mariae imitanda. Illa igitur cujus vestigia
sectamini, et ut conciperet, cum viro non mansit; et cum pareret,
virgo permansit. Imitamini eam quantum potestis; non fecunditate,
quia hoc non potestis, salva virginitate. Sola utrumque potuit,
quorum vos unum habere voluistis; quia hoc perditis, si utrumque
habere velitis. Sola utrumque potuit, quae omnipotentem peperit, per
quem potuit. Solum enim unicum Dei Filium, isto unico modo fieri
oportebat filium hominis. Nec tamen ideo non est vobis aliquid
Christus, quia unius est virginis fetus. Ipsum quippe vos, quem
filium edere non potuistis carne, sponsum invenistis in corde: et
talem sponsum, quem et redemptorem sic teneat felicitas vestra, ut
peremptorem non timeat virginitas vestra. Qui enim matri virginitatem
nec corporali abstulit partu, multo magis in vobis eam spirituali
servat amplexu. Nec propterea vos steriles deputetis, quia virgines
permanetis. Nam et ipsa pia integritas carnis, ad fecunditatem
pertinet mentis. Agite quod ait Apostolus: quoniam non cogitatis ea
quae sunt mundi, quomodo placeatis maritis; cogitate quae Dei sunt,
quomodo illi in omnibus placeatis (I Cor. VII, 32-34); ut
non uterum fetibus, sed animum fecundum possitis habere virtutibus.
Postremo omnes alloquor, omnibus dico; universam virginem castam,
quam desponsavit Apostolus Christo, ista voce compello. Quod
miramini in carne Mariae, agite in penetralibus animae. Qui corde
credit ad justitiam, concipit Christum: qui ore confitetur ad salutem
(Rom. X, 10), parit Christum. Sic in mentibus vestris et
fecunditas exuberet, et virginitas perseveret.
|
|