|
1. Glorificatio et victoria Christi completa est resurrectione et
ascensione. Christus, leo, et agnus. Diabolus, leo. Muscipula
diaboli. Glorificatio Domini nostri Jesu Christi resurgendo et
ascendendo completa est. Resurrectionem ipsius Paschae Dominico
celebravimus: ascensionem hodie celebramus. Festus nobis dies
uterque. Ideo enim resurrexit, ut nobis exemplum resurrectionis
ostenderet: et ideo ascendit, ut nos desuper protegeret. Habemus
ergo Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum prius pendentem in
ligno, nunc sedentem in coelo. Pretium nostrum dedit, cum penderet
in ligno: colligit quod emit: cum sedet in coelo. Cum enim omnes
collegerit, quos utique per tempora colliget, in fine temporis
veniet, et quomodo scriptum est, Deus manifestus veniet (Psal.
XLIX, 3): non quemadmodum primitus venit occultus, sed sicut
dictum est, manifestus. Occultum enim oportebat eum venire, ut
judicaretur: manifestus autem veniet, ut judicet. Si enim prius
manifestus venisset, judicare manifestum quis auderet? Quando quidem
dicit apostolus Paulus, Si enim cognovissent, nunquam Dominum
gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sed si ille non
occideretur, mors non moreretur. Tropaeo suo diabolus victus est.
Exsultavit enim diabolus, quando primum hominem seducendo dejecit in
mortem. Seducendo primum hominem, occidit: occidendo novissimum,
primum de laqueis perdidit. Facta est ergo victoria Domini nostri
Jesu Christi, cum resurrexit et ascendit in coelum; et impletum est
quod audistis, cum Apocalypsis legeretur, Vicit Leo de tribu Juda
(Apoc. V, 5). Ipse leo dictus est, qui agnus occisus est: leo
propter fortitudinem, agnus propter innocentiam: leo quia invictus,
agnus quia mansuetus. Et ipse Agnus occisus morte sua vicit leonem
qui circuit quaerens quem devoret. Dictus est enim diabolus leo,
feritate, non virtute. Apostolus quippe Petrus ait: Vigilare vos
oportet adversus tentationes, quia adversarius vester diabolus
circuit, quaerens quem devoret. Sed quomodo circuit, dixit: Sicut
leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8).
Quis non incurreret in dentes leonis hujus, nisi vicisset Leo de
tribu Juda? Contra leonem leo, contra lupum agnus. Exsultavit
diabolus quando mortuus est Christus, et ipsa morte Christi est
diabolus victus: tanquam in muscipula escam accepit. Gaudebat ad
mortem, quasi praepositus mortis. Ad quod gaudebat, inde illi tensum
est. Muscipula diaboli, crux Domini: esca qua caperetur, mors
Domini. Et ecce surrexit Dominus noster Jesus Christus. Ubi est
mors quae pependit in ligno? Ubi est insultatio Judaeorum? Ubi est
typhus et superbia caput ante crucem agitantium et dicentium, Si
filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40)?
Et plus fecit, quam illi insultando exigebant. Plus enim est de
sepulcro resurgere, quam de ligno descendere.
2. Ascensio Christi pignus nostrae ascensionis. Jam vero quanta
gloria est quod ascendit in coelum, quod sedet ad dexteram Patris?
Sed hoc oculis non videmus, quia nec pendentem in ligno vidimus.
Totum hoc fide tenemus, oculis cordis intuemur. Hodie enim, sicut
audistis, fratres, Dominus noster Jesus Christus ascendit in
coelum: ascendat cum illo et cor nostrum. Audiamus Apostolum
dicentem, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite,
ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non
quae super terram (Coloss. III, 1 et 2). Sicut enim ille
ascendit, nec recessit a nobis: sic et nos cum illo ibi jam sumus,
quamvis nondum in corpore nostro factum sit quod promittitur nobis.
Ille jam exaltatus est super coelos. Neque enim propterea nobis
desperanda est perfecta et angelica coelestis habitatio, quia dixit,
Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis
qui est in coelo (Joan. III, 13). Sed hoc dictum est propter
unitatem, qua caput nostrum est, et nos corpus ejus. Cum ascendit in
coelum, nos ab illo non separamur. Qui de coelo descendit, non nobis
invidet coelum: sed quodam modo clamat, Membra mea estote, si
ascendere vultis in coelum. In hoc ergo ipsi interim roboremur, in
hoc votis omnibus aestuemus. Hoc meditemur in terris, quod computamur
in coelis. Tunc exuturi carnem mortalitatis, nunc exuamus animi
vetustatem. Facile corpus levabitur in alta coelorum, si non premat
spiritum sarcina peccatorum.
3. Christum cum corpore ascendisse. Nam et illud nonnullos
calumniantibus haereticis movet, quemadmodum Dominus sine corpore
descenderit, cum corpore ascenderit, velut contrarium sit illis verbis
quibus ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit.
Corpus, inquiunt, quod non descendit de coelo, quomodo potuit
ascendere in coelum ? Quasi ille dixerit, Nihil ascendit in coelum,
nisi quod de coelo descendit; sed ait, Nemo ascendit, nisi qui
descendit. Hoc enim ad personam, non ad personae habitum retulit.
Descendit sine corporis indumento, ascendit cum corporis indumento.
Nemo tamen, nisi qui descendit, ascendit. Nam si nos sibimet
tanquam sua membra ita coaptavit, ut etiam nobis conjunctis idem ipse
sit; quanto magis illud corpus, quod de virgine assumpsit, aliam non
potest in illo habere personam? Quis enim vel in montem, vel in
murum, vel in aliquem superiorem locum dicit non eum solum qui
descenderit ascendisse, si cum descendisset exutus, ascendat indutus;
aut cum descendisset inermis, ascendat armatus? Quemadmodum ergo de
hoc dicitur, Nemo ascendit nisi qui descendit, quamvis cum ea re cum
qua non descendit ascenderit: sic nemo in coelum nisi Christus
ascendit; quia de coelo, nisi Christus, nemo descendit; quamvis
sine corpore descenderit, cum corpore ascenderit, ascensuris et nobis
non virtute nostra, sed nostra et illius unitate. Duo quippe sunt in
carne una; sacramentum magnum est in Christo et in Ecclesia
(Ephes. V, 31 et 32). Unde et et ipse dicit: Igitur jam
non duo, sed una caro (Matth. XIX, 6).
4. Christus cur quadraginta diebus jejunavit, et totidem dies egit
cum discipulis post resurrectionem. Et ideo jejunavit, cum tentaretur
ante mortem cibo adhuc indigens: manducavit autem et bibit, cum
glorificaretur post resurrectionem jam cibo non indigens. Illic enim
ostendebat in se nostrum laborem, hic autem in nobis suam
consolationem, quadraginta diebus utrumque definiens. Nam quadraginta
diebus jejunavit, cum tentaretur in eremo, sicut in Evangelio
scriptum est, ante mortem carnis suae (Matth. IV, 1, 2); et
rursum quadraginta diebus cum discipulis fuit, sicut Petrus in
Actibus Apostolorum loquitur, intrans et exiens, manducans et
bibens, post resurrectionem carnis suae (Act. I, 3, 4). Quo
numero quadragesimo hujus saeculi significare videtur excursus in his
qui vocantur ad gratiam, per eum qui non venit legem solvere, sed
adimplere. Decem namque sunt praecepta legis. Jam gratia Christi
diffusa per mundum et quadripartitus mundus, et decem quadriplicata
quadraginta faciunt: quoniam qui redempti sunt a Domino, de
regionibus congregavit eos, ab Oriente et Occidente et Aquilone et
Mari (Psal. CVI, 2 et 3). Jejunans itaque quadraginta
diebus ante mortem carnis, velut clamabat: Abstinete vos a desideriis
hujus saeculi. Manducans autem et bibens quadraginta diebus post
resurrectionem carnis, velut clamabat: Ecce ego vobiscum sum usque ad
consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Jejunium
quippe est in tribulatione certaminis; quoniam qui in agone contendit,
ab omnibus abstinens est (I Cor. IX, 25): cibus autem in spe
pacis, quae perfecta non erit, nisi cum corpus nostrum, cujus
exspectamus redemptionem, induerit immortalitatem. Quod nondum
adipiscendo gloriamur, sed sperando jam pascimur. Utrumque Apostolus
simul nos agere ostendit dicens, Spe gaudentes, in tribulatione
patientes (Rom. XII, 12): tanquam illud esset in cibo, hoc
in jejunio. Simul enim cum viam Domini carpimus, et a vanitate
praesentis saeculi jejunemus, et futuri promissione reficiamur; hic
non apponentes cor, illuc pascentes sursum cor.
|
|