|
1. Dicendum de mysterio ascensionis Christi. Multa sunt divinarum
Scripturarum recondita sacramenta, sive quae adhuc nos ipsi quaerenda
habemus, sive quae jam humilitati nostrae Dominus revelare dignatus
est: sed aperiendi haec Sanctitati vestrae tempus non sufficit. Novi
enim maxime his diebus impleri ecclesiam talibus, qui citius vellent
discedere, quam venire; et onerosos nos habent, si aliquando diutius
colloquamur: qui tamen in prandiis suis, ad quae festinant, si
teneantur usque ad vesperam, nec laborant, nec recusant, nec saltem
aliquando ullo pudore discedunt. Tamen ne fraudemus eos qui esurientes
veniunt, etsi breviter, non tacebimus hujus rei sacramentum, quod
Dominus noster Jesus Christus cum eo corpore, in quo resurrexit
ascendit.
2. Christus post resurrectionem conversatur cum discipulis, ut in
fide confirmentur. Ascendit in coelum, ne remaneant in carne. Sane
propter infirmitatem discipulorum suorum: non enim deerant etiam in
illo numero, quos diabolus infidelitate tentaret, ita ut quidam
discipulus ejus in ipsa specie in qua noverat, non tamen magis fidem
haberet viventibus membris, quam recentibus cicatricibus (Joan.
XX, 25): ergo ad eorum confirmationem dignatus est post
resurrectionem vivere cum illis quadraginta diebus integris, ab ipso
die passionis suae usque in hodiernum diem, intrans et exiens,
manducans et bibens, sicut dicit Scriptura (Act. I, 3, 4);
confirmans hoc redditum esse oculis eorum post resurrectionem, quod
ablatum erat per crucem. Verumtamen non illos voluit in carne
remanere, nec carnali dilectione diutius retinere. Eo enim animo
volebant eum esse semper carnaliter secum, quo animo etiam Petrus
timebat eum pati. Videbant enim secum magistrum, confortatorem et
consolatorem et protectorem hominem, quales videbant se ipsos. Si
tale aliquid non viderent, absentem credebant; cum ubique ille
majestate sit praesens. Tuebatur autem eos revera, quemadmodum ipse
dicere dignatus est, tanquam gallina pullos suos (Matth.
XXIII, 37). Sicut enim gallina propter infirmitatem pullorum
et ipsa infirmatur. Si enim recordamini, ante oculos nostros sunt
tantae aves, quae pullos faciunt; non videmus aliquam avem infirmari
cum pullis, nisi gallinam: et ideo de illa Dominus similitudinem
duxit; quia propter infirmitatem nostram et ipse susceptione carnis
infirmari dignatus est. Oportebat autem ut erigerentur aliquantum, et
jam inciperent eum spiritualiter cogitare, tanquam Verbum Patris,
Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia: et non eos sinebat caro,
quam videbant. Proderat ergo illis confirmari in fide per
conversationem ejus secum quadraginta diebus: sed plus proderat eis,
ut se ab oculis eorum subtraheret; et qui in terra tanquam frater
conversatus fuerat, de coelo tanquam Dominus subveniret; discerentque
illum cogitare secundum Deum. Hoc enim evangelista Joannes sonuit:
si quis advertat, si quis intelligat. Ait enim Dominus: Non
turbetur cor vestrum. Si me diligeretis, inquit, gauderetis, quia
vado ad Patrem; quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 1,
28). Et alio loco, dicit: Ego et Pater unum sumus (Id. X,
30). Tantamque sibi aequalitatem vindicat, non rapina, sed
natura, ut hoc diceret cuidam discipulo dicenti sibi, Domine,
ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: et ille, Philippe, tanto
tempore vobiscum sum, et Patrem nescitis? Qui me vidit, vidit et
Patrem (Id. XIV, 8, 9). Quid est, Qui me vidit? Si
secundum oculos carnis, viderunt et qui crucifixerunt. Quid est
ergo, Qui me vidit; nisi, qui intellexit, qui oculo cordis vidit.
Quomodo enim sunt aures interiores, quas quaerebat Dominus, cum
diceret, Qui habet aures, audiat (Matth. XI, 15), cum ante
illum nullus surdus staret: sic est etiam aspectus interior cordis,
quo si quis viderat Dominum, viderat Patrem; quia aequalis est
Patri.
3. Filius Dei natura aequalis Patri, misericordia ad mortem usque
infirmatus. Audi Apostolum volentem nobis commendare misericordiam
ipsius, quia propter nos infirmatus est, ut sub alis suis pullos
colligeret, docens alios etiam discipulos, ut et ipsi compaterentur
infirmitati infirmorum, qui ad aliquam firmitatem de infirmitate
communi ascendissent; cum ille de coelesti firmitate ad infirmitatem
nostram descenderit: ait illis, Hoc sentite in vobis, quod et in
Christo Jesu. Dignamini, inquit, imitari Filium Dei per
compassionem cum parvulis. Qui cum in forma Dei esset. Jam
dicendo, in forma Dei esset, aequalem ostendit Deo. Non enim forma
minor est quam ille cujus forma est. Si enim minor est, forma non
est. Tamen ne aliquis dubitaret, adjecit, et posuit ipsum Verbum,
unde ora sacrilegis clauderet: Qui cum in forma Dei esset, inquit,
non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quid est, fratres
charissimi, quod ait Apostolus, Non rapinam arbitratus est? Quia
naturaliter aequalis. Cui ergo erat rapina aequalitas Dei? Primo
homini, cui dictum est, Gustate, et eritis sicut dii (Gen.
III, 5). Voluit per rapinam tendere se ad aequalitatem, et per
poenam perdidit immortalitatem. Ille enim cui rapina non erat, non
rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Si ergo non rapina;
natura, integra societas et summa ipsa comparatio. Sed quid fecit?
Semetipsum, ait, exinanivit, formam servi accipiens; in
similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit
se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp.
II, 5-8). Parum erat dicere mortem, et genus mortis ostendit.
Quare et genus mortis? Quia multi ad mortem sunt parati: multi enim
dicunt, Non timeo mori, sed vellem in lectulo meo mori, circumdatus
filiis, nepotibus, lacrymis uxoris. Mortem quidem videntur isti non
recusare, sed eligendo genus mortis, de timore puniuntur. Ille autem
elegit genus mortis, sed quod est deterius omnibus. Quomodo sibi
eligunt homines melius genus mortis, sic ipse deterius elegit, hoc
quod exsecrabile erat omnibus Judaeis. Non enim timuit mori per
falsos testes, per sententiam judicis, qui veniet judicare vivos et
mortuos: non timuit mori per ignominiam crucis, ut omnes credentes ab
omni ignominia liberaret. Ergo factus obediens usque ad mortem,
mortem autem crucis: tamen naturaliter aequalis Deo; fortis in
virtute majestatis, infirmus compassione humanitatis: fortis, ut
faceret omnia; infirmus, ut reficeret omnia.
4. Christus abire vult, ut absente carne divinitas ipsius
cogitetur. Filius Dei in se non minor per incarnationem. Quod ergo
ait Joannes attendite: Si diligeretis me, gauderetis, quia vado ad
Patrem; quoniam Pater major me est. Quomodo aequalis, sicut dicit
Apostolus? Sicut ipse Dominus, Ego et Pater unum sumus. Et alio
loco, Qui me vidit, vidit et Patrem. Quomodo hic, Quia Pater
major me est? Vox ista, fratres, quantum Dominus aspirat
advertere, quodam modo exprobrantis fuit et consolantis. Fixi enim
erant in homine, et Deum cogitare non poterant. Tunc enim cogitarent
Deum, si ab illis et ab eorum oculis homo auferretur, ut amputata
familiaritate quae cum carne erat facta, discerent vel absente carne
divinitatem cogitare. Ergo hoc eis ait: Si me diligeretis,
gauderetis, quia eo ad Patrem. Quare? Ut cum eo ad Patrem,
possitis me cogitare aequalem Patri. Propterea enim major me est:
adhuc cum videtis me in carne, adhuc major me est Pater. Videte si
suscepistis: non enim noverant nisi hominem cogitare. Hoc dico
aliquanto planius, propter fratres nostros tardiores: qui autem
intellexerunt, ferant tarditatem caeterorum et imitentur ipsum
Dominum, qui cum in forma Dei esset, humiliavit se, factus obediens
usque ad mortem. Si me diligeretis, quid est hoc? Si me
diligeretis, gauderetis, quia eo ad Patrem. Si me diligeretis,
quid aliud est, quam, non me diligitis? Quid ergo diligitis?
Carnem quam videtis. Ipsam enim non vultis ab oculis discedere. Si
autem me diligeretis: quid est, me? In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1):
quod ait ipse Joannes. Si ergo sic me diligeretis, quomodo per me
facta sunt omnia, gauderetis, quoniam vado ad Patrem. Quare?
Quoniam Pater major me est. Adhuc cum me videtis in terra, major me
est Pater. Discedam ab oculis vestris; tollatur ab aspectibus caro
mortalis, quae propter vestram mortalitatem suscepta est; indumentum
hoc, quod humilitate suscepi, incipiatis non videre: levetur tamen in
coelum. ut discatis quid speretis. Non enim dimisit hic ipsam
tunicam, quam hic voluit indui. Nam si hic illam dimisisset,
desperarent omnes de resurrectione carnis. Modo enim levavit eam in
coelum, et sunt qui dubitent de carnis resurrectione. Si Deus in se
illam ostendit, homini negaturus est illam? Deus enim accepit illam
miseratione, homo autem conditione. Et tamen ostendit illam,
confirmavit illos, et levavit illam. Subducto autem ab oculis carnali
aspectu, jam illi hominem non viderunt. Si quid erat in cordibus
eorum tractum de desiderio carnali, quasi contristatum est in ipsis.
Congregati sunt tamen in unum, et coeperunt orare. Ille autem
missurus erat post istum decem diebus interpositis Spiritum sanctum,
ut Spiritus sanctus impleret eos amore spirituali, auferens eis
desideria carnalia. Faciebat eos jam sic intelligere Christum quomodo
erat Verbum Dei, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia. Non
autem possent impleri tali intellectu, nisi carnalis charitas ab eorum
oculis discessisset. Et ideo dixit, Si me diligeretis, gauderetis,
quia eo apud Patrem; quoniam Pater major me est. Secundum hominem
major me est, aequalis secundum Deum: aequalis secundum naturam,
major secundum Filii misericordiam. Humiliavit enim eum, non infra
se tantum, sed et infra Angelos, sicut Scriptura dicit (Psal.
VIII, 6). Non est minor; et si aliquantum susceptione carnis
ab aequalitate Patris videtis recessisse Filium, unde nunquam
recedit: sed accipiendo carnem (accepit enim hominem), non mutatus
est. Quomodo qui accipit vestem, non vertitur in vestem, sed manet
ipse integer homo intus: et si senator accipiat vestem servilem, si
forte non potest intrare ad consolandum aliquem in carcere compeditum
cum ipsa senatoria veste, accipit habitum carceris, videtur sordidus
habitus per humanitatem; sed intus manet dignitas senatoria tanto magis
integra, quanto majore misericordia voluit quod humilitatis erat
induere. Sic et Dominus manens Deus, manens Verbum, manens
sapientia, manens virtus divina, manens in gubernatione coelorum,
manens in administratione terrarum, implens Angelos, totus ubique,
totus in mundo, totus in Patriarchis, totus in Prophetis, totus in
omnibus sanctis, totus in utero Virginis, ad induendam carnem, ad
conjungendam sibi tanquam sponsam, ut procederet de thalamo suo
sponsus, ut desponsaret Ecclesiam virginem castam. Ad hoc ergo minor
Patre, quia homo: aequalis autem Patri, quia Deus. Tollite ergo
de medio desideria carnalia. Tanquam hoc diceret Apostolis suis:
Non vultis me dimittere (quomodo unusquisque non vult dimittere amicum
suum, tanquam dicens: Esto nobiscum aliquantum, refrigeratur anima
nostra quando te videmus); sed melius est ut istam carnem non
videatis, et divinitatem cogitetis. Tollo me a vobis exterius, et me
ipso impleo vos interius. Numquid enim secundum carnem et cum carne
intrat in cor Christus? Secundum divinitatem possidet cor: secundum
carnem per oculos loquitur ad cor, et admonet foras; habitans intus,
ut interius nos convertamur, et vivificemur ex ipso, et formemur ex
ipso; quia forma est omnium infabricata.
5. Christus post resurrectionem cum discipulis agit dies
quadraginta, ut significet necessariam hic semper fidem
Incarnationis. Ergo si quadraginta dies fecit cum discipulis suis,
non sine causa quadraginta dies fecit. Forte sufficerent viginti,
sufficerent triginta: quadraginta dies dispensatio est totius hujus
saeculi. Aliquando inde tractavimus propter denarium numerum quater
ductum. Commemoro vos qui audistis Denarius enim numerus totam
sapientiam significat Haec sapientia dispensata est per quatuor partes
mundi, per totum orbem terrarum: et tempora quadrifaria dispositione
dispertiuntur. Nam annus quatuor tempora habet: et mundus quatuor
cardines habet. Decem ergo quater ducti quadragenarium numerum
habent. Ideo autem quadraginta diebus jejunavit Dominus (Matth.
IV, 2), ostendens nobis abstinentiam ab omni corruptione esse
debere fidelibus, quamdiu sunt in hoc mundo. Quadraginta diebus,
jejunavit Elias (III Reg. XIX, 8), gestans personam
Prophetiae, ostendens quia et in Prophetia hoc docetur. Quadraginta
diebus jejunavit Moyses (Exod. XXXIV, 28), qui gerebat
personam Legis, ostendens quia et in Lege hoc docetur. Quadraginta
annis ductus est populus Israel in eremo (Num. XXXII, 13).
Quadraginta diebus arca in diluvio fluctuavit, quae arca Ecclesia est
- lignis imputribilibus facta; ligna imputribilia sunt animae
sanctorum et justorum: habens tamen animalia munda et immunda; quia
quamdiu vivitur in hoc saeculo et per Baptismum tanquam per diluvium
Ecclesia purgatur, non potest nisi habere bonos et malos: ideo arca
illa et munda et immunda habebat. Sed posteaquam exivit inde Noe,
non fecit sacrificium Deo nisi de mundis animalibus (Gen.
VI-VIII). Unde debemus intelligere quia in arca ista et munda
et immunda animalia sunt, sed post diluvium istum non accipit Deus
nisi eos qui se mundaverunt. Ergo totum hoc tempus quod videtur,
fratres, pro quadraginta diebus habetote. Totum hoc tempus, quamdiu
hic sumus, arca est in diluvio: quamdiu baptizantur Christiani et per
aquam mundantur, natare videtur arca in fluctibus, quae quadraginta
diebus in aqua versabatur. Dominus autem manens cum discipulis per
quadraginta dies, significare dignatus est quia per istud tempus
necessaria est omnibus fides Incarnationis Christi: quae infirmis est
necessaria. Si esset jam oculus, qui videret In principio erat
Verbum (Joan. I, 1), qui videret, qui teneret, qui
amplecteretur, qui frueretur, non opus erat ut Verbum caro fieret et
habitaret in nobis: sed quia ad illud tenendum et fruendum excaecatus
erat oculus interior pulvere peccatorum, jam non erat unde
intelligeretur Verbum; quod dignatus est caro fieri, ut mandaretur
quo possit postea videri, quod modo non potest. Quia ergo dispensatio
carnis Christi huic vitae fidelibus necessaria est, per quam tendant
ad Dominum: cum autem ventum fuerit ad speciem illam Verbi, omnis
carnalis dispensatio non erit necessaria: ideo conversatio ipsius in
carne post resurrectionem per quadraginta dies erat necessaria, ut
demonstraret tamdiu esse necessariam fidem Incarnationis Christi,
quamdiu in ista vita docetur arca in diluvio fluctuare. Ecce quod
dico, fratres - credite in Jesum Christum natum de Maria virgine,
crucifixum resurrexisse. Non opus est ut interrogemus post istud
saeculum, quia jam illud accepimus in fide: tenemus illud;
infirmitati nostrae necessarium est. Putate ergo charitatem gallinae
illius, quae protegit infirmitatem nostram (Matth. XXIII,
37): putate esse jumentum misericordis illius transeuntis, in quod
levavit languidum, qui vulneratus erat (Luc. X, 30-34).
Levavit enim illum, quo? In jumentum suum. Jumentum Domini caro
est. Ergo cum transierit hoc saeculum, quid tibi dicetur? Quia
recte credidisti in carnem Christi, modo fruere majestate et
divinitate Christi. Necessarius fuit infirmus infirmo, necessarius
erit fortis forti.
6. Carnis resurrectio futura. Quia et tu deponere habes ipsam
infirmitatem, juxta quod audisti in Apostolo: Oportet corruptibile
hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem.
Quia caro et sanguis, ait, regnum Dei non possidebunt (I Cor.
XV, 53, 50). Quare non possidebunt? quia non resurget caro?
Absit: resurget caro, sed quid fit? Immutatur, et fit ipsa corpus
coeleste et angelicum. Numquid carnem habent Angeli? Sed hoc
interest, quia ista caro resurget, ista ipsa quae sepelitur, quae
moritur; ista quae videtur, quae palpatur, cui opus est manducare et
bibere, ut possit durare; quae aegrotat, quae dolores patitur, ipsa
habet resurgere, malis ad poenas sempiternas, bonis autem ut
commutentur. Cum fuerit commutata, quid fiet? Jam corpus coeleste
vocabitur, non caro mortalis: quia Oportet corruptibile hoc induere
incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Mirantur autem
si facit Deus de carne corpus coeleste, qui de nihilo fecit omnia.
In carne constitutus Dominus de aqua vinum fecit, et mirum est si de
carne corpus coeleste facere potuerit? Nolite ergo dubitare de Deo
quia potens est illud facere. Angeli ut essent, nihil erant; sed
ipsius majestate sunt quod sunt. Qui potuit te facere cum non esses,
non potest reparare quod fueras, et non potest dare honorem claritatis
fidei tuae propter ipsam incarnationem suam? Ergo cum transierint
ista, veniet nobis illud quod ait Joannes: Dilectissimi, filii Dei
sumus, et nondum apparuit quod erimus: scimus quia cum apparuerit,
similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicut est (I Joan.
III, 2). Ad istam visionem vos parate, interim quamdiu in carne
estis credite in Christum incarnatum; et sic credite, ut non putetis
seductos vos esse aliqua falsitate. Nunquam enim mentitur veritas:
nam si mentitur, quo imus ad consilium? quid facimus? cui nos
credimus? Ergo veritas, Verbum verum, sapientia vera, virtus Dei
vera: Verbum caro factum est (Id., 14), vera caro. Palpate,
et videte, ait, quia spiritus ossa et nervos non habet, sicut me
videtis habere (Luc. XXIV, 39). Vera enim ossa erant, veri
nervi, verae cicatrices: verum quidquid tangebatur, verum quidquid
intelligebatur. Tangebatur homo, intelligebatur Deus: tangebatur
caro, intelligebatur sapientia: tangebatur infirmitas, intelligebatur
potentia. Totum verum. Tamen deinde caro in coelum praecessit, id
est caput. Sequentur caetera membra. Quare? Quia oportet ut
dormitionem accipiant membra ista aliquantum, et resurgant tempore suo
omnes. Si et Dominus tunc vellet resurgere, non esset in quem
crederemus. Ideo voluit primitias dormientium liberare Deo in se
ipso, ut cum in illo videres quod redditum est, in te sperares quod
donandum est. Erit omnis populus Dei aequatus Angelis et sociatus.
Nemo ergo vobis dicat, fratres: Credunt stulti Christiani quia caro
resurget: quis resurgit? aut quis resurrexit? aut quis huc inde venit
ab inferis, et dixit vobis? Christus inde venit. O miser! o cor
humanum perversum et praeposterum! Si avus ipsius resurgeret,
crederet illi: Dominus mundi resurrexit, et non vult credere.
7. Trinitatis mysterium. Tenete itaque, fratres mei, veram,
germanam, catholicam fidem. Filius aequalis est Patri, donum Dei
Spiritus sanctus aequalis est Patri, et ideo Pater et Filius et
Spiritus sanctus unus Deus, non tres dii: non gradibus sibi
adjecti, sed majestate adunati, et unus Deus. Sed Filius tamen
propter nos, Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Non
rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit,
formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo (Philipp. II,
6-7). Et ut noveritis, fratres, quia vere Trinitas ista
aequalis est, et non est dictum quia Pater major me est (Joan.
XIV, 28), nisi propter carnem quam suscepit Dominus; quare de
Spiritu sancto nunquam dictum est, Minor est, nisi quia ipse non
suscepit carnem? Videte quid dixi: perscrutamini omnes Scripturas,
levate omnes paginas, legite omnes versus; nunquam invenietis quia
Spiritus sanctus minor sit quam Deus. Ille ergo dictus est minor,
qui propter nos factus est minor, ut per illum nos efficeremur
majores.
|
|