|
1. Veritas resurrectionis Christo per quadraginta dies cum
discipulis agente confirmata. Solemnitate diei hujus admonemus
scientes, instruimus negligentes. Ascensum Domini in coelum hodie
solemniter celebramus. Dominus enim Salvator noster, posito
corpore, et recepto corpore, posteaquam resurrexit a mortuis,
exhibuit se discipulis viventem, quem desperaverant morientem.
Posteaquam se reddidit oculis intuendum, manibus contrectandum,
aedificans fidem, exhibendo veritatem; quoniam parum fuit humanae
fragilitati et infirmae trepidationi tam magnum miraculum uno die
exhibere, et inde subtrahere; conversatus est cum eis in terra, sicut
audivimus, cum liber Actuum Apostolorum legeretur, conversatus est
cum eis in terra quadraginta diebus, intrans et exiens, manducans et
bibens: ut exhiberet veritatem, non quod haberet necessitatem. Ipso
ergo quadragesimo die, quem hodie celebramus, eis videntibus, et
videndo deducentibus, ascendit in coelum.
2. Adventus Christi ad judicium praenuntiatus. Tunc ergo
posteaquam id quod videbant ascendere mirabantur, sursum tamen ire
gaudebant; capitis enim praecessio, spes membrorum est; audierunt et
angelicam vocem, Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum?
Hic Jesus sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum
(Act. I, 2-11). Quid est, sic veniet? In ea forma
veniet: ut impleatur quod scriptum est, Videbunt in quem pupugerunt
(Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Sic veniet. Ad
homines veniet, homo veniet; sed Deus homo veniet. Veniet verus
homo et Deus, ut faciat homines deos. Ascendit judex coeli, sonuit
praeco coeli. Bonam causam habeamus, ut futurum judicium non
timeamus. Ascendit enim: viderunt qui nobis nuntiaverunt. Qui non
viderunt, crediderunt: alii non credentes irriserunt. Non enim
omnium est fides (II Thess. III, 2). Et quia non omnium est
fides, et novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19),
quid disceptamus quod ascendit in coelum Deus? Miremur potius quia
descendit in infernum Deus. Mortem Christi miremur, resurrectionem
vero laudemus potius quam miremur. Perditio nostra, peccatum
nostrum: sanguis Christi, pretium nostrum. Resurrectio Christi,
spes nostra: adventus Christi, res nostra. Ille ergo qui est ad
dexteram Patris, exspectandus est donec veniat. Dicat anima nostra
sitiens illi: Quando veniet? et, Sitivit anima mea ad Deum vivum
(Psal. XLI, 3). Quando veniet? Veniet: sed quando veniet?
Optas ut veniat: utinam paratum te inveniat.
3. Discipulorum inquisitio de tempore futuri adventus Christi.
Verumtamen ne putemus nos solos habere hoc desiderium de Domino
nostro, ut dicamus, Quando veniet? Habuerunt hoc desiderium et
discipuli ejus. Si possem vobis dicere inhiantibus, exspectantibus,
suspensis, nosse cupientibus, quando veniat Dominus Deus noster, si
possem vobis dicere, qualis vobis viderer? Sed si hoc ex me non vos
speratis audire posse; qui si speratis, desipitis: ipsum certe
Dominum Jesum Christum in corpore praesentem, viventem, loquentem,
si ante oculos vestros et ante manus vestras haberetis, scio quia prae
isto desiderio interrogaretis, et diceretis ei: Domine, quando
venturus es? Discipuli ipsi Dominum Jesum Christum praesentem
interrogaverunt. Non potestis interrogare quod interrogaverunt,
audite quod audierunt. Etenim illi tunc erant, nos nondum eramus:
quibus tamen si credamus, et nobis interrogaverunt, et nobis
audierunt. Ergo discipuli Christi deducturi aspectu ascensurum
Christum interrogaverunt, et dixerunt ei: Domine, si hoc tempore
praesentaberis? Cui dicebant? Quem praesentem videbant. Si hoc
tempore praesentaberis? Et quid est illud? Nonne praesentem
videbant? nonne praesentem audiebant? nonne praesentem etiam
tangebant? Quid est hoc, Si hoc tempore praesentaberis? nisi quia
noverant praesentia Christi futurum judicium, ut videretur a suis et
ab alienis? Nam quando resurrexit, non est visus nisi a suis. Hoc
ergo sciebant, et fide retinebant, futurum esse tempus quando
judicatus judicaret, quando reprobatus probaret et reprobaret; quando
conspicuus utrique hominum generi alios poneret ad dexteram, alios ad
sinistram, dicturus quod utrique audirent, oblaturus quod non utrique
acciperent, comminaturus quod non utrique pertimescerent. Sciebant
futurum; sed quando, quaerebant. Si hoc tempore praesentaberis?
Non utique nobis; nam et modo videmus te: sed praesentaberis etiam
his qui non crediderunt in te. Si hoc tempore praesentaberis, dic
nobis, et quando regnum Israel? Hoc quaesierunt, Si hoc tempore
praesentaberis, et quando regnum Israel? Quod regnum? De quo
dicimus: Veniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Quod regnum?
De quo audituri sunt ad dexteram positi: Venite, benedicti Patris
mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Quando
dicturus est etiam sinistris: Ite in ignem aeternum, qui paratus est
diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 34, 41). Terribilis
vox, tremenda vox: sed, In memoria aeterna erit justus: ab auditu
malo non timebit (Psal. CXI, 7). Istis hoc, illis illud: in
utroque verax, quia in utroque justus.
4. Responsum Christi. Sed quod quaerebant, si audierunt,
audiamus: si non audierunt, quod audierunt teneamus; et quod venturum
est, non timeamus. Domine, si hoc tempore praesentaberis? Et nos
aestimantes nos praesentem videre Dominum in corpore constitutum,
dicamus illi, Domine, si hoc tempore praesentaberis, et quando
regnum Israel? Quando regnum tuorum, quando regnum humilium,
quamdiu typhus superborum? Certe hoc est quod quaerebatis, hoc est
quod audire desiderabatis. Videamus quid responderit. Non
dedignentur audire agni, quod audierunt arietes. Audiamus quid dixit
ipse Dominus. Quibus? Petro, Joanni, Andreae, Jacobo,
caeteris tantis et talibus, tam dignis: sed quos invenit indignos, et
fecit dignos. Quid eis respondit dicentibus, Si hoc tempore
praesentaberis, et quando regnum Israel? Non est vestrum scire
tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Quid est hoc? Dicitur
Petro, Non est vestrum: et dicis tu, Meum est? Non est vestrum
scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Quod creditis,
bene creditis: quia venturum est. Quando venturum sit, quid ad te?
Quando venerit, praepara te. Non est vestrum scire tempora, quae
Pater posuit in sua potestate. Curiositas abscedat, pietas
succedat. Quid ad te quando veniet? Sic vive, quasi hodie venturum
sit; et non timebis, cum venerit.
5. Christus bonus magister, docens quod expedit scire. Videte
autem ordinem et disciplinam magistri boni, magistri singularis,
magistri solius. Non dixit quod interrogaverunt, et dixit quod non
interrogaverunt. Sciebat enim quod interrogaverunt non eis expedire ut
nossent: quod autem sciebat eis expedire, etiam non eis
interrogantibus dixit. Non est vestrum scire, inquit, tempora. Quo
tibi tempora? Hoc agitur ut evadas tempora, et quaeris tempora. Non
est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Et
quasi diceretur ei, Et quid est nostrum? Modo audiamus quid ad nos
maxime pertineat, modo audiamus. Quaesitum est quod non oporteat
dici: sed dictum est quod oporteat audiri. Non est vestrum scire
tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Sed quid est vestrum
scire?
6. Ecclesia una ubique diffusa praedicatur contra
schismaticos.---Sed accipietis virtutem Spiritus sancti
supervenientem in vos, et eritis mihi testes. Ubi? In Jerusalem.
Consequens erat ut hoc audiremus: his enim verbis Ecclesia
praedicatur, Ecclesia commendatur, unitas annuntiatur, divisio
accusatur. Apostolis dictum est, Et eritis mihi testes. Fidelibus
dicitur, vasis Dei dicitur, vasis misericordiae dicitur, Eritis
mihi testes. Ubi? In Jerusalem, ubi occisus sum: et in tota
Judaea et Samaria, et usque in fines terrae. Ecce quod audite,
ecce quod tenete. Sponsa estote, et sponsum securi exspectate.
Sponsa Ecclesia est. Ubi futura praedicata est, quam illi testes
annuntiarent; ubi futura praedicata est? Multi enim dicturi sunt,
Ecce hic est. Audirem, si non et alius diceret, Ecce hic est.
Quid tu dicis? Ecce hic est. Jam ibam: sed revocat alius simili
voce, Ecce hic est. Tu ex una parte, Ecce hic est: alius ex parte
alia, Ecce hic est. Dominum interrogemus, Dominum interpellemus.
Sileant partes, totum audiamus. Dicit unus ex uno angulo, Ecce hic
est: alius ex alio angulo, Non, sed ecce hic est. Tu, Domine,
dic: tu assere quam redemisti, ostende quam dilexisti. Ad nuptias
tuas invitati sumus, ostende sponsam tuam, ne vota tua litigando
turbemus. Dicit plane, ostendit plane: non deserit inquirentes, non
amat litigantes. Dicit discipulis suis, et non quaerentibus dicit;
quia contendentibus contradicit. Et ideo fortasse hoc ab Apostolis
nondum quaerebatur, quia grex Christi nondum a latronibus
dividebatur. Nos experti dolores divisionis, studiose coagulum
quaeramus unitatis. Apostoli quaerunt tempus judicii, et Dominus
respondet locum Ecclesiae. Non respondit quod quaesierunt, sed
nostros praevidebat dolores. Eritis, inquit, mihi testes in
Jerusalem. Parum est. Non pro hoc tantum pretium dedisti, ut hoc
solum emeres. In Jerusalem. Dic adhuc, Et usque in fines terrae.
Venisti ad fines: quare contentiones non finis? Nemo mihi dicat
jam, Ecce hic est: Non, sed ecce hic. Sileat humana praesumptio,
audiatur divina praedicatio, teneatur vera promissio: In Jerusalem,
et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae. His
dictis, nubes suscepit eum (Act. I, 6-9). Jam non opus
erat, ut aliquid adderetur, ne aliunde cogitaretur.
7. Verba novissima Christi a schismaticis contempta. Tunica
Christi inconsutilis. Fratres, pro magno audiri solent verba
novissima parentis ituri in sepulcrum, et contemnuntur Domini verba
novissima ascendentis in coelum? Existimemus Dominum nostrum
testamentum scripsisse, et in testamento suo novissima verba posuisse.
Praevidit enim malorum filiorum futura litigia, praevidit homines
partes sibi conantes facere de possessione aliena. Quare enim non
dividant, quod non emerunt? Quare non concidant, pro quo pretium non
dederunt? Sed ille tunicam desuper textam nusquam consutilem dividi
noluit: sorte provenit (Joan. XIX, 23, 24). In illa
veste unitas commendata est, in illa veste charitas praedicata est,
ipsa est, desuper texta. De terra est cupiditas, desuper charitas.
Agite, fratres: testamentum scripsit Dominus, novissima verba
posuit. Videte, obsecro vos, et moveat vos quomodo et nos, moveat,
si fieri potest.
8. Christi duae glorificationes. Spiritus sanctus bis datus. Duae
sunt glorificationes secundum suscepti hominis formam: una, qua
surrexit a mortuis tertio die; alia, qua ascendit in coelum ante
oculos discipulorum suorum. Duae sunt istae, quae commendantur,
glorificationes ejus jam factae. Restat una et ipsa in conspectu
hominum, cum se judicio praesentabit. De Spiritu sancto hoc erat
dictum per Joannem evangelistam: Spiritus autem nondum fuerat datus,
quia Jesus nondum erat glorificatus (Joan. VII, 39).
Spiritus autem nondum fuerat datus: quare nondum fuerat datus? Quia
Jesus nondum erat glorificatus. Exspectabatur ergo, ut glorificato
Jesu daretur Spiritus. Meritoque bis glorificatus, resurgendo et
ascendendo, bis dedit Spiritum. Unum dedit, et unus dedit, unitati
dedit, et tamen bis dedit. Primo posteaquam resurrexit, dixit
discipulis suis: Accipite Spiritum sanctum. Et insufflavit in
faciem eorum (Id. XX, 22). Habes semel. Deinde promittit
adhuc se missurum Spiritum sanctum, et dicit, Accipietis virtutem
Spiritus sancti supervenientem in vos (Act. I, 8): et alio
loco, In civitate sedete: ego enim impleam promissionem Patris,
quam audistis, inquit, ex ore meo (Luc. XXIV, 49).
Posteaquam ascendit, decem diebus ibi factis misit Spiritum sanctum:
ipse est solemnis futurus Pentecostes.
9. Spiritus sanctus ideo bis datus, ut duo praecepta charitatis
commendarentur. Videte, fratres mei. Quaerat a me aliquis, Quare
bis dedit Spiritum sanctum? Multi multa dixerunt, et sicut homines
quaesierunt: et aliquid dixerunt quod non est contra fidem; alius
hoc, alius illud, utrumque quod non excederet regulam veritatis. Si
dicam me scire quare bis dederit, mentiar vobis. Nescio. Qui se
dicit scire quod nescit, temerarius est: qui se negat scire quod
scit, ingratus est. Ergo fateor vobis, quare bis dederit Dominus
Spiritum sanctum, adhuc quaero: ad aliquid certius pervenire cupio.
Adjuvet me Dominus orantibus vobis, ut quod donare dignatur, et
vobis non taceatur. Ergo nescio. Quid tamen existimem nondum
sciens, nondum pro certo tenens, sicut certissimum teneo dedisse;
quid ergo existimem, non tacebo. Si hoc est, confirmet Dominus: si
aliud est quod verius appareat, donet Dominus. Ergo arbitror, sed
arbitror, ideo bis datum esse Spirtum sanctum, ut commendarentur duo
praecepta charitatis. Duo sunt enim praecepta, et una est charitas:
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua:
et, Diliges proximum tuum, tanquam te ipsum. In his duobus
praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII,
37-40). Una charitas, et duo praecepta: unus Spiritus, et
duo data. Non enim alius datus est prius, et alius datus est postea:
quia non alia charitas diligit proximum, quam illa quae diligit Deum.
Non ergo alia charitas est. Qua charitate proximum, ipsa charitate
diligimus et Deum. Sed quia aliud est Deus, aliud proximus; una
charitate diliguntur, non sunt tamen unum qui diliguntur: quia ergo
magna est primitus commendanda dilectio Dei, secunda dilectio
proximi; a secunda autem incipitur, ut ad primam perveniatur: Si
enim fratrem quem vides non diligis; Deum quem non vides, quomodo
diligere poteris (I Joan. IV, 20)? Ideo forte informans nos
ad dilectionem proximi, dedit in terra conspicuus et proximis proximus
Spiritum sanctum, insufflando in faciem eorum; et ab hac maxime
charitate quae in coelis est, de coelo misit Spiritum sanctum.
Spiritum sanctum accipe in terra, et diligis fratrem: accipe de
coelo, et diligis Deum. Quia et in terra quod accepisti, de coelo
est. In terra Christus dedit, sed de coelo est quod dedit. Ille
enim dedit, qui de coelo descendit. Hic invenit cui daret, sed inde
attulit quod daret.
10. Charitas Spiritus sancti donum. Quid est ergo, fratres? An
forte commemoro et hoc, quomodo charitas ad Spiritum sanctum
pertineat? Paulum audite:
|
“Non solum autem, inquit, sed et
gloriamur in tribulationibus: scientes quia tribulatio patientiam
operatur, patientia probationem, probatio vero spem; spes autem non
confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris.”
|
|
Unde
charitas Dei diffusa est in cordibus nostris? Unde? Quid tibi
dabas? Quid quasi de tuo praesumebas; Quid enim habes quod non
accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo unde, nisi quod sequitur,
Per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 3-5)?
11. Charitas non habetur extra Ecclesiam. Charitas ista non
tenetur, nisi in unitate Ecclesiae. Non illam habent divisores:
sicut dicit apostolus Judas, Hi sunt qui se ipsos segregant,
animales, Spiritum non habentes (Judae. I, 19). Qui se ipsos
segregant: quare segregant? Quia animales, Spiritum non habentes.
Ideo defluunt, quia coagulum non habent charitatis. Ipsa charitate
plena est gallina illa propter pullos infirmata, cum pullis humilians
vocem suam, extendens alas suas: Quoties, inquit, volui colligere
filios tuos (Matth. XXIII, 37)? Colligere, non dividere.
Quia habeo, inquit, alias oves, quae non sunt de hoc ovili: oportet
me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X,
16). Merito non audivit fratrem contra fratrem interpellantem, et
dicentem, Domine, dic fratri meo dividat mecum haereditatem.
Domine, inquit, dic fratri meo. Quid? Dividat mecum
haereditatem. Et Dominus: Dic, homo. Quare enim vis dividere,
nisi quia homo? Cum enim dicit alius, Ego sum Pauli; alius autem,
Ego Apollo: nonne homines estis (I Cor. III, 4)? Dic,
homo, quis constituit me divisorem haereditatis inter vos? Colligere
veni, non dividere. Ideo, inquit, dico vobis, cavete ab omni
cupiditate (Luc. XII, 13-15). Cupiditas enim cupit
dividere, sicut charitas colligere. Quid est autem, Cavete ab omni
cupiditate, nisi, Implemini charitate? Nos charitatem pro captu
nostro habentes, interpellamus Dominum contra fratrem, sicut et ille
contra fratrem: sed non hac voce, non hac postulatione. Ille enim
dicit: Domine, dic fratri meo dividat mecum haereditatem. Nos
dicimus: Domine, dic fratri meo teneat mecum haereditatem.
12. Ecclesiae unitas Christo glorificato quoties commendata.
Videte ergo, fratres, quid maxime diligatis, quid fortiter
teneatis. Glorificatus Dominus resurgendo, commendat Ecclesiam:
glorificandus ascendendo, commendat Ecclesiam: Spiritum sanctum
mittens de coelis commendat Ecclesiam. Resurgens enim, quid dicit
discipulis suis?
|
“Haec dicebam vobis, cum adhuc essem apud vos,
quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et
Prophetis, et Psalmis de me. Et tunc aperuit illis sensum, ut
intelligerent Scripturas, et dixit eis, Quoniam sic scriptum est,
et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. ”
|
|
Ubi est Ecclesiae commendatio? Et praedicari innomi ne ejus
poenitentiam et remissionem peccatorum. Et hoc ubi? Per omnes
gentes, incipientibus ab Jerusalem (Id. XXIV, 44-47).
Hoc resurrectione glorificatus. Quid ascensione glorificandus? Quod
audistis, Eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea et
Samaria, et usque in fines terrae (Act I, 8). Quid ipso
adventu Spiritus sancti? Venit Spiritus sanctus: quos primum
implevit, linguis omnium gentium loquebantur. Unusquisque homo
loquens omnibus linguis, quid aliud significavit, quam unitatem in
omnibus linguis? Hoc tenentes, in hoc firmati, in hoc roborati, in
hoc inconcussa charitate defixi, laudemus pueri Dominum, et dicamus
alleluia. Sed in una parte? Et unde? et quo usque? A solis ortu
usque ad occasum, laudate nomen Domini (Psal. CXII, 3).
|
|