|
1. Psalmi versus male intellectus a Donatistis. Inter alia divina
eloquia, quae, cum Psalmus cantaretur, audivimus, placet adjuvante
Domino istam potissimum discutere et pertractare sententiam, qua
dictum est, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum
autem peccatoris non impinguet caput meum. Nonnulli enim crediderunt
oleum peccatoris, oleum esse hominis; quia omnis homo mendax (Psal.
CXV, 11). Oleum autem Christi, quia nullum habuit omnino
peccatum, etsi per peccatorem ministretur, non est oleum peccatoris.
Cum tres considerandi animo occurrant; a quo datur, cui datur, per
quem datur: non timeamus oleum peccatoris, quia non intercipit medius
minister beneficium largitoris.
2. Spiritus sancti adventus die Pentecostes. Unitas Ecclesiae
catholicae dono linguarum significata. Certe enim solemnitatem modo
celebramus adventus Spiritus sancti: nam die Pentecostes, qui dies
jam coepit, erant uno in loco centum viginti animae, in quibus
Apostoli et mater Domini et alii utriusque sexus orantes et
exspectantes promissum Christi, hoc est adventum Spiritus sancti.
Non erat inanis spes exspectantis, quia non erat fallax pollicitatio
promittentis: quod exspectabatur, advenit et vasa munda, a quibus
susciperetur, invenit. Visae sunt illis linguae divisae velut ignis,
qui et insedit super unumquemque eorum; et coeperunt loqui linguis
sicut Spiritus dabat eis pronuntiare. Unusquisque homo linguis
omnibus loquebatur, quia futura Ecclesia in omnibus linguis
praenuntiabatur. Unus homo signum erat unitatis: omnes linguae in uno
homine, omnes gentes in unitate. Qui pleni erant, loquebantur: et
qui inanes erant, mirabantur; et quod est reprehensibilius,
mirabantur et calumniabantur. Dicebant enim: Hi ebrii sunt et musto
pleni. Quam stulta et calumniosa reprehensio! Homo ebrius non
alienam linguam discit, sed suam perdit. Verumtamen per ignorantes et
calumniantes veritas loquebatur. Jam quippe illi pleni erant vino
novo, quia facti erant utres novi (Matth. IX, 17). Sed utres
novos utres veteres mirabantur, et calumniando nec innovabantur, nec
implebantur. Sed repressa tandem calumnia, mox ubi sermocinantibus
rationemque reddentibus et Christi gratia praedicantibus aures
Apostolis praebuerunt, audiendo compuncti sunt, compunctione mutati
sunt, mutati crediderunt; credentes, hoc quod in aliis mirabantur,
accipere meruerunt (Act. II).
3. Spiritus sanctus donum, non hominis ministri, sed Dei.
Donatistarum error, non dari Spiritum sanctum nisi per sanctos
ministros. Deinde coepit Spiritus sanctus dari per ministerium
Apostolorum. Illi manus imponebant, et ille veniebat. Sed hoc non
erat hominum: non sibi arroget minister plus quam quod ut minister.
Alius est donator, alius ministrator. Hoc quippe testatus est
Spiritus, ne homines sibi arrogarent quod Dei erat. Hinc enim
voluit Simon inflari, qui existimans hoc hominibus esse tribuendum,
pecuniam promisit Apostolis, ut et ad ipsius manus impositionem
veniret Spiritus sanctus. Gratiam non noverat. Nam si gratiam
agnosceret, gratis haberet. Ideo quia voluit emere Spiritum, non
meruit redimi abs Spiritu. Quid es, homo, quod te inflare vis?
Sufficit tibi ut implearis, non ut infleris. Qui impletur, dives
est: qui inflatur, inanis est. Sed per homines, inquiunt,
dabatur. Numquid ideo erat hominum quod dabatur? Sed non poterat
dari, inquiunt, nisi per homines sanctos. Numquid in ipsos per
homines venerat? Apostoli manus imponebant, et Spiritus sanctus
veniebat: quando ad ipsos venit, ipsis quis manus imposuit?
4. Spiritus sanctus sine hominum ministerio aliquando datus.
Accipite et tenete divina exempla: sed eloquia Dei sunt, Scripturae
auctoritas, fides verborum, veritas exemplorum. Totum legimus,
totum credamus. Per manus impositionem Apostolorum datus est multis
Spiritus sanctus: sed per quos dabatur, acceperant. Quando
acceperant? Quando in uno conclavi centum viginti homines erant:
unusquisque eorum orabat, nullus manum imponebat; orantibus
supervenit, orantes implevit, impletos ministros fecit, et per ipsos
suum dedit. Adhuc audite. Philippus evangelista, qui praedicavit
Evangelium in Samaria, unus erat de septem diaconibus: nam in
ministerii necessitate duodecim Apostolis septem diacones additi
erant; ex quibus erat unus, ut dixi, Philippus, qui propter
promptum praedicationis eloquium, evangelista proprie meruit
appellari. Quamvis omnes hoc agerent; iste, ut dixi, in Samaria
Evangelium praedicavit: crediderunt multi in Samaria, credentes
baptizati sunt. Ut autem audierunt Apostoli, miserunt ad eos Petrum
et Joannem, ut baptizatis manus imponerent, et eis manus imponendo,
impetrarent Spiritum sanctum invocantes. Simon admiratus tantam
gratiam Apostolorum, pecuniam dare voluit, quasi illud, quod
invocabatur, venale proponeretur: sed repulsus est, et tanta gratia
indignus inventus est. Acceperunt ergo illi Spiritum sanctum per
manus Apostolorum. Tunc ergo quia Simon ille hominum esse putaverat
donum Dei, ne apud infirmos haec suspicio firmaretur; postea eunuchus
quidam Candacae reginae veniebat de Jerusalem, quo ierat ut oraret,
et sedens in curru legebat Isaiam prophetam. Tunc Spiritus sanctus
ait Philippo ut accederet ad currum. Ille qui in Samaria
baptizaverat, et nemini manum imposuerat, et Apostolis nuntiaverat,
ut per illorum adventum et manus impositionem ab eo baptizati Spiritum
sanctum accipere mererentur, accedit ad currum, interrogat Eunuchum
utrum intelligeret quod legebat. Respondet ille, posse se
intelligere, si habeat expositorem: rogat Philippum ut currum
ascenderet; ascendit, sedit cum illo, invenit eum legentem in Isaia
propheta quod de Christo fuerat praenuntiatum, Sicut ovis ad
immolandum ductus est, et caetera, quae sunt ejusdem circumstantia
lectionis. Tunc interrogans utrum de se ipso Propheta diceret, an de
alio; aperta occasionis janua evangelizavit Christum januam salutis.
Cum haec in itinere aguntur, ventum est ad aquam, et ait Eunuchus
Philippo: Ecce aqua, quis me prohibet baptizari? Ait Philippus:
Si credis, fieri potest. Et ille: Credo Filium Dei esse Jesum.
Descenderunt in aquam, baptizavit eum Philippus. Posteaquam
ascenderunt ab aqua, venit super Eunuchum Spiritus sanctus (Act.
VIII). Ecce Philippus ibi erat, qui in Samaria baptizaverat,
et ad eos baptizatos Apostolos duxerat, baptizavit, nec manus
imposuit: sed ut ostenderet Spiritus non verum suspicatum esse
Simonem, quod hominum donum esset Spiritus Dei, in hominem venit
liberaliter, et liberum fecit. Venit ut Deus, et implevit: ut
venit Dominus, et redemit.
5. Philippus diaconus alius ab apostolo. Forte aliquis dicat de
contentiosis, quia Philippus non erat diaconus qui baptizaverat in
Samaria, sed apostolus erat; quia et inter Apostolos Philippus
nominatur, et qui proprie evangelista appellatus est unus de diaconibus
septem. Sed suspicentur quod volunt, cito solvo quaestionem.
Apostolus fuerit, an diaconus, quod lectio tacuit, sit hoc
incertum. Illud tamen scriptum est, quia mox ut ascenderet de aqua,
venit Spiritus sanctus super spadonem. Nemo ibi commemorat manus
impositionem. Forte et hoc parum est: dicit enim ille, Aliquis
prorsus imposuit illi manum, sed hoc tacuit Scriptura.
6. Spiritus sanctus Cornelio sine manus impositione et ante
Baptismum datus. Ergo quid dicis? Hoc, inquit, dico, quia in
primos illos centum viginti revera, quia tunc primum veniebat Spiritus
sanctus, sine impositione manus advenit; ex illo autem jam in neminem
venit, nisi fuisset manus imposita. Oblitus es Cornelium
centurionem: lege diligenter, et intellige prudenter. Cornelius
centurio, sicut in eodem libro Actuum Apostolorum legitur, ubi etiam
adventus Spiritus sancti praedicatur. Ad centurionem Cornelium
angelus missus est, nuntiavit illi acceptas eleemosynas ejus,
exauditas orationes: proinde eum debere mittere ad Petrum, qui
habitaret in Joppe in domo Simonis coriarii, eumque accersendum.
Tunc autem magna quaestio inter Judaeos et Gentes versabatur, id
est, inter eos qui de Judaeis, et eos qui de Gentibus crediderant,
utrum Evangelium ministrandum esset incircumcisis. Erat inde magna
cunctatio, cum mittit Cornelius. Interim admonetur Petrus, agitur
negotium regni coelorum, et hic et ibi, ab illo qui ubique est. Cum
enim haec apud Cornelium aguntur, interim et Petrus in Joppe
esurivit, ascendit orare cum ei refectio pararetur, orantis mens
alienata est; sed ab infimis ad superna; non ut deviaret, sed ut
videret. Venit illi discus de coelo submissus, quasi esurienti
coeleste ferculum. Erat autem discus iste quatuor lineis alligatus,
habens omnia genera animalium, munda et immunda, et voce superna
pulsatus est esuriens: Petre, surge; macta, et manduca. Attendit
ille, vidit in disco immunda animalia, quae non solebat tangere, et
respondit voci: Absit a me Domine: nunquam commune et immundum
intravit in os meum. Et vox ad illum: Quae Deus mundavit, tu
immunda ne dixeris. Non Petro carnalis cibus offerebatur, sed
mundatus Cornelius nuntiabatur, Hoc autem factum est ter, et
receptum est vas in coelum. Evidens mysterium. Discus est orbis
terrarum. Quatuor lineae discum continentes, quatuor orbis cardines,
quos Scriptura commemorat, dicens: Ab Oriente et Occidente, et ab
Aquilone et Mari (Luc. XIII, 29). Animalia, omnes
gentes. Ter submissus discus, commendatio Trinitatis. Petrus,
Ecclesia; esuriens Petrus, Ecclesia desiderans fidem Gentium.
Vox coelestis, sanctum Evangelium. Macta, et manduca: occide quod
sunt, fac quod es. Petro discrepante de jussu, subito nuntiatum est
quod quidam milites missi a Cornelio vellent eum videre. Et Spiritus
sanctus Petro: Vade cum eis; ego eos misi. Pergit Petrus jam de
visione non cunctabundus, sed certus: et sicut legitur, nuntiatur
Cornelio, occurrit humiliter, prosternitur humiliter: levatur
humilius. Pervenitur domum, inveniuntur multi alii congregati.
Narratur Petro quae causa fuerit mittendi ad eum, et gratiae aguntur
quod venerit Petrus. Ergo aperto ore suo evangelizare coepit
Gentibus incircumcisis, unde illa magna quaestio versabatur, gratiam
Domini Jesu Christi. Erant quidam cum Petro, qui ex Judaeis
crediderant, qui possent moveri, si baptizarentur incircumcisi: ibi
plane Petrus ait, Vos scitis, fratres, quemadmodum abominandum sit
Judaeo accedere vel conjungi Gentili; sed mihi Deus ostendit neminem
communem aut immundum hominem dicere. Ille esuriens respexit ad
discum.
7. Ex his refellit Donatistas. Ubi sunt qui dicebant: propterea
enim totum narravi, propter quod volo dicere: ubi sunt qui dicebant
per hominis potestatem dari Spiritum sanctum? Evangelizante Petro,
Cornelius et omnes qui cum illo erant gens, hoc est gentiles,
crediderunt; et subito, antequam baptizarentur, impleti sunt Spiritu
sancto (Act. X)? Quid hic respondet humana praesumptio? Non
solum ante impositas manus, sed ante ipsum Baptismum venit Spiritus
sanctus; de potestate, non de necessitate. Venit ante baptismi
ablutionem, ut auferret controversiam circumcisionis. Posset enim a
calumniantibus vel non intelligentibus dici Petro: Male fecisti dare
Spiritum sanctum. Ecce impletum est, ecce demonstratum est, quod
Dominus ait, Spiritus ubi vult inspirat (Joan. III, 8).
Ecce impletum est, ecce monstratur quam verum Dominus dixerit,
Spiritus ubi vult inspirat. Et tamen arrogantiae spiritum nondum
haereticus superbus exspirat. Adhuc dicit: Meum est; noli ab illo
accipere, sed a me. Respondes: Quaero quod Dei est. Ille: Non
legisti, Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum? Ergo oleum
tuum est? Si tuum est, nolo: si tuum est, malum est. Si autem
Dei est, et per te malum bonum est. Coenum non inquinat solis
radium, et tu inquinas Dei oleum? Ideo autem malo tuo habes, quia
quod bonum est malus habes; quod Dei est, malus accepisti: quia
separatus non collegisti, sed sparsisti. Qui manducant indigne,
judicium sibi manducant et bibunt (I Cor. XI, 29): quia
manducant indigne, non manducant? Indigno buccellam Christus Judae
dedit (Joan. XIII, 26), et ille hanc ad judicium accepit.
Numquid a malo accepit? numquid malum accepit? Sed ideo reus est,
quia a bono bonum malus accepit. Non est ergo oleum peccatoris, oleum
salutaris. Bene accipiatur, et bonum est: etsi male accipiatur,
bonum est. Vae hominibus bonum male accipientibus!
8. Amandus objurgator, cavendus adulator. Vide tamen Scripturae
sensum, ne forte aliquid admoneat, quod intelligentiae pateat
meliori. Emendabit me, inquit, justus in misericordia: etsi
caedit, amat, diligit objurgator; decipit adulator: ille miseretur,
ille circumvenit. Dura est virga caedentis, molle est oleum
blandientis. Etenim omnes adulatores caput ungunt, non viscera
sanant. Ama objurgatorem, cave adulatorem. Si enim amas veridicum
objurgatorem, et caves fallacem adulatorem, potes dicere quod cantatum
est, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me, oleum autem
peccatoris, hoc est blandimentum adulatoris, non impinguet caput
meum. Pingue caput, grande caput est: grande caput, superbum caput
est. Melius est cor sanum, quam grande caput: sed cor sanum facit
virga objurgantis; grande caput facit oleum peccatoris, hoc est,
assentatio adulatoris. Si caput grande fecisti, cave pondus capitis,
ne in praecipitium perducaris. Haec, quantum existimo, pro tempore
de hac una Psalmi sententia sufficienter locuti sumus, Domino
adjuvante, et corda vestra in secreto aedificante.
|
|