|
1. Solemnitas adventus Spiritus sancti. Hodierni diei solemnitas,
Domini Dei magni et magnae gratiae, quae superfusa est super nos
recordationem facit. Ideo enim solemnitas celebratur, ne quod semel
factum est, de memoria deleatur. Solemnitas enim ab eo quod solet in
anno, nomen accepit: quomodo perennitas fluminis dicitur, quia non
siccatur aestate, sed per totum annum fluit: ideo perenne, id est,
per annum; sic et solemne, quod solet in anno celebrari. Celebramus
hodie adventum Spiritus sancti. Dominus enim Spiritum sanctum de
coelo misit, quem in terra promisit. Et quia sic promiserat de coelo
esse missurum, Non potest ille venire, ait, nisi ego abiero; dum
autem abiero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7); passus
est, mortuus est, resurrexit, ascendit: restabat ut impleret quod
promisit. Hoc exspectantes discipuli ejus, animae, ut scriptum est,
centum viginti (Act. I, 15), decuplato numero Apostolorum;
duodecim enim elegit, et in centum viginti Spiritum misit: hoc ergo
promissum exspectantes in una domo erant, orabant: quia desiderabant
jam ipsa fide, quod ipsa oratione, ipso spirituali desiderio; utres
novi erant, vinum novum de coelo exspectabatur, et venit. Jam enim
fuerat magnus botrus ille calcatus et glorificatus. Legimus enim in
Evangelio, Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum
fuerat glorificatus (Joan. VII, 39).
2. Donum linguarum. Jam quid respondit, audistis, magnum
miraculum. Omnes qui aderant, unam linguam didicerant. Venit
Spiritus sanctus; impleti sunt, coeperunt loqui linguis variis omnium
gentium, quas non noverant, nec didicerant: sed docebat ille qui
venerat; intravit, impleti sunt, fudit. Et tunc hoc erat signum,
quicumque accipiebat Spiritum sanctum, subito impletus Spiritu
linguis omnium loquebatur (Act. X, 46); non illi solum centum
viginti. Docent nos Litterae ipsae, postea crediderunt homines,
baptizati sunt, acceperunt Spiritum sanctum, linguis omnium gentium
locuti sunt. Expaverunt qui aderant, alii admirantes, alii
irridentes: ita ut dicerent. Isti ebrii sunt, musto pleni sunt
(Id. II, 1-13). Ridebant, et aliquid verum dicebant.
Impleti enim erant utres novo vino. Audistis cum Evangelium
legeretur, Nemo mittit vinum novum in utres veteres (Matth. IX,
17): spiritualia non capit carnalis. Carnalitas vetustas est,
gratia novitas est. Quantocumque homo in melius fuerit innovatus,
tanto amplius capit, quod verum sapit. Bulliebat mustum, et musto
bulliente linguae gentium profluebant.
3. Cur donum linguarum non modo conceditur. Numquid modo,
fratres, non datur Spiritus sanctus? Quisquis hoc putat, non est
dignus accipere. Datur et modo. Quare ergo nemo loquitur linguis
omnium gentium, sicut loquebatur qui tunc Spiritu sancto implebatur?
Quare? Quia quod illud significabat, impletum est. Quid est
illud? Quando celebravimus Quadragesimam, recolite, quia
commendavimus vobis Dominum Jesum Christum Ecclesiam suam
commendasse et ascendisse. Quaerebant discipuli, Quando erit finis
saeculi? Et ille:
|
“Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae
Pater posuit in sua potestate.”
|
|
Adhuc promittebat quod hodie
complevit:
|
“Accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in
vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea et
Samaria, et usque in fines terrae”
|
|
(Act. I, 7, 8).
Ecclesia tunc in una domo erat, accepit Spiritum sanctum: in
hominibus paucis erat, in linguis totius orbis erat. Ecce quod
praetendebat modo. Nam quod illa Ecclesia parva linguis omnium
gentium loquitur, quid est, nisi quod Ecclesia ista magna a solis
ortu usque ad occasum linguis omnium gentium loquitur? Modo impletur
quod tunc promittebatur. Audivimus, videmus. Audi, filia, et
vide, (Psal. XLIV, 11): ipsi reginae dictum est, Audi,
filia, et vide; audi promissum, vide completum. Non te fefellit
Deus tuus, non te fefellit sponsus tuus, non te fefellit qui suo
sanguine te dotavit: non te fefellit qui de foeda pulchram, de immunda
virginem fecit. Tu tibi promissa es: sed promissa in paucis, impleta
in multis.
4. Spiritus sanctus, tanquam anima corporis Ecclesiae, extra eam
non habetur. Nemo ergo dicat: Accepi Spiritum sanctum; quare non
loquor linguis omnium gentium? Si vultis habere Spiritum sanctum,
intendite, fratres mei: spiritus noster quo vivit omnis homo, anima
vocatur; spiritus noster quo vivit singulus quisque homo, anima
vocatur: et videtis quid faciat anima in corpore. Omnia membra
vegetat; per oculos videt, per aures audit, per nares olfacit, per
linguam loquitur, per manus operatur, per pedes ambulat: omnibus
simul adest membris, ut vivant; vitam dat omnibus, officia singulis.
Non audit oculus, non videt auris, non videt lingua, nec loquitur
auris et oculus; sed tamen vivit: vivit auris vivit lingua; officia
diversa sunt, vita communis. Sic est Ecclesia Dei: in aliis
sanctis facit miracula, in aliis sanctis loquitur veritatem, in aliis
sanctis custodit virginitatem, in aliis sanctis custodit pudicitiam
conjugalem, in aliis hoc, in aliis illud: singuli propria operantur,
sed pariter vivunt. Quod autem est anima corpori hominis, hoc est
Spiritus sanctus corpori Christi, quod est Ecclesia: hoc agit
Spiritus sanctus in tota Ecclesia, quod agit anima in omnibus membris
unius corporis. Sed videte quid caveatis, videte quid observetis,
videte quid timeatis. Contingit ut in corpore humano, imo de corpore
aliquod praecidatur membrum, manus, digitus, pes; numquid praecisum
sequitur anima? Cum in corpore esset, vivebat; praecisum amittit
vitam. Sic et homo christianus catholicus est, dum in corpore vivit;
praecisus haereticus factus est, membrum amputatum non sequitur
spiritus. Si ergo vultis vivere de Spiritu sancto, tenete
charitatem, amate veritatem, desiderate unitatem, ut perveniatis ad
aeternitatem. Amen.
|
|