|
1. Spiritus sanctus dono linguarum unitatem Ecclesiae catholicae
commendat. Propter adventum Spiritus sancti hodiernus dies solemnis
est nobis, a resurrectione Domini quinquagesimus, septem septimanis
multiplicatus. Sed computantes septem septimanas, quadraginta novem
invenietis: unus additur, ut nobis unitas commendetur. Quid ipse
adventus Spiritus sancti, quid egit? Praesentiam suam unde docuit?
unde monstravit? Linguis omnium gentium locuti sunt omnes. Erant
autem in uno loco centum viginti: per decem duodenarius Apostolorum
numerus sacratus mysterio est decuplatus. Quid ergo, singuli in quos
venit Spiritus sanctus, singulis linguis omnium gentium sunt locuti,
illi alia lingua, et illi alia, et quasi diviserunt inter se linguas
omnium gentium? Non sic: sed unusquisque homo, unus homo linguis
omnium gentium loquebatur. Loquebatur unus homo linguis omnium
gentium: unitas Ecclesiae in linguis omnium gentium. Ecce et hic
unitas Ecclesiae catholicae commendatur toto orbe diffusae.
2. Spiritus sanctus extra Ecclesiam non habetur. Qui ergo habet
Spiritum sanctum, in Ecclesia est, quae loquitur omnium linguis.
Quicumque praeter hanc Ecclesiam est, non habet Spiritum sanctum.
Ideo enim Spiritus sanctus in omnium linguis gentium se demonstrare
dignatus est, ut ille se intelligat habere Spiritum sanctum, qui in
unitate Ecclesiae continetur, quae linguis omnibus loquitur. Unum
corpus, Paulus dicit Apostolus: unum corpus, et unus spiritus
(Ephes. IV, 4). Membra nostra attendite. Multis membris
constitutum est corpus, et vegetat membra omnia unus spiritus. Ecce
humano spiritu, quo sum ego ipse homo, membra omnia colligo: impero
membris ut moveantur, intendo oculos ad videndum, aures ad audiendum,
linguam ad loquendum, manus ad operandum, pedes ad ambulandum.
Officia membrorum dispartita sunt, sed unus spiritus continet omnia.
Multa jubentur, multa fiunt: unus jubet, uni servitur. Quod est
spiritus noster, id est anima nostra, ad membra nostra; hoc Spiritus
sanctus ad membra Christi, ad corpus Christi, quod est Ecclesia.
Ideo Apostolus, cum corpus unum nominasset, ne intelligeremus
mortuum corpus: Unum, inquit, corpus. Sed rogo te, vivit hoc
corpus? Vivit. Unde? De uno spiritu. Et unus spiritus.
Attendite ergo, fratres, in nostro corpore, et dolete eos qui de
Ecclesia praeciduntur. In membris nostris, quamdiu vivimus, cum
sani sumus, implent omnia membra officia sua. Si unum membrum dolet
alicunde, compatiuntur omnia membra. Tamen quia in corpore est,
dolere potest, exspirare non potest. Quid est enim exspirare, nisi
spiritum amittere? Jam vero si membrum praecidatur de corpore,
numquid sequitur spiritus? Et tamen membrum agnoscitur quid est;
digitus est, manus est, brachium est, auris est: praeter corpus
habet formam, sed non habet vitam. Sic et homo ab Ecclesia
separatus. Quaeris ab illo sacramentum, invenis: quaeris
Baptismum, invenis: quaeris symbolum, invenis. Forma est: nisi
intus spiritu vegeteris, frustra foris de forma gloriaris.
3. Unitas commendata in creatione rerum et in Christi ortu.
Charissimi, multum Deus commendat unitatem. Hoc ipsum vos moveat,
quod in principio creaturarum, quando Deus cuncta constituit, fecit
sidera in coelo, in terra autem herbas et ligna, dixit, Producat
terra, et producta sunt ligna, et cuncta virentia: dixit, Producant
aquae natantia et volatilia, et factum est sic: Producat terra animam
vivam omnium pecorum et bestiarum, et factum est sic. Numquid Deus
de ave una fecit caeteras aves? numquid de uno pisce omnes pisces? de
uno equo omnes equos? de una bestia omnes bestias? Numquid non multa
simul terra produxit, et multiplicibus fetibus multa complevit?
Ventum est ad hominem faciendum, et factus est unus, de uno genus
humanum. Nec duos facere voluit separatim, masculum et feminam: sed
unum, et de uno unam (Gen. I et II). Quare sic? Quare ab uno
genus humanum inchoatur, nisi quia generi humano unitas commendatur?
Et Dominus Christus ex una, unitas virgo est; tenet virginitatem,
servat incorruptionem.
4. Ecclesiae catholicae unitatem Christus commendat Apostolis.
Ipse Dominus Ecclesiae unitatem commendat Apostolis: ostendit se,
putant illi spiritum se videre: expavescunt, confirmantur, dicitur
eis,
|
“Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum?
Videte manus meas: palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem
non habet, sicut me videtis habere.”
|
|
Ecce adhuc illis turbatis prae
gaudio, accipit cibum, non egestate, sed potestate; accipit coram
illis: commendat contra impios corporis veritatem, commendat
Ecclesiae unitatem. Quid enim ait?
|
“Nonne haec sunt quae locutus
sum vobis, cum adhuc essem vobiscum, quia oportebat impleri omnia quae
scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me? Tunc
aperuit illis sensum,”
|
|
Evangelium loquitur,
|
“ut intelligerent
Scripturas. Et dixit eis, Quia sic scriptum est, et sic oportebat
Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die.”
|
|
Ecce caput
nostrum; ecce caput, ubi sunt membra? Ecce sponsus, ubi est
sponsa? Matrimoniales tabulas lege: sponsum audi. Sponsam quaeris?
Ab ipso audi: nemo illi tollit suam, nemo supponit alienam: ab ipso
audi. Ubi quaeris Christum? In fabulis hominum, an in veritate
Evangeliorum? Passus est, resurrexit tertio die, ostendit se
discipulis suis. Jam ipsum habemus: illam ubi quaerimus? Ab ipso
interrogemus: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio
die. Ecce jam factum est, jam videtur. Dic, o Domine; tu dic,
Domine, ne nos erremus: Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et
remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem
(Luc. XXIV, 36-47). Coepit ab Jerusalem, et pervenit
ad nos. Et ibi est, et hic. Non enim ut ad nos veniret, inde
discessit: excrevit, non migravit. Hoc commendavit continuo post
resurrectionem suam. Fecit cum illis quadraginta dies: ascensurus in
coelum ipsam rursus Ecclesiam commendavit. Sponsus profecturus
sponsam suam amicis suis commendavit: non ut amet aliquem ipsorum; sed
ipsum tanquam sponsum, illos tanquam amicos sponsi, neminem eorum
tanquam sponsum. Hoc zelant amici sponsi, et non eam admittunt
lascivo amore corrumpi. Oderunt quando sic amantur. Attendite
zelantem amicum sponsi: cum videret sponsam per amicos sponsi quodam
modo fornicari, ait,
|
“Audio in vobis schismata esse, et ex parte
credo”
|
|
(I Cor. XI, 18).
|
“Nuntiatum est mihi de vobis,
fratres, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt in vobis, et
unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli; ego vero Apollo;
ego autem Cephae; ego autem Christi. Divisus est Christus?
Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli
baptizati estis”
|
|
(Id. I, 11-13)? O amicum! Amorem
sponsae alienae repellit a se. Non vult se amari pro sponsa, ut
possit regnare cum sponso. Commendata est ergo Ecclesia: et quando
ascendit in coelum, sic illis dixit, qui quaerebant de fine saeculi,
Dic nobis, quando ista fient, et quando tempus adventus tui
(Matth. XXIV, 3)? Et ille, Non est vestrum scire tempora,
quae Pater posuit in sua potestate. Audi quid noveris a magistro,
discipule: Sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in
vos (Act. I, 6, 8). Et factum est: quadragesimo die ascendit
in coelum, et ecce hodierno die adveniente Spiritu sancto implentur
omnes qui aderant, loquuntur linguis omnium gentium. Item ipsa unitas
per linguas omnium gentium commendatur. Commendatur a Domino
resurgente, commendatur a Christo ascendente; confirmatur ab Spiritu
sancto hodie veniente.
|
|