|
1. Adventus Spiritus sancti cum dono linguarum praenuntiat unitatem
Ecclesiae per omnes gentes. Contra Donatistas. Adventum Spiritus
sancti anniversaria festivitate celebramus. Huic solemnis
congregatio, solemnis lectio, solemnis sermo debetur. Illa duo
persoluta sunt, quia et frequentissimi convenistis, et cum legeretur,
audistis. Reddamus et tertium: non desit obsequium linguae nostrae ei
qui et linguas omnes indoctis donavit, et linguas doctorum in omnibus
gentibus subjugavit, et diversas linguas gentium ad unitatem fidei
congregavit.
enim
|
“subito de coelo sonus, quasi
ferretur flatus vehemens: et visae sunt illis linguae divisae, velut
ignis, qui et insedit super unumquemque eorum; et coeperunt linguis
loqui, quemadmodum Spiritus dabat eis pronuntiare”
|
|
(Act. II,
2-4). Flatus enim ille non inflavit, sed vegetavit: ignis ille
non cremavit, sed excitavit. Impletum est in eis quod fuerat tanto
ante prophetatum, Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non
audiantur voces eorum: ut deinde ad praedicandum Evangelium
distributi, quod sequitur, facerent, In omnem terram exiit sonus
eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4,
5). Quid enim aliud Spiritus sanctus praenuntiabat in linguis
omnium gentium, quas donabat eis, qui unam tantum suae gentis linguam
didicerant (quod indicium praesentiae suae tunc esse voluit), nisi
omnes gentes Evangelio credituras; ut primo unusquisque fidelium,
postea vero ipsa unitas Ecclesiae linguis omnibus loqueretur? Quid ad
haec dicunt, qui christianae societati, quae in omnibus gentibus
fructificat et crescit, nolunt incorporari atque conjungi? Numquidnam
possunt negare, etiam nunc in Christianos venire Spiritum sanctum?
Cur ergo nunc neque apud nos, neque apud illos quisquam loquitur
linguis omnium gentium (quod tunc erat adventus ejus indicium), nisi
quia nunc impletur quod tunc significabatur? Tunc enim et unus fidelis
linguis omnibus loquebatur: et nunc unitas fidelium linguis omnibus
loquitur. Itaque etiam nunc omnes linguae nostrae sunt, quoniam
membra sumus corporis in quo sunt.
2. Schismaticos, etsi Baptismum habeant, non tamen habere
Spiritum sanctum. Spiritus sanctus per Sacramenta et sine
Sacramentis datus. Nec immerito recte intelligitur, quamvis ipsos
Baptismum Christi habere fateamur, haereticos non accipere vel
schismaticos Spiritum sanctum, nisi dum compagini adhaeserint unitatis
per consortium charitatis. Tunc enim gentium linguae etiam ipsorum
erunt: quia ubi sunt illae, ibi et ipsi erunt, in eodem scilicet
Christi corpore ubique crescente, servantes unitatem spiritus in
vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Hoc vinculum quem non alligat,
servus est. Non enim accepimus, sicut Apostolus ait, spiritum
servitutis iterum in timore; sed accepimus Spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15).
Proinde veraciter sapimus, ideo linguis omnium gentium demonstrasse
illo tempore praesentiam suam Spiritum sanctum, ut etiam hoc tempore,
quo se non ita demonstrat, non eum intelligatur habere, quamvis
sacramento Baptismi imbuatur, quisquis ab unitate omnium gentium
separatur. Et ne putaretur consequens esse ut quisquis Baptismum
Trinitatis habuerit, habeat etiam Spiritum sanctum; propterea etiam
in ipsa unitate facta est tanta distinctio, ut inveniamus quosdam
baptizatos Spiritum sanctum postea meruisse, cum ad illos in Samariam
venissent Apostoli, quibus absentibus fuerant baptizati (Act.
VIII, 14-17): alios autem, quod singulare occurrit
exemplum, eum ante Baptismum percepisse; sicut loquente Petro,
Cornelio et eis qui cum illo erant, superna potestate concessum est,
cui homo contradicere nihil potest (Id. X, 44-48). Super
alios mox baptizatos advenit; sicut super illum spadonem, cui
Philippus ex propheta Isaia evangelizaverat Christum (Id.
VIII, 26-39). Super alios per manuum impositionem
Apostolorum, sicut maxime plurimos. Super alios, nullo manum
imponente, sed cunctis orantibus; sicut eo ipso die, quem solemniter
hodie celebramus, cum essent in uno conclavi centum viginti animae cum
Apostolis. Super aliquos, nec aliquo manum imponente, nec aliquo
orante, sed verbum Dei cunctis audientibus; sicut super illos, quos
paulo ante commemoravi, Cornelium et domesticos ejus. Cur igitur
modo sic, modo autem sic, nisi ne aliquid hinc humanae superbiae, sed
totum divinae gratiae potestatique tribuatur? Haec itaque distinctio
inter acceptionem Baptismi, et acceptionem Spiritus sancti, satis
nos instruit, ne habere hos continuo Spiritum sanctum putemus, quos
habere Baptismum non negamus. Quanto magis illos, quos non solum
nulla charitas christianae unitatis armavit ! Charitas enim Dei
diffusa est in cordibus nostris; non utique per nos ipsos, sed sicut
sequitur, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V,
5). Quamobrem sicut tunc indicabant adesse Spiritum sanctum in uno
homine linguae omnium gentium; sic eum nunc charitas indicat unitatis
omnium gentium.
3. Schismaticos animales esse, nec habere Spiritum sanctum.
Donatistas carere charitate.---Animalis autem homo, Apostoli
verba sunt, non percipit quae sunt Spiritus Dei (I Cor. II,
14). Et utique animales increpat, quibus ait: Unusquisque
vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero
Cephae, ego autem Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus
pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id.
I, 12, 13)? Sicut enim spirituales unitate gaudent, sic
animales dissensionibus student. De his et Judas apostolus
apertissime scribens: Hi sunt, inquit, qui segregant semetipsos,
animales, spiritum non habentes (Judae 19). Quid evidentius?
quid expressius? Desinant itaque insipientes sibi blandiri, nobisque
dicere: Quid accepturi sumus, cum ad vos accesserimus, cum jam nos
Baptismum Christi habere fateamini? Respondemus eis: Habetis
Baptismum Christi; venite ut habeatis et Spiritum Christi Timete
quod scriptum est: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic
non est ejus (Rom. VIII, 9). Induistis Christum forma
sacracramenti; induite imitatione exempli. Quoniam Christus pro
nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus
(I Petr. II, 21). Nolite esse habentes formam pietatis,
virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Quae autem
major est virtus pietatis, quam charitas unitatis? Dicitur in
Psalmis, Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum valde
(Psal. CXVIII, 96). Quod mandatum, nisi de quo dictum
est, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan.
XIII, 34). Quare latum, nisi quia charitas Dei diffusa est
in cordibus nostris (Rom. V, 5)? Quare omnis consummationis est
finis, nisi quia plenitudo legis est charitas; et omnis lex in hoc
sermone recapitulatur, in eo quod scriptum est, Diliges proximum tuum
tanquam te ipsum (Rom. XIII, 10, 9, et Galat. V,
14)? Ita autem proximos tanquam vos ipsos diligitis, ut cum mali
aliquid, quod nec visum, nec probatum est in vobis, credi de vobis
nolitis, id quod nec vidistis, nec probatum accepistis, de toto
terrarum orbe credatis.
4. Eos factis non posse dicere, Dominus Jesus. Videmini vobis
dicere, Dominus Jesus. Et forte non intelligentes attenditis ad id
quod Apostolus ait: Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu
sancto (I Cor. XII, 3). Sed hoc quod ait, dicit, signate
positum est, et proprio quodam modo. Nemo enim dicit, Dominus
Jesus, nisi in Spiritu sancto: sed si dicit factis, non solis
verbis. Nam possunt dicere, Dominus Jesus, etiam de quibus ait,
Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth.
XXIII, 3). Omnes haereses, quas utique etiam vos improbatis,
dicunt, Dominus Jesus. Nec utique segregaturus est de regno
coelorum eos, quos invenerit in Spiritu sancto; et tamen ait: Non
omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum.
Sed Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto: nemo
plane, sed eo modo quo dictum est, id est factis. Unde secutus
adjunxit: Sed is qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis
est, ipse intrabit in regnum coelorum (Id. VII, 21). Dicit
enim et de quibusdam idem apostolus, Confitentur se nosse Deum,
factis autem negant (Tit. I, 16). Quemadmodum negatur factis,
sic dicitur factis. Hoc modo dicendi nemo dicit, Dominus Jesus,
nisi in Spiritu sancto. Si ergo unitati non accesseritis,
segregantes vosmetipsos, animales eritis, Spiritum non habentes. Si
autem ficte accesseritis, Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum
(Sap. I, 5). Tunc ergo vos sanctum Spiritum habere
cognoscite, quando mentem vestram per sinceram charitatem unitati
consenseritis haerere. Haec eis respondeamus dicentibus, Quid
accepturi sumus! nosque ipsos, fratres, exemplum illis bonorum operum
praebeamus, nec quia stamus superbientes, nec de jacentibus
desperantes.
|
|