|
1. De Spiritu sancto dicendum cur die quinquagesimo post Pascha
missus sit. Quoniam sanctam solemnitatem celebramus diei tam sanctae,
ut hodie venerit ipse Spiritus sanctus, admonet nos tam festiva et
grata solemnitas, de ipso dono Dei, gratia Dei, et abundantia
misericordiae ejus in nos, id est de ipso Spiritu sancto aliquid
loqui. In schola Domini condiscipulis loquimur. Magistrum enim
habemus unum, in quo omnes sumus unum: qui nos, ne forte de
magisterio superbire audeamus, admonuit, et ait, Nolite vocari ab
hominibus Rabbi; unus est enim magister vester Christus (Matth.
XXIII, 8). Sub hoc ergo magistro, cujus cathedra coelum est,
quia erudiendi sumus Litteris ejus, advertite pauca quae dicam,
donante ipso qui jubet ut dicam. Qui nostis, recolite; qui
ignorabatis, accipite. Saepe movet animum pie curiosum, si tamen
admittatur humana fragilitas et infirmitas talia perscrutari. Imo
admittitur. Non enim quod in Scripturis sanctis tegitur, ideo
clausum est ut negetur, et non potius ut pulsanti aperiatur, dicente
ipso Domino, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis;
pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Saepe ergo
movet studiosorum animum, quare quinquagesimo die post Dominicam
passionem et resurrectionem missus fuerit promissus Spiritus sanctus.
2. Cur Spiritus sanctus non posset venire, nisi abeunte Christo.
Humanitas Christi, in qua humano affectu haerebant, oculis
discipulorum auferri debuit. Petra super quam aedificata Ecclesia,
ipse est Christus. Ubi primum illud admoneo Charitatem vestram, ut
aliquantum vos considerare non pigeat, quare dictum sit ab ipso
Domino, Non potest ille venire, nisi ego abiero. Quasi aliquid,
ut secundum carnalem sensum loquamur, quasi aliquid in supernis
Dominus Christus servaret, et inde descendens hoc quod servabat,
sancto Spiritui commendasset, et ideo ad nos venire non posset, nisi
ille rediisset qui commendatum reciperet; aut quasi nos utrumque ferre
non valeremus, nec utriusque possemus tolerare praesentiam. Quasi
vero alter ab altero separetur; aut quando ad nos veniunt, ipsi
angustias patiantur, ac non potius nos dilatemur. Quid sibi ergo
vult, Non potest ille venire, nisi ego abiero? Expedit enim,
inquit, vobis ut ego eam. Nam si non iero, Paracletus non veniet ad
vos (Joan. XVI, 7). Hoc ergo quid sit, quantum vel capimus,
vel aestimamus, vel ipso donante percipimus, vel quae credimus
loquimur, breviter accipiat Charitas vestra. Videtur mihi, quod
discipuli circa formam humanam Domini Christi fuerant occupati, et
tanquam homines in homine humano tenebantur affectu. Volebat autem eos
affectum potius habere divinum, atque ita de carnalibus facere
spirituales: quod non fit homo nisi dono Spiritus sancti. Hoc ergo
ait: Mitto vobis donum, quo efficiamini spirituales; donum scilicet
Spiritus sancti. Spirituales autem fieri non poteritis, nisi
carnales esse destiteritis. Carnales vero esse desistetis, si forma
carnis a vestris oculis auferatur, ut forma Dei vestris cordibus
inseratur. Ex hac enim humana forma Dominus, hoc est forma servi,
Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 7):
ex hac igitur forma servi Petri etiam tenebatur affectus, quando eum
quem multum amabat, mori timebat. Amabat enim Dominum Jesum
Christum, sicut homo hominem; sicut carnalis carnalem, non sicut
spiritualis majestatem. Unde hoc probamus? Quia cum interrogasset
ipse Dominus discipulos suos, quis ab hominibus diceretur, et aliorum
opiniones recolendo dixissent, quod alii eum dicerent Joannem, alii
Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis; ait illis, Vos
autem quem me esse dicitis? Et Petrus unus pro caeteris, unus pro
omnibus, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Hoc optime,
veracissime: merito tale responsum accipere meruit, Beatus es,
Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed
Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu dixisti
mihi; dixisti, audi; dedisti confessionem, recipe benedictionem:
ergo, Et ego dico tibi, Tu es Petrus: quia ego petra, tu
Petrus; neque enim a Petro petra, sed a petra Petrus, quia non a
christiano Christus, sed a Christo christianus. Et super hanc
petram aedificabo Ecclesiam meam: non supra Petrum quod tu es; sed
supra petram, quam confessus es. Aedificabo autem Ecclesiam meam:
aedificabo te, qui in hac responsione figuram gestas Ecclesiae. Hoc
et caetera, propter quod dixerat Petrus, Tu es Christus Filius
Dei vivi: et audierat, ut meministis, Non tibi revelavit caro et
sanguis, id est, humana mens, humana infirmitas, humana imperitia,
sed Pater meus qui in coelis est. Deinde coepit Dominus Jesus suam
praedicere passionem, et ostendere quanta esset ab impiis perlaturus.
Hic Petrus expavit, et timuit ne periret morte Christus Filius Dei
vivi. Utique Christus Filius Dei vivi, bonus de bono, Deus de
Deo, vivus de vivo, fons vitae et vera vita, perdere mortem
venerat, non perire a morte. Tamen ut homo Petrus exterritus, cujus
erat, ut dixi, circa Christi carnem humanus affectus: Propitius,
inquit, tibi esto, Domine; absit, non fiat istud. Et Dominus
talia verba digna et congrua responsione confutat. Quomodo illi
confessioni dignam laudem dedit, sic etiam huic trepidationi dignam
correptionem : Redi, inquit, retro, satanas. Ubi est illud,
Beatus es, Simon Bar-Jona? Distingue verba laudantis, et
coercentis: distingue causas confessionis, et trepidationis. Causa
confessionis: Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui
in coelis est. Causa trepidationis: Non enim sapis quae Dei sunt,
sed quae hominis sunt (Matth. XVI, 13-23). Nollemus ergo
ut talibus dicetur, Expedit enim vobis ut ego vadam? Nisi ego
abiero, Paracletus non veniet ad vos. Nisi aspectibus carnalibus
vestris humana forma subtrahatur, divinum aliquid capere, sentire,
cogitare minime poteritis. Hoc sit satis. Inde oportebat ut post
resurrectionem et ascensionem Domini Jesu Christi, ejus de Spiritu
sancto promissio compleretur. Sic enim et ipse Joannes evangelista ex
persona sua dixerat, quando Jesus eumdem significans Spiritum sanctum
clamaverat, dicens:
|
“Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; et
flumina aquae vivae fluent de ventre ejus.”
|
|
Secutus enim Evangelista
ait:
|
“Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant ii qui in
eum credituri erant. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus
nondum fuerat glorificatus”
|
|
(Joan. VII, 37-39).
Glorificatus est ergo Dominus noster Jesus Christus resurrectione et
ascensione, et misit Spiritum sanctum.
3. Post quadragesimum diem Ascensionis cur decimo die venerit
Spiritus sanctus. Quadragenarii numeri sacramentum. Denarii
mysterium. Spiritus sanctus die decimo venit ut significetur legem
impleri per gratiam. Lex sine gratia quomodo littera est occidens.
Spiritus sanctus missus ut impleretur lex. Sicut autem didicimus ex
Libris sanctis, quadraginta dies complevit cum discipulis suis post
resurrectionem, manifestans eis, ne aliquid fictum existimarent,
resuscitati corporis veritatem, intrans cum eis et exiens, manducans
et bibens. Quadragesimo autem die, quem ante hos decem dies
celebravimus, in eorum conspectu ascendit in coelum, promissus ut
ibat, ita venturus (Act. I, 3-11); hoc est in forma humana,
qua judicatus est, in illa judicaturus. Voluit alia die quam ascendit
mittere Spiritum sanctum; non saltem post biduum, vel triduum, sed
post decem dies. Haec quaestio perscrutari et interrogare nos compulit
nonnullas latebras numerorum. Quadraginta dies quater habent decem.
Commendatur hoc numero, quantum mihi videtur, sacramentum. Homines
enim hominibus loquimur; et recte Scripturarum tractatores dicimur,
non nostrarum opinionum affirmatores. Numerus ergo iste
quadragenarius, quater habens decem, significat, ut mihi videtur,
saeculum hoc, quod nunc agimus et peragimus; agimur et peragimur,
cursu temporum, rerum instabilitate, decessione et successione,
rapacitate volatica, et quodam fluvio rerum non consistentium.
Saeculum hoc ergo significatur hoc numero, propter mundi quadripartita
tempora, quae implent annum; quadripartitos etiam cardines ipsius
mundi, notos omnibus, et saepe ab Scriptura sacra commemoratos: Ab
Oriente et Occidente, ab Aquilone et Meridie (Luc. XIII,
29). Per haec ergo tempora quadripartita, et per mundum
quadripartitum, praedicatur lex Dei, tanquam denarius numerus. Unde
et Decalogus primitus commendatur. In decem enim praeceptis lex
constituta est: propterea quia videtur in isto denario numero quaedam
perfectio. Usque ad eum quippe numerum progressus est numerantis, et
inde redit ab uno usque ad decem, rursus ad unum. Sic centena, sic
millena; sic supra, denariis quibusdam complicantibus, infinite
crescit silva numerorum. Perfecta itaque lex in denario, et lex
praedicata per mundum quadripartitum, quaterdeni quadraginta fiunt.
Docemur autem, in hac conversatione saeculi hujus cum sumus,
abstinere nos a cupiditatibus saecularibus: quod significat jejunium
quadragenarium notum omnibus Quadragesimae nomine. Hoc tibi praecepit
Lex, hoc Prophetia, hoc Evangelium. Ideo quia hoc Lex,
jejunavit quadraginta diebus Moyses: quia hoc Prophetia, jejunavit
diebus quadraginta Elias: quia hoc Evangelium, jejunavit quadraginta
diebus Dominus Christus. Impletis ergo post quadraginta dies aliis
decem diebus, denario numero semel, denario numero simpliciter, non
quadrupliciter, venit Spiritus sanctus, ut lex impleatur per
gratiam. Lex enim sine gratia littera est occidens. Si enim data
esset lex, inquit, quae posset vivificare, omnino ex lege esset
justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex
fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21,
22). Ideo, Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II
Cor. III, 6). Non ut aliud impleas, quam tibi per Litteram
jubetur: sed sola littera reum facit, gratia et a peccato liberat,
et litteram donat impleri. Unde fit per gratiam remissio omnium
peccatorum, et fides quae per dilectionem operatur. Nolite ergo
putare damnatam esse litteram, quia dictum est, Littera occidit.
Hoc est enim, littera reos facit. Datur praeceptum, non adjuvaris
gratia: continuo te invenis non solum non operatorem legis, sed etiam
reum praevaricationis. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio
(Rom. IV, 15). Non ergo reprehensa est lex, cum dictum est,
Littera occidit, Spiritus autem vivificat, quasi illam condemnaret,
et istum laudaret: sed Littera occidit, sola littera sine gratia.
Exemplum accipite. Hac locutione dictum est, Scientia inflat.
Quid est, Scientia inflat? Scientia damnata est? Si inflat,
melius imperiti remanebimus. Sed quoniam adjunxit, Charitas vero
aedificat (I Cor. VIII, 1); quomodo ubi adjunxit, Spiritus
autem vivificat, dedit intelligi, Littera sine Spiritu occidit, cum
Spiritu vivificat, et impleri litteram facit; sic scientia sine
charitate inflat, charitas cum scientia aedificat. Ergo missus est
Spiritus sanctus, ut lex impleretur, et fieret quod ipse Dominus
dixerat, Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V,
17). Hoc donat credentibus, hoc donat fidelibus, hoc donat eis
quibus dat Spiritum sanctum. Quanto fit eo quisque capacior, tanto
ad operandam legem fit facilior.
4. Lex charitate impletur, non timore poenae. Timor alius castus,
alius servilis. Charitas ex Spiritu sancto. Dico enim Dilectioni
vestrae, quod et vos considerare, et facile videre poteritis:
charitas implet legem. Timor poenarum facit hominem operari, sed
adhuc serviliter. Si enim propterea facis bonum, quia times pati
malum, aut proptera non facis malum, quia times pati malum; si
aliquis tibi promitteret impunitatem, statim comprehenderes
iniquitatem. Diceretur tibi, Securus esto, nihil patieris mali,
fac; faceres. Timore enim poenae revocabaris, non dilectione
justitiae. Nondum enim de te charitas operabatur. Vide ergo
quemadmodum charitas operetur. Sic amemus quem timemus, ut eum casto
amore timeamus. Nam et uxor casta timet virum. Sed discerne istos
timores. Uxor casta timet ne a viro absente deseratur: uxor adultera
timet ne a viro superveniente comprehendatur. Charitas ergo implet
legem: quia perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV,
18); timorem scilicet servilem, de peccato venientem. Nam timor
Domini castus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII,
10). Si ergo charitas implet legem, unde est ista charitas?
Recolite, advertite, et videte, quia donum Spiritus sancti est
charitas. Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Merito
itaque impletis decem diebus, quo numero legis etiam perfectio
commendatur, Dominus Jesus Christus misit Spiritum sanctum: quia
gratia donat nobis implere legem, quam non venit solvere, sed
adimplere.
5. Spiritus sanctus commendatus in septenario numero. Sanctificatio
et vacatio septimae diei. Spiritus autem sanctus in Scripturis
sanctis septenario numero solet commendari, non denario: lex denario,
Spiritus sanctus septenario. Quia lex denario, notum est: quia
Spiritus sanctus septenario, commemoramus. Primo in ipso libro, in
capite libri qui inscribitur Genesis, enumerantur opera Dei. Fit
lux, fit coelum, quod appellatum est firmamentum inter aquam et
aquam; nudatur arida, separatur mare a terra, datur terrae omnium
stirpium fecunda conceptio; fiunt luminaria majus et minus, sol et
luna, et caetera sidera; producunt aquae fetus suos, terra suos; fit
homo ad imaginem Dei: complet Deus opera sua omnia sexto die; in
nullis operibus Dei tot enumeratis atque completis sonuit
sanctificatio. Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux: et vidit
Deus lucem quia bona est: non dixit, sanctificavit Deus lucem:
Fiat firmamentum: et factum est: vidit Deus quia bonum est: nec
dictum est quia sanctificatum est firmamentum. Ita et caetera, ne in
rebus manifestissimis immoremur, usque ad illa quae sexta die facta
sunt, cum homine creato ad imaginem Dei, enumerantur omnia, nihil
sanctificatum dicitur. Ventum est ad septimum diem, ubi nullum opus
factum est, sed vacatio Dei insinuatur, et sanctificavit Deus diem
septimum. In septenario dierum numero prima sonuit sanctificatio,
Scripturarum locis omnibus quaesita et hic primitus inventa. Ubi
quies Dei commemoratur, quies etiam nostra insinuatur. Non enim
laboravit Deus, ut quietis indigeret; et quasi post laborem die
feriato gratularetur, sanctificavit eum diem, quo vacare permissum
est. Carnalis est ista cogitatio, Insinuata est nobis quies post
bona omnia opera nostra, sicut insinuata est Dei quies post omnia bona
opera sua. Fecit enim Deus omnia, et ecce omnia bona valde. Et
requievit Deus in die septima ab omnibus operibus suis quae fecit
(Gen. I-II, 3). Requiescere vis et tu? Fac primo opera
bona valde. Sic data est Judaeis observatio sabbati carnaliter,
sicut caetera, significantibus sacramentis. Vacatio enim quaedam
imperata est: vacatio illa quod significat, tu age. Vacatio enim
spiritualis, tranquillitas est cordis: tranquillitas autem cordis
provenit de serenitate bonae conscientiae. Ergo ille vere observat
sabbatum, qui non peccat. Ita enim praecipitur illis, quibus
observandum sabbatum praecipitur: Omne opus servile non facietis
(Levit. XXIII, 7). Omnis qui facit peccatum, servus est
peccati (Joan. VIII, 34). Septenarius ergo numerus dicatus
est Spiritui sancto, sicut denarius legi. Haec et Isaias propheta
insinuat hoc in loco, ubi dicit: Implebit eum Spiritus sapientiae et
intellectus (numera), consilii et fortitudinis, scientiae et
pietatis, Spiritus timoris Dei (Isai. XI, 2). Veluti
descendens ad nos gratia spiritualis, a sapientia incipit, terminat ad
timorem. Nos autem ascendentes, ab imo ad summa tendentes, incipere
debemus a timore, et terminare ad sapientiam. Initium enim sapientiae
timor Domini (Psal. CX, 10). Longum est, et supergreditur
vires nostras etiamsi non vestram aviditatem, omnia testimonia
commemorare de septenario numero, quod attinet ad Spiritum sanctum.
Ista ergo suffecerint.
6. Lex per denarium et Spiritus sanctus per septenarium in
quinquagenario commendatus. Illud nunc attendite, quemadmodum,
quoniam per gratiam Spiritus sancti lex impletur, et denarius numerus
commemorandus fuit et commendandus, sicut jam ostendimus, et
septenarius propter ipsam gratiam Spiritus sancti. Commendabat
Christus denario numero, post decem dies mittens Spiritum sanctum,
ipsam legem, quam jubebat impleri. Ubi ergo inveniemus hic
commendationem numeri septenarii maxime propter ipsum Spiritum
sanctum? Habes in Tobiae libro ipsam festivitatem, id est
Pentecosten, constare de septimanis (Tob. II, 1, sec.
LXX). Quomodo? Septenarium multiplica per ipsum, hoc est septem
per septem, quod in scholis discitur: septies septem fiunt quadraginta
et novem. Ad hanc septenarii formam, ratione septem per septem :
(quoniam ipse Spiritus sanctus colligit nos, et congregat nos: unde
et ipsum adventus sui primum signum dedit, ut illi qui eum acciperent,
etiam singuli linguis omnibus loquerentur. Congregatur enim unitas
corporis Christi ex omnibus linguis, per omnes scilicet gentes toto
terrarum orbe diffusas. Et quod unus tunc omnibus linguis loquebatur,
ipsam unitatem in linguis omnibus futuram testabatur. Dicit autem
Apostolus, Sufferentes invicem in dilectione, quod est charitas:
satis agentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis [Ephes.
IV, 2 et 3]. Quia ergo Spiritus sanctus ex multis in unum
colligit nos: capitur autem per humilitatem, repellitur per
superbiam. Aqua est enim cor humile tanquam locum concavum quaerens,
ubi consistat: elatione autem superbiae, tanquam tumore collis,
repulsa labitur: unde dictum est, Deus superbis resistit, humilibus
autem dat gratiam [Jacobi IV, 6]. Quid est, dat gratiam? Dat
Spiritum sanctum. Implet humiles, quia capaces invenit). Ergo
quia haec ita sunt, ad quadraginta novem, qui efficiuntur de septem
per septem, ut fiat Pentecoste, unus additur, et unitas
commendatur.
7. De duabus piscationibus, et de piscibus centum quinquaginta
tribus, captis post resurrectionem. Quia infirmitatem nostram adjuvat
apud Dominum Deum nostrum studium Charitatis vestrae, aliquid
accipite, quantum mihi videtur, tanto dulcius cum expositum fuerit,
quanto abstrusius si non exponatur. Ante resurrectionem, Dominus
jussit discipulis suis, ut in mare mitterent retia, quando eos
elegit. Miserunt, ceperunt piscium multitudinem innumerabilem, ita
ut retia rumperentur, et onerata navigia mergerentur. Non autem
praecepit in quam partem mitterent retia, sed tantum ait, Mittite
retia (Luc. V, 1-7). Si enim praecepisset ut in dexteram
partem mitterent solos bonos significaret capi: si in sinistram, solo
malos. Quia vero passim missa sunt, nec in dexteram, nec in
sinistram; et bonos et malos. Haec est Ecclesiae significatio
praesentis temporis, in hoc saeculo. Nam et illi servi missi ad
invitatos exierunt; et quoscumque invenerunt bonos et malos
adduxerunt, et impletae sunt nuptiae recumbentium (Matth. XXII,
10). Congregantur ergo nunc et boni et mali. Quare autem et
schismata fiunt, si non retia disrumpunt? Quare plerumque turbarum
carnalium male tumultuantium scandalis urgetur Ecclesia, si non et
navigia premunt? Hoc ergo Dominus ante resurrectionem. Post
resurrectionem autem invenit piscantes similiter discipulos suos:
jussit idem mitti retia, non utcumque et passim, quia jam post
resurrectionem. Post resurrectionem enim jam corpus ejus, quod est
Ecclesia, malos non habebit. Mittite, inquit, retia in dexteram
partem. Missa sunt retia, eo jubente, in dexteram partem, et capti
sunt pisces certi numeri. Nam illi sine numero, illi quibus
significabatur Ecclesia, quae nunc agitur, tanquam ex illa captura:
Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal.
XXXIX, 6). Intelliguntur ergo quidam supernumerarii, quodam
modo superflui: colliguntur tamen. Ibi vero in dextera capiuntur
pisces, et numerati, et magni. Qui enim fecerit, inquit, et sic
docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19).
Ergo capti sunt pisces magni numero centum quinquaginta tres. Quem
non moveat, non frustra istum numerum commemorari? Non enim vere
nihil significans Dominus, aut hoc ipsum diceret, Mittite retia;
aut pertineret ad eum ut in partem dexteram mitterentur. Significat
etiam iste numerus centum quinquaginta tres: et pertinuit ad
Evangelistam dicere, quasi respexisset primam illam capturam, ubi
retia disrupta schismata significaverunt; quia in illa Ecclesia vitae
aeternae nulla erunt schismata, quia nulla dissensio; omnes magni,
quia charitate pleni: quasi ergo illud quod primo factum est ad
significanda schismata respexisset, pertinuit ad eum dicere in ista
secunda captura, Et cum tam magni essent, retia non sunt disrupta
(Joan. XXI, 1-11). Quid itaque dextera pars
significaverit, dictum est, quia omnes boni. Quid magnitudo, dictum
est, quia qui fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno
coelorum. Quid etiam illud quod retia non sunt disrupta, dictum est,
quia tunc non sunt schismata. Quid ergo centum quinquaginta tres?
Numerus iste non utique ipse erit sanctorum numerus. Neque enim
centum quinquaginta tres erunt sancti; cum soli illi, qui se cum
mulieribus non coinquinaverunt, duodecies duodena millia commemorentur
(Apoc. XIV, 1-4). Sed iste numerus, tanquam arbor, a
quodam semine videtur succrescere. Semen autem hujus magni numeri
quidam minor numerus est, qui est decem et septem. Decem et septem
faciunt centum quinquaginta tres. Si vero computes ab uno usque ad
decem et septem, et addas numeros omnes: nam si ab uno usque ad decem
et septem numeros non addas, quos commemoras totos, non erunt nisi
decem et septem: si autem ita numeres: unum, duo, tria; sicut unum
et duo et tria faciunt sex, sex quatuor et quinque faciunt quindecim;
sic pervenis usque ad decem et septem, portans in digitis centum
quinquaginta tres. Jam ergo recole, quod paulo ante commemoravi et
commendavi, et vide quos, et quid significent decem et septem.
Decem, lex; septem, Spiritus sanctus. Unde quid intelligimus,
nisi eos futuros in Ecclesia resurrectionis aeternae, ubi schismata
non erunt, ubi mors non timebitur, quia post resurrectionem futura
est; eos ergo ibi futuros, et cum Domino victuros in aeternum, qui
legem impleverint per gratiam Spiritus sancti et Dei donum, cujus
festa celebramus?
|
|